Nos Nicolaus de Venusio de civitate Mathere, per totum regnum Sicilie citra farum regia auctoritate ad contractus iudex, Petrus de Paulicello de eadem civitate, ... publicus ubilibet per totum dictum regnum ... regia auctoritate notarius et testes infrascripti ... notum facimus ... quod ... constitutus Silvester de Iacobo de Mathera, sindicus civitatis Mathere pro presenti anno ... asseruit qualiter ... magister Franciscus de Curento de Vigyeno, habitator et civis ... Mathere, citatus extitit coram ... utriusque iuris doctore ... Bartholomeo de Verino, iudice delegato per sacram regiam maiestatem, ut deberet sub certo termino comparere responsurus ... Roberto Pissicello, archiepiscopo Brundusino et Mutulano, de et super quadam domo, que ... fuit per universitatem civitatis Mathere vendita dicto magistro Francisco. Et quia magister Franciscus ipse ex instrumento venditionis per dictam universitatem sibi facto requisivit eumdem Silvestrum sindicum ... tamquam suum actorem, ut deberet dictam domum defendere. Et quia ad presens non potest personaliter comparere coram dicto ... iudice delegato ... cum ad magis ardua et negotia sui officii sindicatus occupatus et impeditus, igitur confisus ... de fide, prudentia, sufficientia, legalitate et doctrina ... Gasparis de Angelis de Mathera utriusque iuris doctorem, ipsum ... constituit ... suum ... procuratorem ...
Arcivescovo di Brindisi (1484-†1513), di famiglia napoletana. Dall’aprile 1487 fu anche amministratore apostolico di Mottola (Eubel, Hierarchia Catholica, II, p. 111).
G [ut dixit]
G [magni viri domini]