Nos Nicolaus Venusius de dicta civitate, ... ad contractus per totum dictum regnum Sicilie citra farum regia auctoritate iudex, Dionisius Gasparis de Tanciis de eadem civitate, ... puplicus ubilibet per totum predictum regnum ... regia auctoritate notarius, dompnus Barnaba Blasii de Leone, Petrus Andreas de Tremamundo, dompnus Antonellus de Danesiis et Robertus Agathus, testes ... de affata civitate, ... notum facimus ... quod cum ... in platea puplica dicte civitatis ... moraremur, ... comparuit ... Iohannes Maria domini Goffridi de Noha de affata civitate Mathere, tam pro se quam nomine et pro parte Donati Loysii eius fratris, filiorum ... quondam ... domne Licie quondam Eustasii de Nucio de affata civitate, et ... asseruit ad eius aures fuisse deventum me prefatum notarium ... ex regia auctoritate de contractibus et testamentis notariorum premortuorum, de quibus ... non fuerunt exinde instrumenta assumpta, posse illos et illa ab eorum prothocollis extrahere et instrumenta puplica conficere. Et quia in prothocollo quondam notarii Eustasii de Danesiis ... asseruit habere quoddam testamentum factum per prefatam domnam Liciam, ... ex quo instrumentum per eundem notarium Eustasium assumptum in puplicam formam non extiterat, requisivit ... nos ... ut ad domum habitationis Margarite, uxoris quondam dicti notarii Eustasii ... tamquam conservatricis dictorum prothocollorum, ... contulere deberemus et illa diligenter inquirere et dictum testamentum invenire et illud inde assumere et ex eo puplicum instrumentum ... conficere deberemus. Nos itaque ... ad domum dicte Margarite ... accessimus et ... invenimus subscriptum testamentum ... tenoris ... subsequentis, videlicet: *Testamentum dompne Licie, uxoris domini Goffridi de Noha de Mathera*. [qui segue il documento n. 45] ... Et volens ego ... notarius ... me certiorem facere de fama, opinione ××× [dicti quondam notarii Eustasii] ac de notitia dictorum prothocollorum, actum predictum iudicem et infrascriptos testes cum iuramento examinavi; qui omnes ××× approbaverunt, laudaverunt bone fame, opinionis et honeste vite fuisse et quod dictum testamentum ... est scriptum proprie manus dicti quondam [notarii Eustasii] plene noscere dixerunt. Qua propter predictum testamentum ... copiavi et in meo prothocollo reddigi et ... puplicum ... confeci instrumentum ...