Nos Paulus Agathus de dicta civitate, per totum regnum Sicilie citra farum regia auctoritate ad contractus iudex, Andreas de Passarellis de dicta civitate, ... puplicus ubilibet per totum predictum regnum ... regia auctoritate notarius, Iohannes Stephanus de Iacubello, Robertus Agathus, Pascarellus Tuccii Antonii de Passarellis , Franciscus de Simone et Franciscus Nicolai Rotundi, testes ... de affata civitate, ... fatemur quod ... constitutis Nicolao Andree Sacculi, dicto Maghione, de dicta civitate ... et ... Gabriele de Donato de eadem civitate, ... prefatus ... Nicolaus Maghonus ... confessus fuit ... dare debere ... prefato Gabrieli ... uncias septem ..., datas ..., temporibus elapsis, per eumdem Gabrielem eidem Nicolao Maghiono ... ad tertium lucrum, ad comodum et incomodum, sicud(sic!) ceteri mercatores pecuniam detinent ad tertium lucrum ... in ipsa civitate Mathere; quas ... uncias septem ... debeat expendere et emere illas res, merces et bona quibus fruuntur in apotega dicti Nicolai Maghoni et non emere de eis alias merces et bona que non venduntur in dicta apotega ... Quam ... pecuniarum quantitatem dictarum unciarum septem, ... nec non et lucrum, si contingerit medio tempore lucrasse, sive tantum minus quantum fuerit de ipsis pecuniis expenditis in dictis rebus et bonis ... deperditum et ammissum pro tertia parte tantum sicuti de iure est permissum et de ipsis ammissione sive lucro legitime constiterit eidem Gabrieli, prefatus Nicolaus Maghionus ... per guadiam et stipulationem legitimam et sollemnem promisit ac ... se suosque heredes et successores et bona eorum omnia ... presentia et futura, ubicumque et penes quoscumque sistentia ... obligavit in manibus ipsius Gabrielis ... dare ... eidem Gabrieli ... hinc et per totum festum Assumptionis beate Marie virginis de mense Augusti primi futuri ... ad penam dupli dicte pecunie quantitatis, medietatem ... ipsius pene regie ... vel alteri curie, ubi de premissis ... reclamatio facta fuerit, applicandam ... et reliquam medietatem ... dicto Gabrieli ... Et pro maiori robore et efficacia premissorum, dictus Nicolaus Maghonus ... anteposuit, obligavit, impignoravit et ipotegavit ... dicto creditori ... omnia bona sua ... presentia et futura, ... signanter ... petiam unam vinearum vituum cum certis arboribus, sitam ... in tenimento Matere, in contrata Lame de Camarda, iuxta vineam Tuczii Antonii de Passarellis, iuxta viam vicinalem; ... item petiam aliam vinearum vituum cum arboribus intus eam, sitam in dicto tenimento Matere, in contrata Putei de Principibus, iuxta vineam Petri Sacchi , iuxta vineam domini Francisci de Tarna, ... sub annuo censu ... tareni unius, granorum decem ... debendorum ... imperpetuum heredibus Antonii de Sanctoro de Matera ...