Nos Angelus Nicolai Francisci de civitate Mathere, annalis eiusdem civitatis ... iudex, Petrus de Paulicellis de eadem civitate, ... puplicus ubilibet per totum regnum Sicilie citra farum regia auctoritate notarius, Birardus Iohannis magistri Parisii, Boscus Nicolai de Barberio, Nicolaus Francisci Nicolai Piczuli et Rencius Cicci Angeli Bovi, testes ... de eadem civitate, notum facimus ... quod ... constitutis magistro Angelo de Corbino de Milionico ... et ... Thomasio Nicolai Antonii dicto Ninno, de civitate Mathere, ... prefatus ... magister Angelus ... consentiens prius ... in prefatum Angelum iudicem tamquam in suum, cum sciret ... ipsum iudicem suum non esse nec se fore sue iurisdictioni subiectum, iurisdictionem ipsam in hac parte voluntarie prorogando et sue iurisdictioni se sponte submittendo, ... confexus fuit se debere dare ... eidem Thomasio unciam unam et tarenos viginti ... pro venditione panni tercaroli rubei et celestri cannarum vigintiunius ... Quam ... pecunie quantitatem ... prefatus magister Angelus, ... per guadiam et stipulationem legitimam et sollemnem, promisit ac ... se, suosque heredes ac successores et bona eorum omnia ... presentia et futura ... obligavit in manibus ipsius ... creditoris ... solvere ... eidem, ... intus civitatem Mathere hinc et per totum festum Resurrectionis Domini ... presentis anni ... ad penam dupli dicte pecunie quantitatis, medietatem ... ipsius pene ... regie vel alteri curie, ubi de premissis reclamatio primitus ... facta fuerit, applicandam ... et reliquam medietatem ... eidem Thomasio ...