Nos Franciscus Nicolai de Pescho annalis civitatis Mathere iudex, Eustasius Donati de Leone, de eadem civitate, puplicus ubilibet per totum regnum Sicilie citra farum regia auctoritate notarius, dopnus Nicolaus Antonius de Goffridella, dopnus Andreas Tucii de Roberto, dopnus Dominicus de Genusio, Angelus Petri de Theodoro, dopnus Matheus Nicolai Piperis, dopnus Franciscus Angeli de Petrucio, Nicolaus de Gorrisio, Donatus de Leone, notarius Antonius Gullielmi de Mormilis, Pax de Honofrio et Iacobus de Diamanta, testes ... de eadem civitate, ... notum facimus ... quod ... ad ... requisitionem ... Pacis Antonii de Blasio, de eadem civitate, ... personaliter contulimus ad domum habitationis ipsius sitam ... intus eamdem civitatem ... subtus locum ubi alias fuit castrum, iuxta domum Antonii Thomasii de Birardo, iuxta menia civitatis Mathere via vicinali mediante, iuxta domum heredum condam Petrilli de Scalzono et a superiori parte iuxta domos sive criptas alias ipsius Pacis, cum portarili ante ipsas ... et intus eandem domum invenimus ipsum Pacem infirmum iacentem in lecto, sana tamen memoria, rectaque loquela sistentem, qui ... presens ... nuncupativum sibi condidit testamentum ... et ... heredem instituit in omnibus bonis suis ... postumum ... nasciturum ... ex dompna Philippa ... uxore sua pregnante et // si dictus postumus ... moriretur ante quam nasceretur aut ... antequam perveniret ad legitime etatis annos, voluit ... quod Donatus notarii Eustasii, notarius Nicolaus, Gregorius, dompnus Blasius, Angelus, Lucia et Licia, filii ... Margarite sororis sue, ... sint ... sibi he-/-redes ... Et constituit ... epitropos, distributores, executores et fideycommissarios ... dopnum Marcum Andree Triance, patruum suum, Nicolaum de Iacobo, dopnum Angelum Cicci Gravanti et Loysium Thomasii de Angelo de eadem civitate Mathere, quibus dedit ... potestatem ... auctoritate propria capere ... tantum de bonis ipsius testatoris et capta vendere ... usque ad integram satisfactionem legatorum.
Item voluit ... quod si ... postumus ... nascetur et vivet, ... eius vita durante dicta dopna Philippa ... sit usufructuaria omnium bonorum mobilium et stabilium intus domum et intus griptas suas a portarili infra, que domus et cripte sunt iuxta domum Petri Thomasii de Birardo, iuxta domum ubi iacebat ipse testator infirmus, iuxta ortum quem tenet dopnus Marcus Andree Triance, iuxta domos superiores sitas in loco ubi alias fuit castrum ... Item ipse testator elegit sibi sepulturam intus maiorem ecclesiam Materanam, cui … legavit, pro reparatione chori noviter fiendi, ... uncias quinque. Item legavit ... pro malis oblatis incertis tarenos decem. Item voluit ... quod post obitum suum dentur ... per dictos epitropos eidem dopne Philippe ... omnes dotes et pecunie quantitates ... et uncie triginta ... stabilite pro iuribus suis lucri maritalibus, videlicet meffio et quarta ... Item legavit ... eidem dopne Philippe ... domum palatiatam in qua iacebat ipse testator infirmus, cum omnibus membris suis superioribus et inferioribus et cum omnibus bonis et rebus intus in eis sistentibus ..., baccas fetas vigintiquinque et oves centum preter et ultra alias oves quas ipsa dompna Philippa habet ... in alipergio ipsius testatoris. Item legavit ... Margarite, sorori sue, oves centum ..., Lucie filie quondam no-//-tarii Eustasii nepti sue oves centum; ... Gregorio, nepoti suo, oves centum et baccam unam sterilem; ... Cie, nepti sue, frumenti thumulos vigintiquinque; ... Iohannelle, alteri nepti, sue frumenti thumulos vigintiquinque; ... Rite filie condam Mathei de Acorthona, consanguinee sue, de lana pensas quindecim; ... notario Nicolao, nepoti suo, baccam unam sterilem; ... Angelo, alteri nepoti suo, baccam unam sterilem; ... dopno Blasio ... nepoti suo, baccam unam sterilem; ... dompno Marco supradicto patruo suo oves quinquaginta et iencos quatuor duorum annorum; ... Petro de Theodero pro certis servitiis et benefitiis sibi per eum prestitis ... baccam unam fetam. Item voluit ... quod in die obitus sui fient esequia nobiliter, ut decet ad arbitrium epitroporum predictorum et sic etiam in trentali et annali. Item legavit ... Natali de Galioto domum sive criptam unam cum platea ante ipsam et cum usu aque unius cisterne heredum condam Iohannucii de Blasio, fratris ipsius testatoris, sitam ... intus eamdem civitatem iuxta criptam Sancte Lucie, iuxta domum dictorum heredum ipsius Iohannucii, iuxta domum ipsius dopne Cie, filie ipsius Iohannucii, ... cum onere annui census tarenorum octo solvendorum ... heredibus ipsius testatoris. Item legavit ... domino archiepiscopo pro quarta sibi contingente in presenti testamento ut contentetur tarenos viginti. Item ... voluit ... quod post obitum suum edificetur ... cappella una de novo in loco maioris ecclesie predicte ubi est sua sepultura, ab exteriori parte ipsius ecclesie perforando, ad expensas ipsius testatoris fiendas de pecunia unciarum quinquaginta, quas dixit ... debere recipere ... a certis suis debitoribus civitatis Lucerie ..., et post constructionem ipsius cappelle voluit ... de eadem pecunia [emi] libros, pannos sacerdotales, calices argenteos deauratos et pannos de quibus diebus festivis et sollepnis [..]-detur altare ipsius cappelle et alia necessaria et opportuma ad cul-//-tum divinum et ad ministerium Corporis Christi, pro salute anime sue et suorum defunctorum; ... que bona voluit ... quod nullo modo vel ingenio possint alienari vel in aliam causam converti, set ad dictum cultum perpetuo quamdiu subsistunt in ipsa cappella debeant conservari ... Et voluit quod post obitum suum celebrentur in eodem altari eiusdem cappelle misse quatuor qualibet edompmata, due ipsarum, videlicet, per dompnum Blasium notarii Eustasii et due alie per dopnum Marcum patruum suum, eorum vita durante, quibus ... solventur anno quolibet tareni vigintiquatuor ... Item legavit ... cuilibet dictorum epitroporum pro labore suo tarenos quinque, ... ecclesie Sancte Marie de Balea pro ipsius reparatione tarenos quinque, ... ecclesie Sancte Marie Nove de Matera pro eadem causa tarenos quinque, ... ecclesie sancti Francisci de Mathera pro eadem causa tarenos quinque, ... ecclesie Sancti Dominici de Mathera pro eadem causa tarenos quinque, ... ecclesie Sancti Antonii Casalis Novi de Mathera pro eadem causa tarenos quinque, ... ecclesie Sancte Marie de Armeniis de Mathera pro eadem causa tarenos quinque, ... ecclesie Sancti Petri de Saxo Cavioso pro eadem causa tarenos quinque, ... ecclesie Sancte Marie Veteris de Saxo Barisano pro eadem causa tarenos quinque, ... ecclesie Sancti Iohannis eiusdem Saxi pro eadem causa tarenos quinque, ... ecclesie Sancti Petri de Veteribus eiusdem Saxi pro eadem causa tarenos quinque, ... ecclesie Sancti Laurentii eiusdem Saxi, pro eadem causa tarenos quinque, … ecclesie Sancte Lucie de Saxo Cavioso pro eadem causa tarenos quinque, ... ecclesie Sancte Marie de Virtutibus pro eadem causa tarenos quinque, ... dicto iudici, ut consuetum est, tarenos quinque et eidem notario pro eadem causa tarenos quinque et cuilibet dictorum testium grana decem ...
“stalla” (come in Cordasco, Le pergamene della Cattedrale di Altamura, p. LIV).
Si tratta di Marino del Paoli, arcivescovo di Acerenza dal 1444 e morto nel settembre 1470, artefice della ripresa dell’autorità episcopale nell’arcidiocesi, come anche a Matera, dopo la grave crisi istituzionale seguita al tentativo dei materani di eleggere un proprio vescovo nel 1439 (Eubel, Hierarchia Catholica, II, p. 79).