Nos Antonellus de Roto per totum regnum Sicilie reginali auctoritate iudex ad contractus ubilibet, Thomasius Strambus de Potencia puplicus ubilibet per provincias Principatus citra et ultra Serras Serras Montorii, Capitinate et Basilicate regia auctoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati presenti scripto puplico fatemur atque testamur quod in nostri presencia constituta Cassandra de Laurino, uxor magistri Nicolai Mordente de Laurino, mero iure romano vivens, sicut ceteri homines et mulieres de dicta civitate Potencie ab antiquo vixerunt et vivunt, cum consensu, auctoritate et licentia dicti magistri Nicolai, viri sui presentis et sibi in toto presenti contractu autoritatem prestantis et annuentis, non vi, dolo, metu ducta, nec aliquibus monicionibus circumventa, sed sicud congruum visum fuit, vendidit, alienavit et per fustis tradicionem assignavit, iure proprio et inperpetuum, dompno Luce de Zoffo, cantori maioris ecclesie Potentine, procuratori et yconomo ecclesie et capituli maioris ecclesie supradicte, uti dixit, ibidem presenti pro se et nomine dictorum capituli et clericorum eiusdem ecclesie Sancti Girardi, medietatem cuius terre insimul et pro indiviso cum dicta ecclesia cum aliquibus silerum peditibus sistentibus in fine dicte terre, sitam in tenimento civitatis Potencie in contrata ubi dicitur Putei Falesii, confinatam ab una parte inferiori iuxta vineam Nicolai Angeli, mediante quintana puplica per quam itur ad vineam dompni Angeli de Todari, a superiori parte iuxta pastinos ecclesie Sancti LazariSancti Lazari, mediante quintana vicinali per quam itur ad vineam dicti magistri Nicolay, iuxta ab uno latere vineam Antonelli de Petraperciata, mediante limite, iuxta terram episcopatus, mediante limite, et alios fines, ad habendum, tenendum, possidendum, vendendum, donandum, permutandum et quocumque modo clerici et capitulum dicte ecclesie voluerint alienandum, cum viis suis ad ipsam terram intrandi et exeundi et cum omnibus aliis iuribus et pertinentiis suis ad ipsam terram intrandi et exeundi, pro quidem venditione dicte terre dicta venditrix coram nobis a dicto emptore nomine et pro parte dicte ecclesie manualiter recepit et habuit nomine ultimi precii inter eos conventi in carlenis argenti sexaginta per unciam et duobus pro tareno quolibet computatis usualis Regni pecunie et ponderis generalis, unciam unam, totum silicet precium vendicionis ipsius. Promictens dicta venditrix, cum auctoritate qua supra, per se et suos heredes dicto emptori pro se et dicte ecclesie et omnium clericorum presentium et futurorum dicti capituli presenti et stipulanti, nomine quo supra, litem vel controversiam de dicta terra ullo unquam tempore non inferre, nec inferenti consentire vel absentire, sed ipsam vendicionem et omnia et singula supradicta et infrascripta ratam et firmam ac rata et firma habere, tenere et inviolabiliter observare et perpetuo defensare et contra ea non facere, dicere, opponere vel venire per se et suos heredes in iudicio vel extra, de iure vel de facto, aliqua occasione, modo, ingenio seu tractatu, cum auctoritate viri sub pena dupli precii supradicti, pro medietate dicte pene regie curie vel alteri competenti curie ubi exinde facta fuerit reclamatio seu querela, et alia medietate dicte pene dicto emptori nomine et pro parte dicte ecclesie et capituli presenti et stipulanti persolvenda, me predicto notario tamquam persona puplica pro parte dicte curie et dicto emptore, nomine et pro parte dicte ecclesie et clericorum, a dicta venditrice sollemniter et legitime stipulantibus penam ipsam, qua soluta vel non soluta, exacta vel non exacta seu gratiose remissa predicta venditio et scripti huius tenor posset in aliquo infringi et in suo semper robore et efficacia perseveret. Et renunciavit super hiis dicta venditrix, cum auctoritate qua supra, exceptioni doli mali, vix, metus et in factum, exceptioni deceptionis et fraudis reique predicto modo non geste vel aliter habite quam superius continetur et est expressum, exceptioni dicte vero pecunie non habite et non recepte ac non boni argenti et non assignate, legi ressissorie qua deceptis ultra dimidia iusti precii subvenitur, beneficio restitutionis in integrum, auxilio Velleiani senatus consulti pro mulieribus introducto in ipsarum favorem et generaliter omnibus aliis auxiliis et beneficiis omnium iurium atque legum, et specialiter iuri dicenti generalem renunciationem non valere et iuri per quod cavetur quod dicto iuri renunciari non potest, quibus sufragantibus dicta venditio predictaque omnia possent in aliquo minui vel infringi. Pro quibus omnibus actendendis et inviolabiliter observandis et quod predicta omnia vera sunt, dicta venditrix coram nobis prefato emptori presenti et recipienti corporaliter tacta ad sancta Dei evangelia prestitit iuramentum. Preterea Mabilia, filia et heres dicte Cassandre, et uxor magistri Riccardi Sicci habitatoris civitatis Potencie, mero iure romano vivens, ut supra, cum consensu et auctoritate predicti magistri Riccardi, viri sui, presentis et ibidem et sibi licentiam prebentis, non vi, dolo, metu cohacta, ymmo sue gratuyte voluntatis predictam vendicionem factam dicte terre eidem cantori ementi pro parte capituli maioris ecclesie Potentine per Cassandram, matrem suam, ratificavit et acceptavit. Etiam renunciavit omnibus iuribus et actionibus compe‹te›ntibus et competituris, tam ratione paterna quam materna, quam omnibus aliis iuribus spectantibus in et super dicta terra vendita quibuscumque, et se cum auctoritate qua supra obligavit se ‹et› suos heredes ad supradictam penam, quam dicta Cassandra, mater sua, obligavit et solvendi si contingerit dicte curie et dicto emptori stipulanti ut supra. Et proinde coram nobis predicta omnia esse vera corporaliter tacta coram nobis predicto emptori presenti et recipiendia corporaliter tacta ad sancta Dei evangelia prestitit iuramentum. Unde ad futuram memoriam et dicte venditricis preces et prefati emptoris nomine et pro parte dicti capituli et clericorum et cuius interest, factum est exinde presens puplicum instrumentum vendicionis per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, mei qui supra iudicis et nostrum supradictorum testium subscriptionibus roboratum.