Nos Antonellus de Roto
reginalis ad contractus iudex per totum regni Sicilie, Rogerius de Lauro de terra Athane
, provincie Principatus, incola seu habitator civitatis nominate, puplicus ubilibet per totum regnum Sicilie reginali auctoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati presenti scripto puplico instrumento fatemur, declaramus, notumfacimus et testamur, quod predicto die constitutis in nostri presencia venerabili viro dopno Angelo Nicolai Grossi de dicta civitate, archipresbitero et procuratore ecclesie devotissime Sancti Michaelis eiusdem civitatis, consenciente in nos prefatos iudicem et notarium ut in suos cum sciret ex certa eius scientia nos suos iudicem et notarium in hac parte non esse nostram iurisdictionem voluntarie prorogando, agente ad omnia infrascripta pro se nomine ecclesie prelibate et subcessoribus suis, cum voluntate et pleno consensu et assensu reverendi in Cristo patris et domini Antonii Angeli
de Neapoli, Dei et Apostolice Sedis gratia episcopi Potentini, ibidem presentis et dicto Angelo, archipresbitero dicte ecclesie, suum consensum et assensum presentantis et dantis parte ex una, et spectabili viro Iohanne de Amodeo, procuratore et factore ac cancellario et magistro rationali illustris et potentis domini domini Enneci de Guevara, regni Sicilie magni senescalli, nec non Vastiaymonis marchesii Arianique civitatis, Potencie et Apicii comitis dignissimi ad istam subscriptam causam deputati parte ex altera, de cuius procuratione nobis predictis iudici, notario et testibus infrascriptis plene constitit per patentes licteras ipsius illustris domini magni senescalli suo sigillo niciatas et propria manu ipsius illustris domini subscriptas, quarum licterarum patentium tenor per omnia talis erat: .... Quas licteras copiavimus et transuntavimus in presentem formam, nil in eis addito vel adiuncto per quod substancia veritatis in aliquo mutaretur, non abrasas, nec abolitas, nec in aliqua parte earum suspectas, sed omni prorsus vicio carentes erant tenoris supradicti. Asserentes partes ipse quod budale dicti molendini vel aqua currens per dictum budale solummodo erat compositum et factum et edificatum per intus terras dictarum ecclesiarum Sancti Michaelis et Sancti Francisci et non per alias terras. Idcircho tam dictus dopnus Angelus archipresbiter, ut supra, Sancti Michaelis, cum consensu et auctoritate domini episcopi, ut supra, et prefatus Iohannes de Amodei, procurator procuratorio nomine et pro parte dicti illustris domini, et religiosus vir frater Vitus Paganus, guardianus Sancti Francisci sive conventus ipsius, ad subscriptam permutacionem et cambium ad invicem devenerunt, videlicet prefatus archipresbiter, ut supra, et dictus frater Vitus dederunt, traddiderunt et assignaverunt eidem Iohanni Amodeo, commissario, procuratori procuratorio nomine et pro parte dicti illustris domini, quod possit fieri budali per medium vel per intus terras dictarum ecclesiarum Sancti Michaelis et Sancti Francisci et transitum aque predictum budale libere absque impedimento aliquo inferendo per se ipsos et eorum subcessorres ad molendinum illustris domine Cobelle de Sancto Severino, Vasti marchionisse, nec non Ariani, Potencie et Apicii comitisse, consortis eiusdem illustris domini regni Sicilie magni senescalli predicti, ad arbitrium ipsius domine marchionisse suorumque heredum et successorum. Et versa vice dictus Iohannes, quo supra nomine, dedit, traddidit et assignavit dictis archipresbitero et fratri Vito nomine predictarum ecclesiarum Sancti Michaelis et Sancti Francisci omnes terras ipsius illustris domini, scitas et positas in tenimento civitatis Potencie, in loco ubi dicitur vulgariter Pogio Pilato in foresta, confinatas a superiori parte iuxta terras domanii, a duabus lateribus iuxta vallones, ab inferiori parte iuxta terras domanii et terras Sancti Francisci de Potencia, duas videlicet partes ecclesie Sancti Michaelis, quia budale occupat plures terras quam Sancti Francisci illarum terrarum datarum per eundem Iohannem et terciam partem prelibate ecclesie Sancti Francisci, et sic ad invicem fecerunt dictum cambium ad habendum, tenendum, possidendum, donandum, vendendum, incensandum, permutandum ac faciendum de eis quicquid dictis ecclesiis et dicte domine marchionisse et suis heredibus et subcessoribus dictarum ecclesiarum placuerit absque ipsarum partium impedimento, molestia et contrarietate quacumque sive heredum et subcessorum eorundem. Et quia dicte terre traddite per eundem Iohannem, nomine quo supra, dictis ecclesiis videbantur esse maioris precii quam terre ipsarum ecclesiarum per quas dictum budale factum fuit et rivus aque decurrit, illud plus quod valerent dicte terre ad quamcumque summam assenderet causa meliorationis ecclesiarum predictarum, dictus Iohannes de Amedeo
, commissarius et procurator in dicta causa, procuratorio nomine et pro parte dicti illustris domini donacionis, titulo inrevocabiliter inter vivos, dictis archipresbitero et fratri Vito vice ipsarum ecclesiarum donavit cum illis clausulis oportunis et necessariis que in donandis rebus penitus a iure requiruntur. Renunciantes propterea partes ipse eorum spontanea voluntate, nominibus quibus supra, exceptioni doli mali, vis, metus et in factum, exceptioni predictarum rerum non permutatarum, iuri longobardo et omni legum auxilio per quod presens permutationis contractus pati posset in aliquo lesionem. Certiorate exinde dicte partes, ut dixerunt, certioratione congrua de iuribus et effectibus eorundem, quapropter predicte partes obligaverunt bona dicti domini et predictarum ecclesiarum contra dictam permutationem quomodolibet non venire et se ipsos et eorum subcessores puplice vel occulte, sed semper ipsam permutationem habere ratam, gratam et firmam ipsamque non violare, interrumpere vel infringere quoquomodo ad penam unciaum quinquaginta, medietate dicte pene regie curie et altera medietate dicte pene parti observanti predicta applicanda. Qua pena commissa vel non commissa, exacta vel non exacta seu gratiose remissa, presens nichilominus instrumentum cum omnibus que in se continet in suo semper robore et efficacia perseveret, cum refectione omnium dapnorum, interesse et expensarum litis et extra litem que fierent propterea quoquomodo, de quibus stari et credi debeat assertioni cum iuramento partis observantis predicta, nulla alia ratione vel probatione quesita. Et pro maiori observantia predictorum ambe partes videlicet una alteri et altera alteri ad sancta Dei evangelia prestiterunt debitum iuramentum, supradicta servare et observari facere sine contradictione quacumque, et voluerunt predicte partes quod de predictis omnibus conficiantur tria instrumenta consimilia, unum videlicet pro cautela marchionisse predicte suorumque heredum et subcessorum, aliud pro cautela et certitudine ecclesie nominate Sancti Michaelis et aliud ad cautelam ecclesie Sancti Francisci predicti. Etiam voluerunt dicte partes quod si in presenti instrumento aliqua iuris clausula deficeret per quam presens instrumentum possit in aliquo delidi, rumpi seu resindi quod iterum et de novo, semel, bis, ter et quotiens opus fuerit, refici possit ad sensum et conscilium sapientis veritatis tamen substancia non mutata. Unde ad futuram memoriam et dictarum partium suorumque subcessorum cautelam perpetuam, factum est exinde hoc presens puplicum instrumentum per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, subscriptione ‹mei› qui supra iudicis et nostrum subscriptorum testium signis et subscriptionibus roboratum.
Ruoti (Potenza).
Così A, si legga Athene.
Antonio di Angelo, di Napoli, fu nominato vescovo di Potenza nel 1450, in seguito alla morte di Giacomo, sebbene fosse stato appena eletto alla sede di Lucera. Mantenne la cura della diocesi di Potenza anche dopo il 1459, quando fu affiancato dal vescovo commendatore Giovanni di Torrecremata, cardinal prete del titolo di San Sisto (UGHELLI, Italia Sacra, VII, coll. 140-141; GAMS, Istoria della città di Potenza, p. 914; EUBEL, Hierarchia catholica, II, p. 218; RENDINA, P, ediz. Abbondanza, pp. 228, 278-280, ediz. Villani-Mariano-Caserta, pp. 211, 285-287; PEDIO, La Basilicata dalla caduta dell'Impero romano agli Angioini, V, La Basilicata da Roberto a Renato d'Angiò, p. 203).
Così A, si intenda prestantis.
Doc. precedente.
Così A, rispetto a prima.
A ripete iuri.
Così A.