Nos Gaspar de Aprucio de Potencia et ipsius civitatis Potencie pro presenti anno quintedecime indictionis predicte annalis iudex, Matheus de Saccho de Potencia puplicus ubilibet per totum regnum Sicilie reginali auctoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati presenti scripto puplico assignationis instrumento declaramus, fatemur, notumfacimus et testamur quod eodem die eiusdem ibidem coram nobis eisdem presentibus et personaliter constitutis Pinto de Montyfusculo
, habitatore civitatis Potencie, agente pro se et suis heredibus et successoribus singularibus et universalibus ex una parte, et venerabili domno Nicolao de Zaramello, yconomo et procuratore, ut dixit, venerabilis ecclesie Sancti Michaelis civitatis eiusdem, agente procuratorio nomine et pro parte eiusdem ecclesie Sancti Michaelis et ipsius ecclesie presbiterorum et eiusdem ecclesie successorum singularium et universalium, parte ex altera. Prefatus vero Pintus ad interrogationem eiusdem domni Nicolai, ut supra procuratoris, procuratorio nomine et pro parte eiusdem ecclesie, sibi legitime factam per eundem procuratorem, suo sacramento dixit se debitorem esse et dare debere eidem domno Nicolao, ut supra procuratori, tamquam procuratori dicte ecclesie, in carlenis argenti sexaginta per unciam et duobus pro tareno quolibet computatis iusti ponderis, boni et electi argenti, usualis pecunie Regni, uncias sex ex venditione unius domus sibi vendite, tradite et assignate per eundem procuratorem procuratorio nomine quo supra, site in eadem civitate in parrochia Sancti Michaelis, confinate iuxta domum Stephani de la Vechya de Athena, muro comuni mediante, iuxta domum Iacobi de Piccichillo, quintana pluviali mediante, iuxta viam puplicam et alios confines siqui sunt, que fuit condam domni Nicolai de Germino, presbiteri dicte ecclesie Sancti Michaelis, legata per eumdem ecclesie Sancti Michaelis predicte, quas uncias sex debuit solvere Pintus ipse eidem procuratori, procuratorio nomine quo supra, per totum mensem preteritum madii instantis quintedecime indictionis. Et fuit pactum infra eosdem Pintum et procuratorem, ut dixerunt, quod si Pintus ipse non solvisset in termino predicto mensis madii predictas uncias sex eidem procuratori, nomine quo supra, Pintus ipse et promisit et convenit eidem procuratori, quo supra nomine, presenti, recipienti et stipulanti, dare, rendere et assignare domum suam sitam in eadem civitate in parrochia Sancti Girardi civitatis eiusdem, confinatam iuxta domum Tristani de Clappo, muro comuni mediante, iuxta apothecas Tristani predicti et magistri Iohannelli, muro comuni mediante, iuxta apothecas episcopatus civitatis eiusdem, viam puplicam et alios confines siqui sunt, cum haustu aque que habet in puteo Francisci de Franco contiguo eidem domui, et quia ipse Pintus non solvit predictas uncias sex propterea prout apparet ex contractu manu eiusdem notarii Mathei scripto, ut dixit, roborato, celebrato die vicesimo secundo preteriti mensis iunii instantis quintedecime indictionis, in quo interfuit pro iudice Canius de Vineola de Potencia et testes numero condecenti, Pintus ipse sponte dedit, tradidit et per anulum assignavit predictam domum ponendo ipsum procuratorem in possessionem ipsius, quo supra nomine, cum pacto videlicet quod procurator ipse mediantibus subastacionibus deberet vendere predictam domum cum predicto haustu aque, et si contingerit vendi plus predictis unciis sex, illud plus detur eidem Pinto, si unciis sex tantum fuit eiusdem ecclesie Sancti Michaelis. Nunc vero prefatus procurator, quo supra nomine, asseruit ipso Pinto propterea presente, audiente et intelligente quod predictam domum subastari fecit cum predicto haustu aque pluribus vicis voce preconia per loca consueta civitatis eiusdem, quod si quis voluisset emere dictam domum quod accederet ad eum nam paratus erat illam vendere, ad quam emendam nullus comparuit qui presentialiter tunc et manualiter voluisset solvere predictas uncias sex seu plures pro emptore dicte domus cum haustu aque predicte quare nunc procurator ipse, quo supra nomine, coram nobis et eidem requisivit eundem Pintum quod sibi daret predictas uncias sex in carlenis ut supra computatis pro emptione predicte domus eidem Pinto per eundem procuratorem vendite, tradite et assignate et ipse procurator paratus erat restituere sibi predictam domum cum haustu aque predicte. Igitur Pintus ipse non vi, dolo malo, metu ad id inductus, ut dixit, nec aliquibus suasionibus circumventus, sed eius gratuita et spontanea voluntate pro predictis unciis sex eidem procuratori, procuratorio nomine et pro parte predicte ecclesie Sancti Michaelis presenti, recipienti et stipulanti ab eodem Pinto predictam domum suam cum predicto haustu aque, ut dixit, designatam tradidit et per fustis tactum assignavit, iure proprio et in perpetuum, ecclesie Sancti Michaelis predicte, ita quod dicta domus cum dicto haustu aque a presenti die in antea transeat in dominium, potestatem et propriam actionem eiusdem ecclesie Sancti Michaelis et ipsius procuratorum, factorum et presbiterorum et ipsius ecclesie successorum, cum suis viis, introytibus et exitibus, iuribus, actionibus, membris superioribus et inferioribus et cum integro statu suo, prout constitit et consistere consuevit cum predicto haustu aque ad habendum, tenendum, possidendum, vendendum, disponendum et facendum de dicta domo cum predicto haustu aque et in ea et ipsius iuribus quicquid predicte ecclesie Sancti Michaelis et ipsius ecclesie factoribus presbiteris et successoribus nomine et pro parte eiusdem ecclesie placuerit et visum erit tamquam de re propria ipsius ecclesie Sancti Michalis quoniam prefatus Pintus assignator nil sibi et suis heredibus et successoribus retinuit nec quomodolibet reservavit in domo ipsa cum dicto haustu aque data, tradita et assignata et suis iuribus et rationibus, et convenit et promisit dictus Pintus per se et suos heredes et successores eidem domno Nicolao procuratori, nomine et pro parte dicte ecclesie et ipsius ecclesie presbiterorum et successorum, presenti, recipienti et stipulanti, litem, controversiam vel questionem aliquam de dicta domo cum dicto haustu aque, ut supra assignata, ullo unquam tempore non inferre, nec inferenti consentire vel assentire, sed ipsam assignationem, ut superius factam, et omnia et singula supradicta et infrascripta ratam, gratam et firmam habere, tenere et perpetuo observare et contra eam non facere, dicere, opponere vel venire per se vel alium seu alios eius nomine, in iudicio vel extra iudicium, de iure vel de facto, aliqua occasione, modo, ingenio seu tractatu, si per se ipsum assignatorem et ipsius heredes et successores eidem procuratori, quo supra nomine, presenti, recipienti et stipulanti predictam domum cum predicto haustu aque, ut superius assignatam, cum omnibus suis iuribus et rationibus legitime defendere, antestare, disbrigare, auctorizare, excalumpniare ac de evictione teneri ab omnibus hominibus et personis, universitate seu collegio et ab omni persona volenti contravenire sub obligatione sui, ipsius heredum et successorum suorum ac bonorum suorum omnium stabilium et mobilium seseque moventium presentium et futurorum ubique sistentium et de cetero extitutorum et cuiuscumque vocabuli appellatione distintorum et pena dupli precii supradicti, medietate ipsius pene si eam commicti contingat regie curie vel alteri cuicumque curie ubi exinde fieret reclamatio seu querela, et altera medietate dicto procuratori, procuratorio nomine et pro parte dicte ecclesie et huius ecclesie successorum, persolvenda totiens quotiens fuerit exinde quomodolibet conventum, me predicto notario tamquam persona puplica pro parte dicte curie et dicto procuratore pro parte dicte ecclesie et ipsius presbiterorum et successorum a dicto Pinto, ut supra assignatore presente, sollepniter et legitime penam ipsam stipulantibus apud predictos iudicem et testes. Qua pena commissa vel non commissa, soluta vel non soluta, exacta vel non exacta aut gratiose remissa, presens nihilominus instrumentum cum omnibus in eo contentis in suo semper robore et efficacia perseveret, rato manente pacto cum refectione et integra restitutione omnium dampnorum, interesse et expensarum litis et extra litem que fierent propterea quoquomodo, de quibus stari et credi debeat assertioni cum iuramento tantum dicti procuratoris, quo supra nomine, et eiusdem ecclesie presbiterorum et successorum, nulla alia probatione quesita, ita quod redduci non possit ad arbitrium boni viri, nec exinde quomodolibet appellari seu aliter reclamari. Et renunciavit dictus Pintus super hiis pro cautela dicti procuratoris, quo supra nomine, seu predicte ecclesie Sancti Michaelis et ipsius presbiterorum et successorum expresse ex certa sua sciencia dicto procuratori, quo supra nomine, presenti, recipienti et stipulanti exceptioni doli mali, vis, metus et in factum, presentis non sic celebrati contractus, exceptioni deceptionis et fraudis reyque predicto modo non geste vel aliter habite prout superius et inferius continetur et est expressum, privilegio fori, scripto et non scripto, competenti et competituro, beneficio restitutionis in integrum, conditioni indebite ob causam et sine causa, licteris, privilegiis, moratoriis, cedulis et rescriptis quibuslibet in contrarium impetratis vel impetrandis et ipsis impetratis, promisit non uti nec ipsorum vigore aliqualiter se iuvare etiam si procederent proprio motu cuiuscumque principis vel presidentis usibus, conventionibus, constitutionibus et capitulis Regni huius premissis vel ipsorum alicui in contrarium adversantibus quoquomodo et omnibus aliis legibus, exceptionibus, questionibus, compensationibus, allegationibus et defensionibus iuris et facti quibus et propter que dictus Pintus, ut supra, assignator predicte domus cum predicto haustu aque et sui heredes et successores contra premissa vel ipsorum aliquod venire possent quoquomodo vel ab ipsorum observancia se tueri iurique dicenti generalem renunciationem non valere et iuri quo cavetur quod dicto iuri renunciari non possit. Certioratus prius, ut dixit, dictus Pintus, ut supra assignator, de iuribus ipsis ac beneficiis et effectibus eorundem quam renunciaret eisdem. Pro quibus omnibus firmiter actendendis, adimplendis et inviolabiliter observandis quodque predicta omnia et eorum singula vera sunt et in nullo unquam vaccillent, dictus Pintus, ut supra assignator predicto domno Nicolao, ut supra procuratori, presenti et recipienti coram nobis corporale tactis licteris prestitit ad sancta Dei evangelia iuramentum, et fuit actum infra contrahentes eosdem pro cautela dicti procuratoris, procuratorio nomine quo supra seu predicte ecclesie Sancti Michaelis et ipsius clericorum et successorum, quod si aliqua iuris vel facti sollemnitas in presenti instrumento deficeret vel minus acta in eo appareret quod tacite et expresse intelligatur in eo et totiens corrigi, refici et emendari possit quotiens opus erit clausulis necessariis, utilibus et oportunis ad sensum et consilium sapientis eligendi per ipsam ecclesiam et ipsius clericos et successores desuper veniat ad lucidam formam veritatis substantia non mutata. Unde ad futuram memoriam et dicti Pinti preces et prefati procuratoris, procuratorio nomine quo supra, seu predicte ecclesie et ipsius presbiterorum et successorum cautelam ac omnium quorum et cuius inde interest et interesse poterit in futurum certitudinem, factum est de premissis hoc presens puplicum assegnacionis instrumentum per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, mei, cuius supra, iudicis et nostrum subscriptorum testium subscriptionibus et subsignationibus roboratum.
Montefuscolo, oggi Montefusco (Avellino).
La parola è ripetuta.