Nos Silvester de Nole de Potencia et ipsius civitatis Potencie pro presenti anno quintedecime indictionis annalis et licteratus iudex, Antonellus Arcerius de Tito civitatis Potencie incola puplicus ubilibet per totum predictum regnum Sicilie regia auctoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati presenti scripto puplico venditionis instrumento fatemur, notumfacimus et testamur quod eodem predicto die eiusdem ibidem coram nobis eisdem presentibus et personaliter constitutis Bartholomeo de Grippo de Potencia agente pro se suisque heredibus et successoribus universalibus et singularibus parte ex una, et Petrello de Urso de Potencia similiter agente pro se suisque heredibus et successoribus universalibus et singularibus parte ex altera. Prefatus quidem Bartholomeus non vi, dolo malo, metu ad id inductus, ut dixit, sed eius pura, mera, gratuita et spontanea voluntate pro suis utilitatibus et negotiis agendis quia sic eidem utile et expediens visum fuit, pure, puplice et bona fide vendidit venditionisque titulo per fustis tradditionem alienavit, traddidit et assignavit, iure proprio et in perpetuum, eidem Petrello, ibidem presenti pro se suisque heredibus et successoribus ementi et recipienti ab eodem Bartholomeo vineale unum suum, ut dixit, quod emit ab Nicolao Antonio de Rosa, ibidem presente et dicte venditioni consenciente et accectante, situm et positum in tenimento civitatis Potencie in loco ubi vulgariter ‹dicitur› Mendarolo, confinatum a superiori parte iuxta vineale condam domni Valiani de Porta, sulco comuni mediante, ex uno latere iuxta vinealia predicti condam domni Valiani et domni Nicolai Antonii Porcarii, sulco comuni mediante, ex alio latere iuxta vineam emptoris, ab inferiori parte iuxta stratam puplicam et alios fines siquos habet veriores, francum vineale ipsum, liberum et exemptum ab omni onere servitutis, nec alicui subiectum in toto vel in parte, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis que fuit infra se et super se et extra se, cum introytibus et exitibus suis ad ipsum vineale intrandi et exeundi, ad habendum, tenendum, possidendum, vendendum, donandum, permutandum aut pro anima iudicandum, nec non modo quocumque dictus emptor et ipsius heredes et successores voluerit alienandum, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis. Pro qua quidem venditione dictus Bartholomeus presens coram nobis contentus et confessus fuit se recepisse et manualiter habuisse a dicto Petrello emptore nomine precii dicti venialis in carlenis argenti boni et iusti ponderis sexaginta per unciam et duobus pro tareno quolibet computatis tarenos tresdecim usualis pecunie Regni huius, totum silicet precium venditionis ipsius, et si quod forte plus dictum vineale valeret precio predicto cum iuribus, rationibus et pertinentiis suis omnibus illud plus in quamcumque quantitatem ascenderet sive magnam sive parvam, prefatus Bartholomeus venditor sponte, sua libera, gratuita et spontanea voluntate donavit ex nunc donationis titulo inrevocabiliter inter vivos et causa donationis premisse cessit, renunciavit, refutavit, transtulit et remisit eidem Petrello emptori tanquam benemerito et digno honore et gratia et munere ampliore et propter grata et accepta servicia et beneficia alia prestita et inpensa sibi tempore preterito per predictum emptorem et ex aliis rationibus et causis eum ad hec iuste moventibus et inducentibus, sicut dixit, et gratis recognovit. Ita quod a presenti die in antea dictum vineale transeat in dominium, proprietatem et propriam actionem, possessionem et potestatem dicti Petrelli emptoris et ipsius heredum et successorum. Promictens dictus Bartholomeus venditor presens coram nobis per se suosque heredes et successores dicto emptori presenti pro se suisque heredibus et successoribus stipulanti litem vel controversiam de dicto vineale ullo unquam tempore non inferre, nec inferenti consentire, set ipsum vineale ipsi emptori suisque heredibus et successoribus tam in proprietate quam in possessione ab omni homine et persona quacumque legitime defendere, guarentire, auctorizare ac disbrigare et de evictione teneri in casu evictionis et dictam venditionem et omnia et singula supradicta et infrascripta firma, rata hebere et perpetuo tenere et observare et nunquam contrafacere vel venire per se suosque heredes et successores aut alios quovis modo, ratione vel causa, in iudicio vel extra iudicium, de iure vel de facto, aliquo ingenio vel tractatu. Pro quibus omnibus et eorum singulis supradictis et infrascriptis observandis et actendendis, dictus Bartholomeus venditor obligavit se suosque heredes et successores et bona sua omnia mobilia et stabilia presentia et futura et alia cuiuscumque vocabuli appellatione distinta dicto emptori presenti, recipienti et stipulanti pro se suisque heredibus et successoribus venditionem et alienationem predictas et omnia et singula predicta et subscripta semper et omni futuro tempore observare ratas, gratas et firmas ac rata, grata et firma et non contrafacere vel venire per se vel alium seu alios eius nomine et suos heredes et successores super dicto vineale ut supra vendito, sicut predicitur, vendito vel eius iuribus et possessione turbare, vexare vel requirere nec questionem et litem dare per se vel alios, de iure vel de facto, in iudicio vel extra iudicium, ad penam et sub pena unciarum duarum carlenorum computatis, ut supra, medietate videlicet ipsius pene si eam commicti contingat regie curie vel alteri cuicumque curie ubi exinde facta fuerit reclamatio seu querela applicanda, et reliqua medietate pene eiusdem dicto emptori et suis heredibus et successoribus integre persolvenda, me predicto notario tamquam persona puplica pro parte dictarum curiarum et dicti emptoris et eius heredum et successorum ab ipso Bartholomeo penam antedictam stipulante, et pena ipsa totiens commictatur, petatur et exigatur cum effectu a dicto Bartholomeo venditore vel suis heredibus et successoribus quotiens fuerit exinde quomodolibet contraventum, et ipsa pena commissa vel non commissa, exacta vel non exacta aut gratiose remissa presens nihilominus instrumentum cum omnibus et singulis que in se continet in suo semper robore et efficacia perseveret, cum refectione dampnorum, interesse et expensarum stari et credi debeat assertioni cum iuramento tantum dicti emptoris vel eius heredum et successorum integre persolvenda, nulla alia probatione quesita, ita quod reduci non possit ad arbitrium boni viri nec quomodolibet appellari vel aliter exinde reclamari lege qualibet non obstante, quodque in casu contraventionis liceat et licitum sit eidem emptori et suis heredibus et successoribus per se vel alium seu alios eius nomine auctoritate propria solum presentis instrumenti vigore et auctoritate militari et armata manu si expediret capere et apprehendere, vendere et alienare vel insolutum aut soluto nomine sibi tenere et dare tantum de bonis mobilibus et stabilibus dicti venditoris vel eius heredum et successorum superius obligatis, quod satisfiet integre de predictis nulla denunciatione seu requisitione premissa nulloque intervallo temporis expectato, nec aliqua iuris vel facti sollemnitate servata que incapiendis bonis huiusmodi vendendis et dandis ut de iure requiruntur. Que bona nihilominus, sicut predicitur, obligata, sponte dictus Bartholomeus constituit se suosque heredes et successores precario nomine et pro parte ipsius emptoris, eius heredum et successorum tenere et possidere quod quidem precarium liceat et licitum sit eidem emptori et suis heredibus et successoribus sine sollemnitate aliqua revocare et ad se advocare in casu contraventionis vel revocari facere quandocumque et ubicumque placuerit sibi simpliciter vel sollemniter et ut ei melius videbatur et placebit lege, iure, usu, constitutione et consuetudine qualibet in contrario non obstante. Super quibus omnibus et eorum singulis sponte renunciavit dictus Bartholomeus venditor super predictis et predictorum quolibet ex certa sua sciencia voluntarie, legitime et expresse predicto Petrello emptori ibidem presenti, recipienti et stipulanti, ut supra, exceptioni doli mali, vis, metus et in factum, presentis non sic celebrati contractus reique predicto modo non sic geste seu aliter habite et stipulate quam superius continetur et est expressum, privilegio fori, scripto et non scripto, competenti et competituro, beneficio restitutionis in integrum, conditioni indebite ob causam et sine causa, exceptioni dicte venditionis non facte vel non secute realiter modo predicto, exceptioni dicte pecunie non numerate, non ponderate, non bone nec recepte pecunie, Codice de resindenda venditione legique incipit rem maioris precii, beneficio introductis licteris, cedulis, rescriptis quibuslibet in contrarium impetratis et impetrandis ac omnibus aliis iuribus, legibus, allegationibus et defensionibus iuris et facti quibus et propter que predictus venditor et sui heredes et successores contra predicta venire possint et nihilominus dictus venditor pro predictis omnibus et eorum singulis actendendis et inviolabiliter observandis uti conventum est superius et ut contrarium non fiat nec actentetur contrafieri quoquomodo quodque predicta omnia et eorum singula vera sunt, dictus venditor dicto emptori presenti et recipienti coram nobis ad sancta Dei evangelia corporale tactis licteris prestitit iuramentum. Volens etiam quod si in presenti instrumento aliquis defectus appareret quod possit corrigi et emendari ad consilium sapientis veritatis et facti substantia non mutata. Unde ad futuram memoriam et dicti venditoris preces et cautelam dicti emptoris et eius heredum et successorum ac certitudinem omnium quorum et cuius inde interest et interesse poterit in futurum, factum est exinde de predictis hoc presens puplicum instrumentum per manus mei predicti notarii signo meo solito signatum, signis et subscriptionibus mei, cuius supra, iudicis et nostrum subscriptorum testium roboratum.
Così A, si intenda a.
Così A, si legga vinealis.