Nos Freda de Palermo de Potencia per totum predictum regnum Sicilie regia auctoritate ad contractus iudex, Antonellus Arcerius de Tito civitatis Potencie incola, puplicus ubilibet per totum predictum regnum Sicilie regia auctoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati presenti scripto puplico instrumento fatemur, notumfacimus et testamur quod eodem predicto die eiusdem ibidem presentibus et personaliter constitutis Pompeo de Cipriano de Potencia, agente pro se suisque heredibus et successoribus universalibus et singularibus parte ex una, et Iohanne de Padula de Potencia similiter agente pro se suisque heredibus et successoribus parte ex altera. Prefatus vero Pompeus non vi, dolo malo, metu ad id inductus, ut dixit, nec aliquibus suasionibus circumventus, sed eius pura, mera, gratuita et spontanea voluntate pro suis utilitatibus et negotiis agendis, quia sic eidem melius et expediens visum fuit, pure, puplice et bona fide vendidit venditionisque titulo per fustis tradditionem alienavit, traddidit et assignavit, iure proprio et in perpetuum, eidem Iohanni, ibidem presenti pro se suisque heredibus et successoribus ementi et recipienti ab eodem Pompeo unam tertiam partem unius casaleni sitam et positam intus prefatam civitatem Potencie in parrochia ecclesie Sancti Michaelis versus stratam puplicam ubi dicitur la Torre de la Porta vecchya, confinatum iuxta menia dicte civitatis versus occidentem, iuxta casile quod fuit condam Leonardi de Tricarico versus orientem et iuxta stratam puplicam a superiori parte ubi dicitur la Torre de la Porta vecchya, iuxta casalinum Nocenti de Cipriano
et alios fines siquos habet veriores, francum casalenum ipsum, liberum et exemptum ab omni onere servitutis sive census nec alicui subiectum in toto vel in parte, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis que sunt infra se, super se et extra se et cum introytibus et exitibus suis ad ipsum casalenum intrandi et exeundi, ad habendum, tenendum, possidendum, vendendum, donandum, permutandum aut pro anima iudicandum nec non modo quocumque dictus emptor et sui heredes et successores voluerit alienandum, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis. Pro qua quidem venditione dictus Pompeus contentus et confessus fuit se recepisse et manualiter habuisse a dicto Iohanne emptore nomine precii dicti casaleni in carlenis argenti boni et iusti ponderis sexaginta per unciam et duobus pro tareno quolibet computatis unciam unam et tarenos quinque, totum silicet precium venditionis ipsius. Promictens dictus Pompeus venditor presens coram nobis per se suosque heredes et successores dicto emptori presenti pro se suisque heredibus et successoribus litem vel controversiam de dicto casaleno ullo unquam tempore non inferre nec inferenti, consentire, set ipsum casalenum ipsi emptori suisque heredibus et successoribus litem vel controversiam de dicto casaleno ullo unquam tempore non inferre, nec inferenti consentire, sed ipsum casalenum ipsi emptori suisque heredibus et successoribus tam in proprietate quam in possessione ab omni homine et persona quacumque legitime defendere, guarentire, auctorizare ac disbrigare et de evictione teneri in casu evictionis et dictam venditionem et omnia et singula supradicta et infrascripta firma, rata habere et perpetuo tenere et observare et nunquam contrafacere vel venire per se suosque heredes et successores aut alios quovis modo, ratione vel causa, in iudicio vel extra iudicium, de iure vel de facto, aliquo ingenio vel tractatu. Pro quibus omnibus et eorum singulis supradictis et infrascriptis observandis et actendendis, dictus Pompeus venditor presens coram nobis obligavit se suosque heredes et successores et bona sua omnia mobilia et stabilia presentia et futura et alia cuiuscumque vocabuli appellatione distinta dicto emptori presenti, recipienti et stipulanti pro se suisque heredibus et successoribus venditionem et alienationem predictas et omnia et singula predicta et subscripta semper et omni futuro tempore observare ratas, gratas et firmas ac rata, grata et firma et non contrafacere vel venire per se vel alium seu alios eius nomine et suos heredes et successores super dicto casaleno ut supra vendito, sicut predicitur vendito, vel eius iuribus et possessione turbare, vexare vel requirere, nec questionem et litem dare per se vel alios, de iure vel de facto, in iudicio vel extra iudicium, ad penam et sub pena unciarum quatuor carlenorum computatis, ut supra, medietate videlicet ipsius pene si eam commicti contingat regie curie vel alteri cuicumque curie ubi exinde facta fuerit reclamatio seu querela applicanda et reliqua medietate pene eiusdem dicto emptori et suis heredibus et integre persolvenda, me predicto notario tamquam persona puplica pro parte dictarum curiarum et dicti emptoris et eius heredum et successorum ab ipso Pompeo venditore penam antedictam stipulante, et pena ipsa totiens commictatur, petatur et exigatur cum effectu a dicto Pompeus venditore vel suis heredibus et successoribus quotiens fuerit exinde quomodolibet contraventum, et ipsa pena commissa vel non commissa, exacta vel non exacta aut gratiose remissa presens nihilominus instrumentum cum omnibus et singulis que in se continet in suo semper robore et efficacia perseveret, cum refectione dampnorum, interesse et expensarum stari et credi debeat assertioni cum iuramento tantum dicti emptoris vel eius heredum et successorum integre persolvenda nulla alia probatione quesita, ita quod reduci non possit ad arbitrium boni viri nec quomodolibet appellari vel aliter exinde reclamari lege qualibet non obstante, quodque in casu contraventionis liceat et licitum sit eidem emptori et suis heredibus et successoribus per se vel alium seu alios eius nomine auctoritate propria solum presentis instrumenti vigore et auctoritate militari et armata manu si expediret capere et apprehendere, vendere et alienare vel insolutum aut soluto nomine sibi tenere et dare tantum de bonis mobilibus et stabilibus dicti venditoris vel eius heredum et successorum superius obligatis, quod satisfiet integre de predictis nulla denunciatione seu requisitione premissa nulloque intervallo temporis expectato, nec aliqua iuris vel facti sollemnitate servata que incapiendis bonis huiusmodi vendendis et alienandis vel insolutum tenendis et dandis ut de iure requiruntur. Que bona nihilominus sicut predicitur obligata, sponte dictus Pompeus venditor constituit se suosque heredes et successores precario nomine et pro parte ipsius emptoris, eius heredum et successorum tenere et possidere, quod quidem precarium liceat et licitum sit eidem emptori et suis heredibus et successoribus sine sollemnitate aliqua revocare et ad se advocare in casu contraventionis vel revocari facere quandocumque et ubicumque placuerit sibi simpliciter vel sollemniter et ut ei melius videbatur et placebit lege, iure, usu, constitutione et consuetudine qualibet in contrario non obstante. Super quibus omnibus et eorum singulis sponte renunciavit dictus Pompeus venditor super predictis et predictorum quolibet ex certa sua sciencia voluntarie, legitime et expresse predicto Iohanni emptori ibidem presenti, recipienti et stipulanti, ut supra, exceptioni doli mali, vis, metus et infactum presentis non sic celebrati contractus reique predicto modo non sic geste seu aliter habite et stipulate quam superius continetur et est expressum, privilegio fori, scripto et non scripto, competenti et competituro, beneficio restitutionis in integrum, conditioni indebite ob causam et sine causa, exceptioni dicte venditionis non facte vel non secute realiter modo predicto, exceptioni dicte pecunie non numerate, non ponderate, non bone nec recepte pecunie, Codice de resindenda venditione legique incipit rem maioris precii, beneficio introductis licteris, cedulis, rescriptis quibuslibet impetratis et impetrandis ac omnibus aliis iuribus, legibus, allegationibus et defensionibus iuris et facti quibus et propter que predictus venditor et sui heredes et successores contra predicta venire possint et nihilominus dictus venditor pro predictis omnibus et eorum singulis actendendis et inviolabiliter observandis, uti conventum est superius, et ut contrarium non fiat nec actentetur contrafieri quoquomodo quodque predicta omnia et eorum singula vera sunt, dictus venditor dicto emptori presenti et recipienti coram nobis predictis iudice, notario et infrascriptis testibus ad sancta Dei evangelia corporale tactis licteris prestitit iuramentum. Volens etiam dictus venditor quod si in presenti instrumento aliquis defectus appareret quod possit corrigi et emendari ad consilium sapientis veritatis substantia non mutata. Unde ad futuram memoriam et dicti venditoris preces et cautelam dicti emptoris et eius heredum et successorum ac certitudinem omnium quorum et cuius inde interest et interesse poterit in futurum, factum est exinde de predictis hoc presens puplicum instrumentum per manus mei predicti notarii signo meo solito signatum, signis et subscriptionibus mei, cuius supra, iudicis et nostrum subscriptorum testium roboratum.
La parola è su rasura.
La parola è su rasura.
A superiori parte~de Cipriano su rasura.
-no et alios fines siquos su rasura.
tractatu. Pro quibus~observandis su rasura.