Francesco Pipino - Chronicon

date

1322

author

Franciscus Pipinus

title

Chronicon, Liber III

teibody

INCIPIT LIBER TERTIUS CAPUT PRIMM. De initio Imperii Conradi Quarti .

Conradus , defuncto Friderico Imperatore hujus nominis II. patre suo, accepit Imperium, Anno scilicet Incarnationis Dominicae MCCLI. qui fuit ab origine Mundi Annus Sexies millesimus ducentesimus octavus secundus Ecclesiam, secundum vero Hebraicam veritatem Quinquies millesimus ........... Tenuitque illud annis ferme duobus, in arcu tamen et pharetra. Nam quum orta inter nonnullos Romanos Pontifices, et ipsum Imperatorem Fridericum , damnosae contentionis discordia, Innocentius Papa hujus nominis IV. depositionis in eumdem Fridericum sententiam protulisset in Concilio Lugdunensi , Anno scilicet Domini MCCXLV. qui fuit annus Imperii ejusdem Friderici XXXIV. Lantgravius Thurigiae in Germania Princeps, operatione ejusdem Innocentii , eligitur Imperator Anno sequenti, et contra ipsum Conradum duxit exercium. Demum Anno altero migravit a seculo. Post quem Wilelmus Hollandiae Comes eligitur Imperator, et Aquisgrani coronatur in Regem Alemanniae . Sed Anno V. Regni sui a Frisonibus in Glacie est occisus, qui fuit Annus Domini MCCLV. Quo mortuo, ut dictum est, quidam Alemanniae Principes Ricardo fratri Regis Anglorum , quidam vero Regi Castellae adhaeserunt. Sed Ricardo praevalente, Aquisgrani in Regem Alemanniae coronatur Anno Domini MCCLVI. Et hi tres imperiali benedictione caruerunt. Similiter et Conradus , qui tamen patre adhuc Friderico vivente et imperante, et de ipsius beneplacito, quamquam esset secundogenitus, post videlicet Henricum promogenitum suis demeritis simili ordinatione privatum, in Regem Romanorum , et futurum Imperatorem per Principes Imperii Electores apud Viennam fuit electus solemniter, cujus electionis tenor sequitur in hac forma.

CAP. II Electio Conradi in Romanorum Regem.

,, Exspectatio gentium Jesus Christus, quem ,, mittendum saepe Prophetarum oracula ,, praedixerunt, auferens sceptrum de Juda, et ,, ligans ad vineam pullum suum, hoc est ad ,, novae plantationis Ecclesiam Romanum Imperium ,, alligans, et in ipsius clypeo tutelam ,, nostrae Fidei positam, manifestissime praesagivit. ,, Probat hoc clarius frequentium rerum ,, eventus, interpres cujuslibet, et probatio certa ,, praesagii, dum nedum Imperio patiente ,, naufragium, sed mirante solummodo spumosis ,, incursibus procellarum, interdum Haeresum ,, germina, quae materialis Imperii serra non ,, resecat, in demolitionem vineae Domini Sabaoth ,, perniciose succrescunt. De inexcusabili ,, itaque negligentiae vitio manifestissime convincitur, ,, quod tam nobile Fidei fulcimentum ,, qualibet hominis provisione non adjuvat, sed ,, conquati patitur, quasi Fidem non diligat, ,, qui Fidei negligit armaturam. Nec tamen ad ,, quorumcumque Fidelium culpam aut notam ,, juste reducitur, sed illorum potissime negligentia ,, condemnatur, ad quos divina sententia ,, seu morte major vis et auctoritas provisionis ,, hujus pertinere noscuntur. Nam quamquam ,, in urbis initiis post memorabile Trojanorum ,, exitium, et deletam tam inclytam Civitatem, ,, apud illius congregationis patres summa Regni ,, potestas et Imperialis creationis suffragium ,, resideret: ex successivis tamen et continuis ,, incrementis Imperii, postmodum calescente ,, virtute, tantae fortunae fastigium apud unicam ,, Civitatem, licet prae ceteris Regiam, non ,, potuit contineri. Sed postquam etiam remotissimos ,, terminos quadam girovaga peregrinatione ,, lustravit, tamdem apud Germaniae Principes, ,, non minus probabili, quam necessaria ,, ratione, permansit, ut ab illis origo prodiret ,, Imperii, per quos ejusdem utilitas et defensio ,, procurantur. Quum igitur nos Sigifridus Maguntinensis , ,, Theodericus Treverensis , et Berardus ,, Coloniensis Archiepiscopi, Gerbertus ,, Bambergensis , Sigifridus Ratisponensis Imperialis ,, Aulae Cancellarius, Frisingensis et Pataviensis ,, Episcopi, Otto Palatinus Comes ,, Rheni , Dux Bavariae , Venceslaus Rex Bohemiae , ,, Henricus Lantgravius Thuringiae , et ,, B. Dux Carinthiae Princeps, qui circa haec ,, Romani Senatoris locum accepimus, qui patres ,, et Imperii lumina reputamur, coram tremendo ,, Judice de cura tantae villicationis oporteat ,, reddere rationem, nobiscum solicita meditatione ,, pensantes, quod tantum negotium ,, non tam sortis judicio, quam industria attendentes, ,, quod post unius Regnantis occasum ,, interstitium temporis inter praedecessoris obitum, ,, et plenum dominium successoris, quod ,, Interregnum antiquitus veteres appellabant, ,, grande posset Imperio et Catholicae Fidei ,, maximum afferri discrimen, praevenire salubrius ,, tempus eligimus, quam dispendium ,, temporis exspectare. Nam licet per vires ,, industriam, et labores excellentissimi Domini ,, nostri Friderici Romanorum Imperatoris semper ,, Augusti, Hierusalem et Siciliae Regis, ,, cujus vitam et Imperium cupimus, satis ad ,, praesens Imperio sit provisum: quia tamen ,, praeeminentia dignitatis longioris vitae beneficium ,, Regibus non concedit, praesentis vitae ,, lubricum merito formidantes, ipso vivente ,, salubriter et regnante feliciter, de Successoris ,, nobis electione providimus, ne per ejus ,, interitum justitia diminutionem status pateretur, ,, imperium, et tranquillitas interiret. ,, Et quum de substituenda persona diligenti ,, meditatione nobiscum et solicite pensaremus, ,, praeteritorum provisio salubre consilium praebuit ,, in futuris. Considerationibus etenim nostris ,, occurrit, qualiter Dici Caesares progenitores ,, Imperatoris ejusdem, qui longis retro ,, temporibus Imperio praefuerunt, non solum ,, ut domini, justitiae solium inclyte tenuere, sed ,, tamquam patres Imperii paternae dilectionis ,, zelum ad omnes et singulos habuerunt: qualiter ,, nec personarum periculis, nec rerum ,, parcendo dispendiis, et plerumque per dura ,, bellorum discrimina, Imperii nostri fines in ,, citramarinis et transmarinis partibus produxerunt: ,, propter quod parentum laboribus ,, fraudari filios nostri noluere majores. Nos ,, ipsorum vestigiis laudabiliter inhaerentes, ,, praesentem Imperatorem, quem in exaltationem ,, Romani nominis et dignitatis Augustae ,, praedecessorum suorum verum successorem ,, agnoscimus, et filium experimur, in sobole ,, sua simili retributione decrevimus honorare: ,, ut dum filium ejus ex nunc in futurum Imperatorem ,, nostrum post ejus mortem assumimus, ,, juste pro Imperio hactenus laborasse se gaudeat, ,, laboretque libentius amodo, velut laborum ,, suorum fructum non relicturus extraneo, ,, sed omni voto parentum filio paraturus. ,, Sicque nos, inspirante nobis tam salubre consilium ,, gratia Summi Regis, ad voluntatem et ,, preces ejusdem Domini nostri Imperatoris, ,, apud Viennam unanimiter vota nostra contilimus ,, in Conradum antedicti Domini Imperatoris filium, ,, Regni Hierosolymitani legitimum ,, successorem. Eligentes ipsum ibidem in ,, Romanorum Regem, et in futurum Imperatorem ,, nostrum, post obitum patris habendum; ,, ac etiam fide data eidem Domino Imperatori ,, sacramento firmavimus, quod Conradum ,, praefatum a nobis in Regem electum ,, post mortem praenominati patris sui Dominum ,, et Imperatorem nostrum habebimus, eidem ,, in omnibus, quae ad Imperium et jus Imperii ,, pertinent intendentes; sibique jurabimus ,, fidelitatem eidem, pro ut est moris et juris ,, Imperii sacramenta praestantes, ac ad obtinendum ,, solemniter Imperii diadema, sibi, pro ,, ut de jure tenemur, consilium et auxilium ,, impendemus. Et licet Henricum primogenitum ,, suum pridem nobis in Regem simili provisione ,, duxerimus eligendum; quia tamen ,, uum in honore foret, non intellexi, sed ab ,, Aquilone sedem sibi constituens, contra patrem ,, loco tanti regiminis se monstravit indignum, ,, justo patris judicio, et ejus ultronea ,, voluntate, quam sibi conscientia propriae ,, transgressionis ingessit, ab eodem Henrico ,, sacramento soluti, quod de electione sua ,, similiter feceramus, Henrico , Conradum ,, velut David Sauli sancta deliberatone providimus ,, subrogandum. Ad cujus rei memoriam ,, etc. Interfuerunt similiter ....... Patriarcha Aquileiensis et alii quamplures etc.

CAP. III. Epistola Conradi Regis, per quam Manfredo fratri suo ejus in Italiam adventum significat.

Nuntiata igitur Conrado praefato sui genitoris morte, dum esset in Germania , compositis ibi Regni, et Imperii negotiis, ad partes Italiae , et maxime in Regno Siciliae venire disposuit. Quem quidem adventum Manfredo fratri suo his literis nuntiavit. ,, Conradus Dei gratia in Romanorum Regem ,, electus, semper Augustus, Hierusalem ,, et Siciliae Rex, carissimo fratri suo Manfredo ,, Principi Tarentino , honoris Montis Sancti Angeli ,, Dominio, ac in eodem Siciliae Regno suo ,, Bajulo generali etc. Nuntiata nobis nuper in ,, Germaniae partibus, in quibus dirigente dextera ,, Domini gressus nostros contra inimicos ,, et rebelles Imperii omnia juxta votum et ,, desiderium nostrum feliciter agebamus, amara ,, morte gloriosissimi et serenissimi Caesaris ,, patris nostri, qui nec ante se similem ,, habuit, nec creditur habere sequentem, ,, quantum et qualiter nos primum, et ,, deinde Principes, et alios Imperii Nobiles ,, et Magnates dolor inaestimabilis in intimis ,, cordis afflixerit, satis advertere fraternitas ,, tua potest, quum non solum humana natura ,, tam crudelem et irreparabilem casum lugeat, ,, verumetiam Ecclesia. Sane quum divina potentia ,, nos ex concessione paterna post mortem ,, ipsius tam ad Imperii culmen, quam ad Regni ,, Siciliae regimen duxerit erigendos, et ,, te, et alios fratres nostros nobis reliquerit ,, laborum nostrorum participes, et consortes ,, honoris et oneris, ut in vobis velut in fratribus ,, consolemur: fraternitaem tuam nolumus ,, ignorare, quod nos indicto statim generali colloquio ,, apud Augustam , ubi omnes Imperii ,, Principes duximus evocandos, negotiis nostris ,, et Imperii de ipsorum consilio salubriter ordinatis, ,, relictoque carissimo socero nostro Duce ,, Bavariae et Comite Palatino Rheni super omnibus ,, nostris et Imperii negotiis loco nostri, ,, ecce quod cum celeritate et sine intermissione ,, qualibet, continuatis dietis, partes Italiae ,, et Regni Siciliae , quod inter alias omnes ,, Terras est nostra haereditas pretiosa, petere ,, ordinavimus festinanter. Datum etc”.

CAP. IV. De Conrado Rege Siciliae , et ejus morte.

Denique idem Conradus Anno primo Regni assumti, qui fuit Annus Domini MCCLI. Germania egressus, per Veronam in Apuliam transivit navigio. Mox Anno Domini MCCLIII. Neapolim obsedit, qua expugnata, muros ejus funditus evertit. Sed quum potitus esset Regno Siciliae , tamdem duobus annis in Regno completis, infirmitate correptus XIII. Kalend. Junii exspiravit. Aliquorum fuit opinio, quod exhibitione veneni fuerit extinctus. Qui filium Conradinum nomine Regni successorem reliquit.

CAP. V De Manfredo Rege Siciliae , qualiter Regnum accepit, et de Papae processu contra eum.

Manfredus Imperatoris Friderici Secundi ex concubina filius, Princeps Tarentinus , honoris Montis Sancti Angeli Dominus, defuncto Conrado fratre suo Romanorum et Siciliae Rege, Regnum ipsum Siciliae accepit, et XIII. annis regnavit. Hic fratre suo Conrado vivente in eodem Regno Siciliae generalis Bajulus erat ejus, sicque ipso Conrado defuncto, et Conradino ejus filio, et in Regnis haerede, ut aliqui referunt, ab eodem Manfredo literis, et Nuntiis mendaciter publicato (erat enim tempore mortis patris sui Conradi in Alemannia ) Siciliam , Apuliam , Calabriam , et magnam partem Italiae , dissidente ab eo Ecclesia, obtinuit, sibique coronam assumsit, quem Raynaldus Agrigentinus Episcopus in Regem inunxit. Quod factum quia in praejudicium Ecclesiae videbatur, Alexander Papa hujus nominis IV. graviter ferens, primo ipsum Manfredum excommunicationis involvit sententia. Demum contra ipsum magnus, sed in nullo proficiens exercitus mittitur. Aggravans praeterea idem Pontifex suos in eumdem Manfredum processus, ipsum, eo quod non solum Regnum Siciliae , sed et Marchiam Anconitanam occupavit, nisi in certum tempus occupata dimitteret Ecclesiae Romanae , anathematizavit, et quicquid circa Regni collationem actum extiterat, annullavit. Agrigentinum Episcopum, quia eum inunxit in Regem, et excommunicavit, et anathematizavit, et ab omni Episcopali dignitate omnique officio et beneficio finaliter et sententialiter deposuit, ac etiam degradavit. Surrentinum quoque Archiepiscopum, et Abbatem Montis Casini , ab Ecclesiae Surrentinae , et ab ejusdem Monasterii regimine, pro eo quod unctioni et coronationi interfuerunt, amovit. Salernitanum , Acherontinum , Montis-Regalis Archiepiscopos, qui eidem Manfredo coronam imposuerunt, ipsumque in Regni solio Panormi inthronizarunt et introduxerunt, similiter excommunicavit et anathemati subjecit. Tamdem Urbanus hujus nominis IV. Alexandri successor Anno Domini MCCLXIII. Carolo Comiti Provinciae fratri Ludovici IX . Franciae Regis, quem postea Bononiae Papa canonizavit, ipsum Regnum Siciliae , ut illud a Manfredo eriperet, contulit. Carolus igitur Anno Domini MCCLXV. Mense Januario, jam composito cum Ecclesia Romana , ut dictum est, parvo comitatu, navi per mare clam appulit Romam , et foedus cum Ecclesia sanxit, factusque Romanorum Senator cruce-signatur. Eodem Anno mense Septembri cometes Stella tam notabilis apparuit, qualem antea se vidisse nullus tunc vivens meminerat. Ab Oriente enim cum magno fulgore fugens usque ad medium hemispherii versus Occidentem comam perlucidam protrahebat. Quae licet multa signa portenderet, ut subsequentia docebunt, eadem tamen nocte qua idem Urbanus Papa fatalem conditionem exsolvit, disparuit. Ab Occidente quoque erat ei cauda fumea desinens in acutum longitudine hastae militaris. Sequenti mense Decembris exercitus Francorum , duce Comite Flandriae Caroli ejusdem genero, Ferrariam transiens perrexit Bononiam in auxilium Caroli , qui tunc in ea urbe degebat.

CAP. VI. De proelio inter Manfredum , et Carolum , et morte Manfredi .

Demum anno sequenti, qui fuit Annus Regni Manfredi XIII. et ultimus, Incarnationis vero Domini MCCLXVI. prima sexta feria mensis Martii, idem Carolus supranominatus a Clemente Papa hujus nominis IV. successore Urbani in Regem Siciliae coronatur. Qui postmodum Thusciam , Campaniam , Apuliam , Calabriam , Siciliam , et magnam partem Italiae sibi et Ecclesiae subdidit. Manfredus igitur his cognitis, quod scilicet Papa Carolum Regem Siciliae ordinaverat, se contra eum parat ad proelium. Carolo vero suas educente copias in agro Beneventano , acie dire pugnatur. Dum pugna conseritur, Comes de Caserto , et Thomas Comes de Acerra , viri sororum Manfredi , eo relicto, ut compositum fuerat, cum suis aciebus proelio intentato aufugiunt. Manfredus , quum sibi persuaderetur, ut proelio cederet, et fuga sibi consuleret. Malo , inquit, hodie mori Rex in acie, quam vivere exul et calamitosus. Et procedens cum suis fortissimis pugnando, aliquandiu hostibus obstitit. Equus, cui insidebat, transfixo oculo pugione, insurgens dolore super circumstantes equos defertur. Rex ipse pugione ilia et frontem confossus, equo delabitur, pedibus equorum proteritur. Dehinc pugna declinat. Victor Carolus hostes caedit et fugat. Parta victoria cadavera spoliantur: edicto a Carolo , ne quis cadavera humet, quoadusque de Manfredo aut vivo aut mortuo veritas haberentur. Dehinc die tertia cadaver Manfredi a stratore equi ejus servato, ut conderet sepulturae, nuntiatur Carolo ab illo, et ad sepulturam poscitur. Allatum in castra agnoscitur. Mox ignobili sepulturae mandatur. Nam Carolus jussit scrobem fieri secus Pontem quemdam, ibique humari corpus ritu vilium hominum. In quo vere, quum non sit vindicta ad mortuos, generositati suae idem Carolus plurimum derogavit. Scribit autem idem Carolus in quibusdam suis literis, quas Papae Clementi hujus nominis IV. super hoc conflictu direxit, quod dum ipse Carolus audivisset, Manfredum ipsius hostem publicum a Sancto Germano per Terram-Laboris se transtulisse Beneventum , ipse Carolus per Aliphanos et Thelesinos campos contra ipsum Manfredum processit. Sicque die Veneris XXVI. mensis Februarii Anni Domini MCCLXVI. Nonae Indictionis, ipse Carolus ad quemdam montem pervenit, unde subjectus et admodum patens campus ordinatas jam hostium acies ostendebat. Instructis igitur copiis et cuneis ex adverso ad pugnam processit. Et quum per magnam horam fuisset utrimque pugnatum, cedentibus duabus prioribus Manfredi aciebus, reliquae se fugae retro commiserunt. Facta est itaque ibidem hominum tanta strages, ut campus celaretur oculis ex superjacentium corporibus occisorum. Magnum quoque captivorum numerum ad carceres Caroli bellicus eventus adduxit, inter quos Jordanus , et Bartholomaeus dictus Simplex , dicti Comites, eorumque fratres, necnon Petrus Asini de Ubertis Florentinus Ghibellinae factionis auctor. De Manfredo autem, quia verbo invalescente de casu ejusdem incerto, cujus etiam dextrarius, cui insedisse dicebatur, retentus exstiterat, tamdem inter mortuorum corpora investigari fecit Carolus , eumque repertum Ricardo Comiti Casertano , qui fidelis erat Caroli , et praedictis Jordano , et Bartholomaeo captivis, aliisque, qui eum familiariter noverant et tractaverant, dum vivebat, fecit ostendi. Quo ab eis recognito, idem Carolus corpus ipsius cum quadam honorificentia, naturali pietate inductus, sepulturae non tamen Ecclesiasticae tradi fecit apud Pontem Valentinum extra moenia Beneventi . Hac igitur parta victoria Carolus toto statim potitus est Regno. Quum autem Nobiles, qui in proelio ceciderant, scilicet Comites Jordanus, et Bartholomaeus , et Petrus Asini , Manfredi quondam strenui pugnatores, quos Carolus captos proelio, ut dictum est, in Galliam direxerat, diu carcere macerati essent, fugam meditati custodes occiderunt. Fugientes igitur comprehensi sunt, et significato Carolo Rege negotio, mandavit, ut singulis sinistri pedes et manus dextrae abscinderentur, atque oculi evellerentur. Post haec anno sequenti jussu praedicti Caroli decollantur. Alibi dicitur, quod mortem sibi inedia consciverunt. Hoc modo Manfredus vita privatur et Regno, qui dignitate spectabilis, divitiarum opulentia foecundus, solatiorum amoenitate jucundu, cunctos regnans una et summa liberalitate respexit, et qui in omnibus ingenio arguto et universis benefico, Tito Vespasiani Augusti filio visus fuit jure petuisse conferri. Ipse enim Titus virtutum omnium vir adeo fuit, ut deliciae humani generis diceretur. Manfredus iste in quadam sua Epistola, quam scripsit Senatui, Populoque Romano , probare nititur, quod Romana Ecclesia non habet se intromittere ad coronandum, seu dandum cuiquam Imperii diadema; sed tamen Urbs Roma maxima Mundi caput hoc tantum habet conferre auctoritate sui Senatus, Proconsulum, et Communis. Epistolae autem tenor sic incipit: ,, Armonia coelestis imperii suae cunctipotentiae ,, solio singula concessit Papae dispensationis arbitrio ,, etc. Et infra. Cessent (*) itaque, ,, cessent Romanae Praelati Ecclesiae falcem eorum ,, mittere in segetem alienam. Quoniam ,, non est eorum agere, quod dictum Caesari ,, reperitur: Ecce do tibi meum imperium et ,, gladii potestatem. Quum et alibi scriptum ,, sit: quae Dei sunt Deo; quae autem sunt Caesaris, ,, reddantur Caesari. Quamquam igitur ,, post mortem Divi Augusti progenitoris nostri ,, contra Deum et justitiam hoc usurpare tentaverint ,, Romanae Praelati Ecclesiae, de piis ,, impii, de sanctis iniqui, de pacificis bellici ,, enormiter transformati, quum hoc non possint ,, nec debeant quoquo modo, ut factorum ,, practica, et juris theorica comprobatur. Nam ,, ille improvidus Constantinus tentans Sacerdotibus ,, submittere alienum, nullius servitutis ,, characterem imponere potuit futuris Imperatoribus, ,, quibus solummodo judicare, non autem ,, leges imponere concedit, Codice de.... ,, Lege, Digna vox : quum etiam par in parem ,, nullum imperium habeat, ut jure legitur ,, Digestorum ff. de arbitris l. nam et magistratus. ,, Praeterea quum Augustum ab augendo ,, dici mandaverit legislator, jam dicto ,, Constantino donante, non autem ut tenebatur, ,, Imperium adaugente, futi donatio illa ,, nulla, quum et juris alieni donatio in praejudicium ,, domini, vel cujus interest, nullius juris ,, valletur auxilio, si Digestorum et Codicis ,, volumina exquirantur. Vere quippe velocitati ,, ventorum tradiderunt Romanae Praelati ,, Ecclesiae vocem angelicam tunc dicentem: ,, Hodie diffusum est venenum in Ecclesia Sancta ,, Dei etc”. Contra has probationes multa ,, per Ecclesiam adducuntur, et sic inter Pontificatum ,, et Imperium non absque maximo animarum ,, et corporum detrimento grande et grave ,, subortum est dissidium Populo Christiano. Mihi ,, autem videtur, salva semper cujusque superioris ,, et prudentiori sententia, quod hanc dissidii ,, litem sacer ille sacrorum Canonum Codex satis ,, patenter determinet XCVI. Distinctione. Inquit ,, enim Nicolaus Papa: ,, Quum ad verum ventum ,, est, ultra sibi nec Imperator jura Pontificatus ,, arripuit, nec Pontifex nomen Imperatorium ,, usurpavit. Quoniam ille mediator Dei ,, et hominum homo Christus Jesus actibus propriis, ,, et dignitatibus distinctis, officia Potestatis ,, utriusque discrevit propria, humilitate ,, volens medicinali sursum efferri, non vana ,, superbis in inferno demergi, ut et Christiani ,, Imperatores pro aeterna vita Pontificibus indigerent, ,, et Pontifices pro cursu temporalium ,, tantummodo rerum Imperialibus legibus uterentur, ,, quatenus spiritualis actor a carnalibus ,, distaret incursibus, et Deo militans minime ,, secularibus se negotiis implicaret ac vicissim ,, non ille rebus Divinis praesidere videretur, ,, qui esset negotiis secularibus implicatus. Sed de adventu Conradini in Italiam , et bello cum Carolo ......

CAP. VII. De adventu Conradini in Italiam, et prolio inter ipsum, et Carolum .

Conradinus , Conradi Regis filius ex Friderico Augusto, heres ejus in Regni Hierosolymitano et Siculo , Anno Christi MCCLXVII. cum exercitu Germanorum mense Augusto devenit Veronam , ibique duxit hyberna. Carolus interim Rex Siciliae oppidum Thusciae , quod Podium Bonizi dicitur, arcta obsidione vallavit. Eo se contulerant universi Optimates factionis Ghibellinorum . Quumque obsessos fame et obsessores hyemis saevitia premeret, tamdem actum est, ut inclusi cum equis et armis, et omnibus eorum utensilibus, oppido dedito, incolumes possent abscendere. Et si Rex Carolus potitus est oppido: obsessi libere sunt digressi. Anno autem Christi MCCLXVIII. idem Conradinus relicta Verona , per Papiam iter faciens, Pisas per mare pervenit cum magno exercitu Theutonicorum , Longobardorum , atque Thuscorum , volens Apuliam intrare, et de manu Caroli Regnum auferre. Quum vero ex tali adventu adversarii ejus timerent, fertur tunc temporis, Clementem Papam hujus nominis IV. dum in Ecclesia Fratrum Praedicatorum apud Viterbium in Festo Pentecostes celebraret ac praedicaret, publice dixisse: Ne timeatis, quia scimus, quod iste juvenis a malis hominibus sicut ovis ducitur ad mortem, et tali scientia hoc scimus, qua post articulos Fidei major non est. Quod quidem verbum audientes in multam admirationem deduxit, et se praesentem fuisse asserit Jacobus de Varagine Archiepiscopus Januensis , quum tunc esset Prior Provinciae Lombardiae Ordinis antedicti. Igitur Conradinus cum suo exercitu Romam perveniens, quum more Imperiali fuisset a Romanis receptus, associato sibi Senatore Urbis Henrico fratre Regis Castellae , et quamplurimis Romanis , contra Carolum Regem Apuliam potenter intravit. Aderant et cum eodem Conradino viri strenui et illustres Dux Austriae , Comes Girardus de Pisis , filius Comitis Galvanei , cum Henrico filio suo, et idem Galvaneus , ac Conradinus de Antiochia. Henricus autem Regis Castellae frater hac de causa contra Carolum cum ipso Conradino confoederatus erat; nam quum prius Carolum contra Manfredum et ope manus, et multae pecuniae creditae mutuo, adjuvisset, nec ei Carolus debite responderet, erga eum animum gessit hostilem, et sic ad Conradinum se contulit. Motis igitur utrinque exercitibus, Conradinus cum suis inter Sculchulae et Charci montes in quadam planitie, Carolus vero in quodam colle prope Albam , qui per duo fere milliaria inde distabat, sua castra fixerunt. Die autem mensis Augusti XXIII. juxta flumen, quod inter utrumque decurrebat exercitum, apud campum Palestinum aciebus occurritur, proelium conseritur. Conradino copiosior erat exercitus, nam cum ipso erant Germani , Lombardi , Thusci , Romani , et quidam Hispani . Carolus igitur imparem se numero sentiens, usus est artibus. Delegit enim ex omni exercitu suo equites quingentos praestantiores ad pugnam: ceteros equites aciebus instructis ad proelium conserendum praemittit. Arma quoque ejus et insignia quemdam militem induit, eumque praemisit in acie pugnaturum. Conserta pugna diu caedes utrimque asperrima fuit. Caeduntur tamdem, et sternuntur Franci , non valentes hostium impetum sustinere. Ipse quoque Miles, qui Regiis armis erat insignis creditus esse Rex, notatus in acie ab Hispanis , et eorum Duce Henrico fratre Regis Castellae perimitur. Fusis hostibus atque caesis, Conradini milites, Germani praesertim, diffunduntur ad praedam. Conradinus in acie integra eminus proelii erat spectator. Interea Carolus in officio Sacrificii supplex orabat. Ubi vero ab his, qui erant in speculando rem, audivit acies suas fusas et caesas, jam percato Missae officio manu quingenterum equitum, quos servaverat, de monte digreditur. Quod ubi hostes ad praedam diffusi viderunt, magno metu perculsi sunt, cernentes Carolum adventare composito gressu, quem interemtum in campo jacere putabant. Carolus igitur dispersos aggreditur. Verum quum tempus reintegrandi acies hostibus non daretur, quippe fessi pugnando, et incompositi erant, licet numero superiores, aciem integram et vegetorum virorum impetum declinarunt. Conradino vero cum Carolo volenti confligere datum est consilium, ne se pugnae committeret cum viris fortissimis, quos et rerum desperatio audaciores reddebat, quoniam id in ancipiti esset eventu. Sed dispositis rebus alias cum Rege militibus inope congrederetur, a quo plurima pars Regni Siculi jam desciverat, ejus fortunae favendo. Conradinus igitur, amplexus consilium cum magna parte sui exercitus inde digreditur. Henricus Urbis Senator Regis Castellae frater captus est integro proelio. Cruenta nimis licet victoria, victor Carolus , campo tamen potitus est, nam paene omnis ejus exercitus proelio cecidit.

CAP. IX. De nece Conradini et comitum ejus.

Carolus autem, ne Conradinus et comites, quos a Johanne receperat, in carcerem Ecclesiae devenirent, hoc modo, licet infesto, providit. Convocatis enim Jurisperitis consuluit eos, si Conradinum et ceteros captivos legitime posset neci damnare, allegans quod contra eum justum Regem Siciliae arma moverint, quodque Monasteria spoliaverint, et quaedam succenderint. Diu igitur se consultoribus super his in diversa trahentibus, plurimorum tamen erat sententia, et precipue Guidonis de Suzaria eo tempore praestantissimi Jurisperiti atque Doctoris, Conradinum non esse reum mortis captum fugiendo a proelio, tum etiam quod Regnum, quod jure avito et paterno suum esse credebat, armis peteret, ut eo posset potiri, Et quum Carolus insisteret, dicens: Hi Monasteria incenderunt: respondebatur, non constat, quod hi jusserint fieri, quum saepe prophani homines, qui castra sequuntur, talibus oblectentur injusti . Quidam autem Jurisperitus, immo verius juris iniquus nomine ............ Caroli Regis subditus, multumque familiaris, divinam displicentiam Regiae postponere complacentiae, tremendumque superni Regis non pavescens judicium, posse fieri juste quod allegabat Carolus , consulendo asseruit. Huius consilium atque sententiam, immo saevitiam amplexus Carolus , Conradinum et ceteros neci addixit. Dum igitur luderet calculis Conradinus , defertur sibi Caroli judicium, et modicum temporis assignatur, ut ipse et ejus comites possent saluti animarum consulere. Haec autem apud Neapolim acta sunt. Condito igitur testamento, et confessione acta peccatorum, VI. Kalend. Octobris in litore ducti sunt neci damnati. Tunc mortis lecta severa sententia, Conradinus vestimentum superius exuit, et quum flexis genibus orasset, cervicem porrexit carnifici, hanc ultimam vocem edens: ah genitrix, quae profundi maeroris nuntium ex me suscipies ! Carnifex vero cervicem ejus mucrone abscidit. Dux Austriae , ut Conradini propinqui cervicem feriri vidit, quanta potuit indignantis animi voce rugitum emisit, et doloris desperationem, nec erga Deum culpam voluit profiteri. Ipse igitur Dux, nec non Comes Girardus de Pisis , filius Comitis Galvanei , quem Carolus hujus rei spectator jussit in sinu patris occidi, ultimo ipse Galvaneus , decapitati sunt Anno Dominicae Incarnationis MCCLXVIII. Henrico fratri Regis Castellae pepercit Carolus , quia voluit. Conradino de Antiochia etiam vitam indulsit, respectum habens ad fratres Johannis Gaditani Cardinalis, quos idem Conradinus captivos tenebat. Pauci spectatores hujus judicii lacrymas continebant, praesertim equites Franci ; qui quoniam minus temibant, Caroli detestabantur saevitiam. Cadavera litore sunt humata more eorum, qui pelago necati sunt. Nec licuit cuiquam Religioso ea cimiterio condere. In quo Carolus ejus pertinax odium ostendit, nec esse etiam adversus a se caesum hostem morte pacatum: quod, quum non sit ira ad mortuos, contra bonos mores patuit exstitisse. Carolus tamen Secundus ejusdem Caroli filium et successor super sepulturas eorum Oratorium construi permisit, quod Fratres Ordinis Sanctae Mariae de Monte Carmelo concelebrant. Haec quae de proelio isto dicta sunt. scribit Magister Ricobaldus Ferrariensis Historiarum Scriptor diligens , qui se audivisse testatur ea a Johanne Judice Cive Regino , tunc in comitatu et familia jam dicti Guidonis de Suzaria, qui et praesens actis interfuit. Nonnulla quoque ex aliis Chronicis addita sunt, et ex sententiis Papae Clementis IV. et Epistolis Caroli . Quidam autem lamentationis scribens Epistolam, et mortem complangens hujus Conradini , sic inter cetera ait contra ipsum Carolum invehens: Illum enim quondam illustrem Regem Conradinum Secundum, a patre secundum, numero vel cognomine, at omine non secundum , ex Imperatorum antiquorum prosapia propagatum, causam rationabilem, quamvis infelicibus auspiciis, prosequentem, non in proelio, non in armis, non in ejus contrarium tunc intentum, virum inermem, profugum, in Romana maritima nequiter interceptum, post diutinum ejus carcerem, post probrosa ludibria, post multas ex eo factas ostentationes ad pompam, ut qui jam eum abinde per Campaniam usque Neapolim ignominiose post se traxerat compeditum, contra justitiam, immo quod est gravius, contra Deum, contra concessam pluries ei de mortis securitate fiduciam, contra jus omne belli, contra consuetudinem a priscis Majoribus approbatam, qui neminem Regem, quem etiam armis cepissent, vita privandum provide statuerunt, inhumaniter et impie trucidavit, ausus apocopare capite nobilissimum ejus corpus.

CAP. X De Carolo seniore Siciliae Rege ex Chronicis.

Carolus igitur subacto, ut dictum est, in proelio Rege Manfredo , et corruente ac interfecto Conradino , nullo sibi adversane, Regno Siculorum potitur, quum jam Regnum illud duobus annis licet in arcu et pharetra tenuisset, ab eo scilicet anno, quo fuit ab Urbano Papa hujus nominis IV. Rex ejusdem Siciliae ordinatus, ut in praecedentibus demonstratur, qui fuit Annus Domini MCCLXVI. Deinde vero illud tenuit Annis XVI. videlicet usque ad Annum, quo Rex Aragonum Regnum illud intravit, qui fuit Annus Domini MCCLXXXII. post quod Carolus adhuc supervixit Annis IV. De his autem et aliis gestis ejusdem Caroli haec breviter subscribuntur. Nuceriam urbem Saracenorum idem Carolus Anno sequenti, qui fuit in Regno ejus IV. Incarnat. Domini MCCLXIX. diu ab ipso obsessam in deditionem recepit hoc pacto, ut singulis sextis Feriis nomine tributi magnum pondus auri eidem Regi exhiberent. Tunc maximi terraemotus, et Mons Anconae scissus in mare demersus est, quo concussu fluctus usque in litus Liburniae pervenerunt. Sequenti Anno idem Carolus una cum Rege Franciae Ludovico viro sancto fratre suo, Rege Navarrae , Rege Angliae Eduardo , ab ipso Carolo vocati, castra in litora Carthaginis posuerunt, ut Tunitio potirentur. Sed ibi Franciae et Navarrae Reges decesserunt. Tamdem pactione, auro recepto a Barbaris , Christianorum inde discessit exercitus. Porro deficientibus, qui Regnum Siciliae ab extrinseco impeterent, Regnicolis aeris, et rerum, et collectarum onera inferuntur. Multi quoque proditionis notati crimine severiter affliguntur. Stupra et adulteria in Siculas committuntur a Francis . Quo injuriae genere plus ceteris Siculi ad vindictam animati, potissime cum querelis eorum nec querelantibus aditus pateret, nec auditionis janua praeberetur; ex quo patrantibus hujusmodi scelera impunitate talium magis crescebat audacia, calamitosi Siculi , ultionum eos Domino animante, festis diebus Dominicae Resurrectionis, Anno scilicet Dominicae Incarnationis MCCLXXXII. qui fuit Annus Regni ejus XVI. ab ipso Rege Carolo jugum excutientes, primo desciverunt, occisis omnibus Francis , qui erant in Regno. Monachi quoque ejusdem gentis casum similem experti sunt. Mulieres etiam Siculae , quae ex Francis conceperant, evacuatae sunt ferro dissectis uteris. Petrus vero Arragonum Rex illustris, qui cum classe sua erat in Africae pelago, ibidem perveniens, Siciliam ingressus est, ejusque Regno potitus. Hujus autem rei novitatem tractasse ac procurasse fertur multis periculis, sudoribus, ac dispendiis vir sagax et perspicax Magister Johannes de Procida, olim Notarius, Physicus, et Logotheta Regis Manfredi , calamitatum etiam Siculorum Carolo ipso regnante non exspers: cujus quidem tractatus seriem succinctam, tum ad majorem Historiae cognitionem, tum ad posterorum exemplar, quod scilicet vir ille corde magnanimus, et animo constans, rem tantam tamquam periculosam ausus est aggredi, per abrupta videlicet montium, et devexa terrarum, per viarum angustias, per marinos fluctus, et hominum insidias, dispendiis propriis et laboribus non parcendo, ut jugum excuteret servitutis, tum ex quadam admiratione insolitae rei, quod scilicet in tractatu tam arduo fortuna ut plurimum fallax sic arriserit uni viro.

CAP. XI. Qualiter tractatu Magistri Johannis de Procida Rex Arragonum Siciliae Regnum obtinuit.

Siculi , ut praefatum est, Carolo Rege super eos nullo rebellionis obice regnante pro libito, non solum exactionibus, et oneribus aliis crebris et maximis opprimebantur, sed inexcogitatis etiam modis afflicti exilio damnabantur et neci. Et quod super omnia magis ignominiosum, et ideo gravius erat, in mulieres eorum libido Gallica indifferenter effundebatur. Quibus tamdem cordibus tumidi, ad moliendas novas res in Regno animos eorum disponunt. Tamdem Magister Johannes de Procida , quem calamitates hujusmodi his afflictis adsciverant, advertens, utpote vir circumspectissimus, aptum excutiendae servitutis tempus adesse, nactis sibi diebus et horis, cum nonnullis ex Primoribus Regni, quos magis ad novarum rerum milimina noverat proclives et avidos, clandestina saepe colloquia iniit. Et tamdem sicut erat vir prudens, et potens in opere et sermone, modico tempore multorum animos ad ejus propositum inclinavit. Nec obstabat nisi solum Romani Pontificis metus, quin disponerent in communem eventum jugum a se servitutis excutere. Tunc idem Johannes ad Papam Nicolaum hujus nominis III. perspicaci consilio clam iter arripuit nemine conscio. Noverat enim, Papam erga Regem Carolum animum genere aliqua nube respersum, licet occulte. Cujus rei causam nonnulli hanc fuisse asserunt, quod cum eo idem Rex recusaverat affinitatem contrahere; alii referunt, quod Regi arridente in Regno fortuna, eum modo debito non recognoscebat in Dominum, et ut dictum est, Regnicolas non tractabat ut subditos, sed ut servos. His igitur praeconsideratis, non improvide Magister Johannes , quum ante Papae conspectum remotis arbitris venire, curasset, post multam de statu Regni et aliis cum ipso Papa collationem habitam, ipsum ad ejus conceptum propositum animavit, utpote vir in cujus labiis loquendi gratia erat diffusa. Dixit enim inter cetera, quod sua procuratione ad laudem Dei, et honorem Sedis Apostolicae Regnum ipsum Siciliae in pacis et quietis pulchritudine reformaret, et quod ad hoc peragendum necessaria expediret. Unde Papa sibi in his prorsus assentire promisit, dummodo fide dignis indiciis eidem constaret, Primates Siculos in hoc esse voto conformes. Laetus itaque Johannes et impiger Siciliam est reversus, et quum revelasset tractatus consciis, quos apud Papam egerat, coeperunt in eorum confirmari proposito, et animosiores effici, suffulti assensu Romani Pontificis. Requirente autem Magistro Johanne , unusquisque eorum propriae manus chirographum proprio roboratum sigillo, vel saltem ipsum sigillum eidem Johanni exhibuit in evidens testimonium, quod erant juxta Domini Papae beneplacitum eidem Johanni super his, quae diceret, et acturus esset, voto conformes, se se usque ad mortem opere completuros. His igitur signis Magister Johannes ad Papam non post multum temporis est reversus. Quae quum Papa laeto animo esset amplexus et percontaretur ab eo, quid opus esset negotio: Tria , inquit, expediunt : scilicet tuus per Apostolica scripta consensus, pecunia, et milites bellicosi. Primum quum obtinuero, ego reliqua procurabo . Et quum modos ad haec indicasset et vias, Papalis assensus obtinuit literas. Post haec ad Petrum Arragonum Regem iter occultum arripuit. Hic enim filiam quondam Regis Manfredi habebat uxorem. Et quum apud ipsum Regem Arragonum pervenisset, secreta secum colloquia habuit, et tamdem discussa prius Regia volutante, an Siculorum Regnum vellet, et attentaret sibi acquirere quod juris conjugis erat, si fortunam in hoc haberet propitiam, et multo honore quondam Regum Manfredi et Conradini neces ulcisci, ipsoque Rege id se libenter amplexurum respondente, Johannes cuncta, quae gesserat, eidem Regi aperuit, promisitque se sufficientem habiturum pecuniam, si Rex ipse solum inveniret equites opportunos; ad quod tamen opus sibi esse literas Regales innuit, testificantes super omnibus, quae condixerant, Regis assensum. Rex vero et equites se praeparaturos dixit, et literas concessit.

CAP. XII. De adventu ejus ad Constantinopolitanum Imperatorem.

His peractis Johannes a Rege discedens, continuatis dietis Constantinopolim ad Imperatorem perrexit. Huic enim Rex Carolus adversabantur, et quasdam jam invaserat Insulas magnamque classem parabat, ut hostiliter Imperium ejus intraret. Qua consideratione diu ante Johannes ipse Imperatorem hunc adire proposuerat, non diffidens eum habere propitium in agendis. Quumque multa simul habuissent colloquia, et ad persequendum Carolum , Regnumque auferendum, suo eum voto reperisset conformem, dum possibilitas appareret, Johannes hoc posse fieri commode innuit, dum tamen Imperator eidem in opportuna pecunia subveniret, seriemque tractatus aperuit. Quo cognito Imperator pollicitus est pecuniam necessariam se daturum. Johannes vero factus de promisso securus, ad Regem Arragoniae reverti festinat, et insinuas ei quae apud Imperatorem egerat, promisit ei Rex se opportunos equites habiturum. At ne Carolus ex praeparamento hujusmodi sibi aliquid sinistri suspicari posset, seu ex conjecturis aliquibus ad Regni sui tuitionem sibi aliquatenus providere, condictum est inter eos, quod Rex ipse fingeret, in Africam se adversus Saracenos classem velle parare, et tam mercenarios quam subditos et auxiliares equites sibi procurare; quod et fecit. Insuper etiam Romanum Pontificem requisivit, quod ad conterendos Christianae Fidei hostes sibi assistere dignaretur. Papa vero omnium conscius eidem Arragonum Regi certam pecuniae summam transmisit. Igitur Rex ipse hac sumta pecunia, et quam Constantinopolitanus pollicitus fuerat Imperator, et conductis equitibus opportunis, classeque parata, dum nonnulli jam adversus Saracenos fierent incursus hostiles, et nec Carolus sibi aliquid suspicaretur machinatum adversi (tunc enim in Apulia morabatur) Magister Johannes in Siciliam adiit, et nactis sibi locis, temporibus, atque horis, quaecumque egerat, conspiratis suis indicavit. Postmodum vero diem certam apud singulos ordinavit, in qua universi cum eorum complicibus rem diu tractatam in lucem et partum producerent: universos Gallicos , qui in Regno erant, indifferenter et immisericorditer trucidando. Quae etiam die Petrum Arragonum Regem Magister Johannes juxta suam ordinationem venturum in Regnum illis con magna classe praedixit.

CAP. XIII. De caede in Gallicos Siculorum defectione.

His igitur rite dispositis, idem Johannes ad Regem Arragonum festinavit, et quum ei omnia intimasset, quae apud primores Siculos fuerant ordinata, contigit denique, ut tractatibus fortuna in omnibus applaudente, sortita singula sint effectum. Nam praeordinata die tractatuum conscii per Regni Civitates et oppida armis arreptis cum eorum complicibus, sequacibus, et fautoribus, in clamore et furore contra Gallicos debacchantes, non solum eos in ore gladii trucidarunt, sed etiam mulierum Sicularum , quae ex eis conceperant, uteros aperientes, nondum natos lapidibus alliserunt, ne infesta eis soboles superesset in Regno. Rex quoque Arragonum Petrus , condicta etiam die ex Africae pelago cum omnibus copiis callido itinere Messanam applicuit adversus Gallicos cum suis similia peracturus. Hoc igitur modo Magistri Johannis solicitudine non dormiente nec dormitante, Siculi a Rege Carolo desciverunt, Regi Arragonum adhaerentes. Qui et Regno ipso potitus est, et coronatus in Regem Anno, ut praedictum est, Dominicae Incarnationis MCCLXXXII. diebus Paschalibus qui fuit annus, ex quo Carolus Regnum illud obtinuerat, sextus decimus.

CAP. XIV. De processu Papae contra Regem Arragonum .

Inter haec autem defuncto Romano Pontifice Nicolao , qui ut dictum est, his tractatibus assenserat, Martinus hujus nominis IV. eidem Nicolao in sede, non in horum voto successit. Qui quum defectionem Siculorum a Carolo aegre tulisset, et quod Arragonum Rex erat Siciliae Regno potitus, contra eum, ut desisteret, et discederet, suos fecit processus, et tamdem involutum excommunicationis sententiis Regno et omni eo, quod ab Ecclesia tenebat, privavit eumdem. Regnum quoque ipsius Carolo filio Philippi IV. Regis Franciae contulit occupandum, unde postmodum mala plurima sunt sequuta, et multus sanguis humanus effusus: fuitque Crux contra ipsum Regem Petrum , et Aragonense Regnum ex parte Sedis Apostolicae praedicata, concessa plenaria indulgentia peccatorum. Carolus etiam his cognitis, mente attonitus, et animo stupefactus, ingemuit corde, ipsique Petro Arragonum invectivas et comminatorias literas direxit, quod praesumtuosum aditum et temerarium ejus excessum corrigens, se a Regno suo Siciliae absentaret. Earumdem autem literarum tenor subsequitur in haec verba.

CAP. XV. Epistola Caroli Regis Siciliae Petro Regi Arragonum , ut ab ejus Regno discedat.

,, Carolus (*) Dei gratia Rex Siciliae , Ducatus ,, Apuliae , Principatus Capuae , Andagaviae , ,, Provinciae , Forcalquerii Comes, ,, Petro Filio quondam illustri viri Domini ,, ........ Regis Arragonum . Si de sanae ,, mentis consideratione librata lance justitiae ,, tuum appendisses consilium, et si non ad fatuam ,, mentis animadversionem te denuo inclinasses, ,, profecto tuas rapidas manus more ,, violenti praedonis ad Regnum nostrum Siciliae , ,, quod cum multis bellicis angustiis et sanguinis ,, effusione ab occupantium retentione retraximus, ,, matre jubente et suadente Ecclesia, ,, nulla honoris ac lucri affectione pertractus, ,, aliquatenus convertisses. Sed veracissime intuemur, ,, quod tuum est infatuatum consilium, ,, dum tuam rapacem dexteram fuisti conatus ,, extendere, ut capta praeda, captisque spoliis ,, exultares. Non consideravisti tu improbe ,, nostrae Matris Ecclesiae insuperabilem excellentiam, ,, quae habet cunctis nationibus imperare, ,, et cui totus Orbis terrarum, et omnes ,, obediunt creaturae. Haec est, in qua Christus ,, fixit totius Christianae Fidei fundamentum: ,, hae est, quam terra, pontus, aethera colunt, ,, adorant et praedicant, et tenentur ei omnes, ,, qui sub Sole sunt, reddere tributaria debita. ,, et praestare obsequia capitibus inclinatis. ,, Non consideravisti celsitudinis nostrae ,, potentiam, quae altitudinem collium reddit ,, ad plana, montium cacumina declinat ad ,, infima, superborum elata cornua confundit ,, et destruit, prava in directa convertit, ,, et aspera in vias planas deducit. Et ne ,, longe exempla petantur, considera demens, ,, considera ad quid quondam Manfredi Principis ,, Tarentini olim filii Friderici Imperatoris ,, soceri tui devenerit ingeniosa potentia, dum ,, in campo Beneventano contra nos proelium ,, attentasset. Ubi est ejus spectabilis dignitas? ,, ubi divitiarum opulenta foecunditas? ubi solatiorum ,, et jocorum amoena jucunditas? Haec ,, omnia cum Regno et Principatu et cum toto ,, suo dominio unus et moestus dies subjecit, et ,, ejecit; dum ausus fuit in campo belliger contra ,, nostram potentiam apparere. Animadverte ,, animadverte insane, ad quid Conradini affinis ,, tui devenerit superbia: quomodo suus innumerosus ,, exercitus nostro marte prostratus est; ,, et quomodo praedo in praediis, recto judicio ,, mortis patibulum invenisse, ac crudelissimum ,, spiculatoris gladio passus fuisse supplicium ,, dirae necis. Haec te terrere debuissent insipiens. ,, Dicis enim in corde tuo: non est Deus. Corruptus ,, es abominabilis factus est gentibus, ,, dum in talibus matrem offendis Ecclesiam, ,, hostem te praeparas ceteris Christianis. Sputum ,, misisti in coelum: ipsum in faciem tuam ,, cadet. Omnis enim, qui se ultra sui staturam ,, extendit, et superbo spiritu ad altra conscendit, ,, ruinae detrimentum attingit. Stultum ,, namque et fatuum esse dignoscitur, aliquem ,, contra majorem, et cui par esse non potest, ,, contendere, et debilem cum armis assurgere ,, contra fortem. Nam ei sua temeritas tristes ,, parit eventus, et semper sua vota successibus ,, caruerunt. Quare tibi praecipiendo praesentium ,, tenore mandamus, quod confestim lectis ,, apicibus nostris, a Regno nostro Siciliae cum ,, tua gente improperiose discedas, et ab eo ,, numquam ad illud reversus re debeas absentare: ,, alioquin nostra victricia lilia tam per ,, mare quam per terram sic hostiliter, sic potenter ,, contra te et nos complices dirigemus, ,, quod Deo dante, cujus res agitur, de te et ,, tua gente, et de proditoribus nostris Regni ,, Siciliae ac aliis exterminium faciemus, sic quod ,, vae illis erit, qui ad vasa non poterunt habere ,, recursum, et qui se non poterunt a potentia ,, magnifici nostri exercitus absentare”. His receptis ab Arragonum Rege literis, Regi Carolo in hanc formam responsum transmisit.

CAP. XVI. Responsiva Regis Arragonum ad praedicta.

,, Petrus Dei gratia Arragoniae et Siciliae Rex ,, Carolo Andagaviae , Provinciae , et Forcalquerii ,, Comiti. De magna cordis tui arrogantia ,, superba manavit epistola, quae in singulis ,, suis partibus cymbalis corruscationis visa est ,, ignes evomere, fulgoris sagittas emittere, et ,, atroces minas sermonibus eructare. Cujus ,, epistolae intellecto et considerato tenore, de ,, nullius statera justitiae ejus manabant loquelae, ,, sed omni humilitate vacua procellosas ampullas, ,, et minarum grandines exspargebat. Verumtamen ,, considerare debueras, quod nec ,, leporinam imitamur naturam, quod pertimescamus ,, minas verborum tuorum, frondibus ,, arboris leviores, nec meticulosarum ranarum ,, more prosequimur, quae quovis sono ,, pusillo fugiunt, se in securis stagnorum suorum ,, latebris receptantes. Cito enim vero ,, experimento cognoscere poteris, si pedes nostros ,, convertemus in fugam, et si latebrosa ,, receptacula repetemus. O quantae occisionis ,, strage primo terra madescet! O quanti sanguinis ,, aspersione mare tingetur! Nam ipsius ,, procellae liquidae tinctae cruoris liquore peremta ,, corpora ad peregrina litora transportabunt. ,, Et tunc si more bellorum in aliquo ,, Arragones offendentur, quum sine strage ,, utriusque partis bella non possint procedere, ,, speramus tamen in Deo, in quo totus noster ,, cogitatus et anchora spei nostrae consistit, quod ,, sic docebit manus nostrae ad proelium, et digitos ,, nostros fortificabit ad bellum, quod ingemiscet, ,, et dolebit Gallica natio de diro ,, exterminio suae gentis. Tristis erit Provincia, ,, et sicut Rachel lugebit de occisione filiorum, ,, dum non videbit eos sua sabbata venerari. ,, Insons Apulus et Calaber ingemiscet, et Latinis ,, atque Graecis sonus in organum miserae ,, lamentationis erumpet. Tunc dicetur a singulis: ,, beatae sunt steriles, quae con conceperunt, ,, et maxime beatae sunt, quae nullum filium lactaverunt. ,, Inflatus etiam tenor epistolae tuae ,, praefatae Regis Manfredi soceri nostri nobilem ,, potentiam fuisse tuo marte praeclusam, necnon ,, et Regis Conradi Secundi nostri affinis ,, floridam adolescentiam spiculatoris gladio tuo ,, protervo, et iniquo judicio fuisse destructam ,, non sine tui elatione spiritus te iactabat. Sed ,, non consideras impie, quod unde credis acquirere ,, gloriam, inde tibi infamiae nomen assurgit ,, et periculum reservatur. Sanguis quidem ,, ipsorum vociferat super terram. Justae ,, lacrymae miserandae matris Regis Conradi ,, ascendentes ad aethera, jam coeli propulsaverunt ,, tribunal, et effusae ante conspectum Judicis ,, et Regis, jam meruerunt exauditionem ,, attingere. Ipse enim sanguinem justum judicat, ,, et ulciscitur interemtorum filios innocentum. ,, Si tu vero Regem juvenem et adolescentem, ,, et agnum sine macula, sui Regni ,, jura recuperare volentem, captum a te et ad ,, occisionem ductum, tua falsa et feroci sententia ,, condemnatum turpiter occidisti: credis ,, tam facinorosum scelus sine poena transire, et ,, peccatum transcendere sic enorme? O nefas! ,, quantum furor tuus a rationis tramite deviavit, ,, dum Regem captivum ad necis excidium ,, tradidisti! O scelus nefandum! quis umquam ,, Princeps captum Principem trucidavit? Nonne ,, ille magnanimus Alexander Porum Indorum ,, Regem captum in bello non occidit, sed potius ,, conservavit? Et ne longe exempla petamus: ,, nonne tu, et magnificus quondam Rex ,, Franciae frater tuus, capti a Sarracenis implorantes ,, ab eis misericordiam, fuistis misericordiam ,, consequuti? Tu vero Nerone neronior, ,, et crudelior Sarracenis , innocentem agnum ,, in tuo reclusum carcere mortis judicio subjecisti, ,, subvertendo Regum, Ducumque clementiam ,, in severitatis contrarium, et parcendi ,, genus in severae ultionis mortem impie ,, pervertendo. Viri enim sanguinum et dolosi ,, suos dies dimidiare non poterunt, et Regna ,, diu non stabunt. ,, Considera proterve, considera, quantam ,, afflictionem Regnicolis miseris intulisti; non ,, enim contentus eras indebitarum collectarum ,, gravare oneribus, sed subtiles vias, et occasiones ,, tinctas colore mendacii invenire conatus ,, es, per quas ipsos pro rebus reos faceres, ,, et ab eis tamquam a barbaris aurum subtiliter ,, extorqueres, et quos purae fidei tenebat ,, integritas, ex mendaciorum maculabas infamia, ,, ut ipsos divitiis spoliares. Demum indifferenter ,, omnes proditorum nomine maculabas, ,, ut eorum substantiam tu insatiabilis ,, usurarius usurpares. Post haec eis insontibus ,, dirae necis supplicium inferebas. Unum tamen ,, nefandum, et cunctis nationibus odiosum ab ,, horrida Gallicorum gente non absque Dei ,, judicio fuit commissum, quod proterva tua ,, gens Gallica lectum miserorum Regnicolarum ,, non sine magna et gravi eorum injuria ,, violabat. Et dum pro vindicandis eorum injuriis, ,, et puniendis hujus sceleris patratoribus ,, ad te nitebantur recurrere, aditus negabatur ,, eisdem. Tu vero tamquam surdus, et obaudiens ,, non intendere vo es calamitosum ,, clamantium simulabas; et sic audacia sceleris ,, indultis crescebat, et pullulabat undique licentia ,, tam nefandi criminis patratorum. Haec ,, et alia innumerabilia scelera de summo cardine ,, Deus ultionum respiciens, tuum, ut veraciter ,, credimus, dissipabit dominium: tuamque ,, superbam potentiam deponet de fede, et nostram ,, humilitatem dignabitur exaltare. Nam ,, semper Dominus injustas iras ultionis percutit ,, gladio, nec virgam peccatorum super sortem ,, justorum diu stare permittit, ne justi extendant ,, ad impia manus suas. Quid ergo impie ,, tamquam tuba vocem tuam exaltas? Non ,, desinis ab ira, non desinis? semper in tua superbia ,, malignaris? Jam Regis nomen non ,, habes dum Regnum amiseris. Hoc tibi accidit ,, ex nutu divini spiraminis, Siculorum corda ,, tangentis. Nec adhuc cognoscis improbe casum ,, tuum. Jam tua cadit superbia; nam superbis ,, Deus resistit, et frangens elatorum ,, cornua respicit mansuetudinem humilium servientium. ,, Justam namque causam fovemus; ,,, nam hereditaria jura Regni Siciliae , Ducatus ,, Apuliae , et Capuae Principatus, serenissimae ,, Dominae uxoris nostrae filiae quondam Regis ,, Manfredi , et amitae Regis Conradi prosequimur; ,, ad cujus prosecutionem negotii jam ,, Deus vias prosperas praeparavit, suam in nobis ,, licet indignis auxiliatricem dexteram porrigens, ,, ut te Altissimo et cuntis gentibus ,, odiosum evellamus, et radicitus confundamus. ,, Et ne labores contra nos cum spernendo ,, tuo exercitu properare; nos enim contra te ,, sic mirifice, sic potenter, Deo nobis favente, ,, cum exercitu nostro victorioso tam per mare ,, quam per terras cum insigniis nostris victricibus ,, veniemus, quod te tuamque prolem et ,, gentem de facie terrae delebimus, et leonem, ,, qui pullos aquilae interficiens deplumavit, ,, nostro dracone sic interficiemus morsibus toxicatis, ,, sic in nihilum reducemus, quod non ,, invenietur de ipso memoria supra terram. ,, Tunc scies et senties, quid Arragonum dextera ,, valeat, quid tibi interitus Regum profuerit, ,, et effusio sanguinis innocentum.

CAP. XVII. Qualiter proelium condictum fuerit inter Carolum et Petrum Reges.

Non multo post praefatus Carolus adversus Petrum Arragonum Regem bellum movit, eductisque copiis ad partes Siciliae profectus est, et obsessa Messana , quum parum profecisset, Calabriam reversus est. Nam Petrus Rex Arragonum denuntiavit ei per literas, ut inde discederet. Formidabat enim hunc Petrum prae aliis Carolus . Eo autem existente in planum Sancti Martini belli pactum hujusmodi inter ipsum Carolum et praefatum Arragonum Regem initum est, quod videlicet eorum quilibet centum haberet Milites, quos vellet et posset, in plano Burdegalensi ad pugnandum ad invicem, scilicet centum contra centum, inter quos ipsi ambo Reges computari deberent; et qui victus esset, perpetuo haberetur infamis, et privatus honore ac nomine Regio deinceps foret, uno cliente contentus: non veniens etiam ad eamdem diem sic paratus, poenas similes ac perjurium incurrebat. Sed hic tractatus effectu caruit, quum non simul campo convenerint. Dicitur enim, quod Carolus die et loco statutis affuit cum suis. De adventu autem Regis Arragonum juxta condictum, seu bellicas pactiones, diversi diversa ferunt. Nonnulli dicunt, eum nocte, quae diem bellicam praecedebat, Anni Domini MCCLXXXIV. Calendis Junii, cum suis militibus, et nonnullis personis authenticis in loco proelii advenisse, et quum diei aurora consurgeret, facta modica mora ibidem protestatus est publice qualiter se praesentaverat juxta condictum loco et die cum suis; sed legitimis urgentibus ac imminentibus causis amplius morari cum tam modica gente non poterat sine personae discrimine. Nam iisdem ferme diebus Princeps Tarantinus Carolus ejusdem Regis Caroli filius de Francia venerat cum Atrebatensi , Boloniensi , Domini Martini , et Burgundiae Comitibus, et aliis multis Nobilibus, qui dicebantur ad Regis Francorum instantiam eidem insidias tetendisse. Alii ferunt, quod nocte ipsa, ut dictum est, duobus concomitatus sodalibus fuit loquutus seniori Burdegalensi in loco privato et remoto, praetendens, quod propter Regis Franciae timorem ibidem pactum servare non audebat. Ego in medio veritatem relinquo, quam Dominus novit. At iisdem temporibus praefatus Rex Arragonum per milites et mercenarios equites Regis Franciae Philippi hujus nominis IV. cum auxilio cujusdam nobilis de Arragonia , Johannes nomine, cognomento Longus, qui rebellionis adversus Dominum suum caput erexerat, versus Navarram aggreditur, et multa castra occupantur, et multi ex Arragonensibus ceciderunt, Petro eodem absente, et sibi subsidium procurante ad Regni tuitionem. Idem etiam Philippus Rex Francorum Anno scilicet Domini MCCLXXXV. contra eumdem Petrum Arragoniae Regem usque Gironam duxit exercitum, e quo idem Philippus infirmus egrediens, in Pirpiniano jura naturae persolvit aetatis suae anno XLII.

CAP. XVIII. De captione Principis Caroli Regis primogeniti

Post haec praefato Rege Siciliae Carolo de Franciae partibus per mare descendente, se transtulit versus Apuliam , cujus adventum scientes Siculi et Hispani in Messanae partibus per mare potentiam habentes, cum vigintiseptem Galeis armatis et munitis venerunt per mare Neapolim , ut sua sagacitate possent ibidem aliquos offendere ante Regis adventum. Et tamdem per septem miliaria a Portu Neapolitano exeuntes ad pugnandum, tamdem Princeps Salernitanensis , filius Regis Caroli primogenitus, qui dimisso certis ex causis Comite Atrebatensi Roberto avunculo suo in Calabriam , illuc venerat, motus et incitatus indiciis et clamoribus hujus animositatis damnosae, sumens insolitam audaciam, cum suis bellatoribus Galeas intravit, et praefatos inimicos aggrediens contra eos pugnavit viriliter cum paucis Galeis. Nam viginti duae reversae sunt per fraudem naturarum Neapolim , in quibus erant Nobiles et strenui bellatores. Verum idem Princeps cum suis remanentibus captus est a Siculis et Hispanis non sine magna alterutrum occisione: Ex pertusque fuit, quod non sit ludus in undis. Ductus est Princeps apud Messanam cum allis novem Proceribus, quos elegit, et carceris custodiae mancipatus est. Reliqui Nobiles numero CC. et ultra gladio caesi sunt in vindictam quondam Conradini occisi Neapoli . Quarto die sequenti, Carolo veniente Neapolim , quosdam Neapolitanos , qui capto Principe spiritum dicebantur rebellionis assumsisse, quasi justius a suis sequacibus cruciari permisit. Acta sunt haec Anno Domini MCCLXXXIV. Regina quoque Petri Arragonum Regis uxor, quae et Manfredi Regis nata fuerat, feria sexta denuntiari jussit eidem Principi Carolo captivato, ut animae consuleret, sibiturus necem, quam illius genitor Carolus Rex subire coegerat Regem Conradinum apud Neapolim . Quo audito ait illo, se aequanimiter et laete necem pati ea die, qua Dominus Jesus Dei Filius pro se mortem subierat. Quae ut Reginae delata sunt ait: Et si ille causa diei aequanimiter moritur, ego etiam illius gratia, qui ea die passus est, ejus miserebor, eumque jussit servari incolumem.

CAP. XIX. De morte Philippi Francorum , Petri Arragonum , et Caroli Siciliae Regum.

Philippus Rex Francorum IV. Anno Domini MCCLXXXV. factus hostis Petro Regi Arragonum suae conjugis patri, quod Siciliae Regnum acceperat, et quod ipse Philippus ab Ecclesia Romana Regnum Arragoniae sibi concessum erat, maximum in Arragoniam duxit exercitum; urbem Girondam vi cepit; fame tamdem et lue muscarum paene totus defecit exercitus. Ipse Rex Franciae infirmus egrediens ab exercitu, in Pirpiniano morbo defecit. Nec multo post Petrus Arragonum Rex parvo vulnere, quod in proelio habuit, animam exhalavit, vir in armis praevalens, et astutus consilio, ac pugnator intrepidus. Qui duos reliquit filios Jacobum , et Fridericum . Sequenti anno quum Rex Carolus parato exercitu versus Calabriam se transtulisset, cupiens Civitatem obsidere Messanam , et quae conceperat implere nequivisset, tamdem mense Januario gravi aegritudine correptus est, quam tamen aegritudinem dissimulavit pro viribus, ne ejus adversarii animarentur exinde, sperans convalescere cito. Sed Deo aliter disponente, die VII. ejusdem mensis occubuit. Ferunt nonnulli, quod moerore rerum urgentium ejus apocopata sit vita. Nam filius ejus Carolus captus, ut dictum est, a Rege Arragonum tenebatur. Thesauri et pecuniae, quas filio reliquerat tendens in Galliam , in belli sumtus, rediens audivit exhaustos. Nobiles captos cum filio in vindictam Conradini , quem nece damnaverat, audiverat nece mulctandos. Ipse etiam, postquam ex Africa duxerat exercitum, congesto auro multo a Barbaris, et ex Regno summum apparatum armorum et classis paraverat, impetiturus bello Graecorum Imperium; sed excutientibus jugum ejus Siculis , ingruerunt sibi nimium res adversae. Italicos enim parvipendebat illiberalis, et ingratus; obsequentibus sui indulgens, subjectos opprimens. Vir autem fuit proelio strenuus. Unum prae aliis formidavit, Petrum videlicet Regem Arragonum . Quo superveniente in Siciliam , dum ipse Carolus Messanam obsideret, et denuntiante Carolo eidem per literas, ut Regno Siculo cederet, quod juris conjugis erat, confestim deserto exercitu suo in Calabriam rediit. Reliquit autem, ut dictum est, filium sibi aequivocum tunc captivum, qui etiam genuit Robertum , qui in praesens regnat. Retentus est autem usque ad tempora Pontificatus Bonifacii Papae, qui fuit Anno Domini MCCXCIV. quibus temporibus Carolus cognomento sine Terra, Philippi hujus nominis V Francorum Regis filius, vocatus ab eodem Bonifacio ad recuperandum Siciliae Regnum, pro armis pacem inter Jacobus Arragonum Regem, Petri saepe dicti filium, ab hac tunc luce privati, et Ecclesiam Romanam composuit. In qua compositione actum est, quod idem Jacobus Principem Carolum Caroli Regis jam defuncti filium relaxaret. Ipse vero Jacobus Regnum Arragonum , Fridericus vero frater ejusdem Jacobi Regnum Siciliae , quibus ab Ecclesia genitor eorum privatus fuerat per Martinum Papam, licite possiderent. Et ne idem Princeps Carolus Caroli filius, licet Regnum patris non possideret, prorsus a nomine Regio esset exclusus, Regem se Siciliae intitulari deberet; Fridericus vero se Regem Trinacriae appellaret. Quod et factum est. Pulchre autem de tituli variatione in uno et eodem Regno decretum fuisse dignoscitur; nam ut antiquae tradunt Historiae, et Isidorus etymologicus testis est, Sicilia olim Trinacria dicta fuit, eo quod trina acria, aut promontoria habeat, Pachinum , Pelorum , Lilibaeum . Expletis, ut succincte praemittitur, gestis Conradi Romanorum Regis, Friderici Secundi Imperatoris filii, Manfredi , Conradini , et Caroli Siciliae , Petrique Arragonum Regum super variis mutuisque conflictationibus, ambitione et cupiditate regnandi, ac punitionibus peccatorum, gladio ultore divino, subsequitur de tyrannide Ezelini , qui fuit praefatis Regibus contemporaneus. Subsequenter deinde ponetur de Romanis Pontificibus, et ceteris eventibus ab ipsius Conradi temporibus usque ad tempora Rodulfi Imperatoris.

CAP. XX. De Ezelino de Romano .

Ezelinus de Romano , qui per Lombardiam et Marchiam Tarvisinam inhumanam diu exercuit tyrannidem, imperante scilicet Friderico II. et regnantibus Conrado , Manfredo , et Conradino , moritur Anno Domini MCCLIX. De cujus gestis haec pauca. Hic, ut habetur in Chronicis, Anno Domini MCCXXXVII. imperante Friderico Montagnanam Castellum obsedit. Post haec cum eodem Imperatore Friderico foedus et amicitiam firmavit, adjuncto Salinguerra Ferrariae Domino. In qua amicitia, foedereque Imperator ipse sprevit Azzonem Marchionem Estensem , et Ricardum Comitem Sancti Bonifacii de Verona . Quum autem idem Ezelinus Veronae , Vicentiae , ac Paduae dominaretur, ad obsidendam Mantuam maximas copias traxit, Anno scilicet Domini MCCXLVI. Cui erant auxilio Cremonenses cum Duce suo Uberto Marchione Pelavicino . In ea quoque expeditione erant in armis undecim millia Paduanorum . Suburbia igitur Mantuae igne populatur et ferro. Interea Alexander Papa hujus nominis IV. Philippum Ravennatem Archiepiscopum contra Ezelinum Legatum constituit. Qui congregato exercitu Cruce-signatorum Venetorum , Ferrariensium , et exulum Paduanorum , Paduam impetit levi impugnatione. Qui praesidio ejus Urbis praefectus fuerat urbem destituit; qua sine conflictu victor Crucesignatorum potitur exercitus die XX. Junii. Ea urbs direpta et exhausta opibus omnibus, quae inde auferri potuerunt. Ezelinus Mantuam obsidens, ejus audito clam nuntio, repente motis castris Veronam traxit exercitum. Ibi undecim millia Paduanorum inermium aedibus quiescentium capit, et in carcerem trusit, quos tamdem omnes inedia et igne consumsit. Inde petit Paduam , sed nihil profecit. Sequenti anno Philippus jam dictus Archiepiscopus Ravennas , Apostolicae Sedis Legatus, a Brixiensi urbe admissus est. Qui mox eorum fraude ab Ezelino apud Turresellas captus est, et trusus in vincula. Tamdem Anno Domini MCCLIX. facta est confoederatio contra eumdem Ezelinum per Cremonenses , ducibus eorum Uberto Marchione Pelavicino , et Bosio de Duaria ex una parte, et Mantuanis et Ferrariensibus , duce eorum Marchione Estensi Azzone ex altera, hostes hostibus, Herodes Pilato , in perniciem Ezelini confoederati sunt. Hujus causa fuit potissima, quod Ubertus Marchio Dux Cremonensium in perniciem Ezelini consensit, quod obsequebatur Manfredo tunc Siciliae Regi. Nam mortuo Conrado Rege, superstite filio infante Conradino in Germania , Manfredus vices Regni gerebat (data nequicquam opera, extinguere veneno Conradi filium) literis et nuntiis fictis adstruxit Conradi filium esse defunctum. Et stimulato dolore ac fletu vestem pullam indutus est. Regem se constituit, et inclyte Regnum administravit. Ezelinus , qui Conradum dilexerat, comperto quod natus Conradi vivebat, de cujus interitu audierat, laetus ait: Vivit proles Conradi , et quam cito adoleverit, ego ipse in possessione eum Regni aviti et paterni inducam, ejecto Manfredo Mugardo, qui regnat indebite. Eapropter Manfredus Rex jussit Uberto Marchioni, ut ad Ezelini exterminium operam daret. Bosius etiam erat infestus Ezelino , quod eum apud Brixiam capere molitus fuerat, quando potiti sunt ea. Igitur Ezelinus cum ingenti exercitu equitum tendens Mediolanum per aliquos sibi promissum, flumen Adduam superavit, ponte munito praesidio. Insequitur hostium exercitus, et ad pontem perveniunt, quem occupant victo Ezelini praesidio. Rediens igitur Ezelinus , spe, quam conceperat, cassus, ad pontem contendit, sperans ea parte reditum facere. Pontem invenit ab hostibus occupatum, et ibi prope numerosas copias insidentes. Erant ibi Cremonenses , Mantuani , ac Ferrarienses cum eorum ducibus nominatis. Ezelinus dum ripas Adduae peragrat, vadum quaerens, pes ejus spiculo figitur. Equitatus Brixiensis , qui cum eo erat, ipsius jussu primum flumen vadavit die XXVII. Septembris. Qui confestim superato amne motis signis propero gressu aufugit, Ezelino relicto. Ezelinus equitatum reliquum per vadum trans flumen traduxit, cui hostes occurrunt. Ezelinum inde fugientem insequuntur. Capitur Ezelinus clava ictus in capite. Paucis post diebus mederi recusans moritur, et sepelitur apud Sulcini Palatium districtus Cremonensis , quum jam annis XXXIV. in Marchia Tarvisina exercuisset infamem ac detestabilem tyrannidem. Fuit enim ultra Tyrannos sanguinarius et crudelis. Sontes et insontes fictis causis neci damnabat. Carceres refertos pueris et mulierbus singulis habebat in Urbibus: parvulos excoecabat, et peremtis partibus genitalibus natis privabat. Quicumque locuples, vel prudens, et potens erat, hic conspirasse arguebatur. Fratrem suum virum pium ejus acta abhorrentem carcere maceratum peremit. Sororis ejus filium sibi aequivocum in compedibus consumsit. Ejus impia facta exponere non sufficeret etiam facundus poeta. Horreo magnitudinem truculentiae ipsius stilo retexere, quum sit nimia.

CAP. XXI. De damnatione ipsius ex haeretica pravitate.

Praeterea, quod non tantum in eo fuit detestabilius, sed et damnosus, publice damnati haeretici fuit filius, haereticorum cognatus; eumque Christianae Fidei contrarium ac hostem ejus, religioni Christianae opera contraria manifestarunt. Unde Innocentius Papa hujus nominis IV . eumdem Ezelinum factis contra eum multis processibus, et diuturna tolerantia, per sex videlicet annorum curricula, vocationis, exspectationis, et longanimitatis abusum, sicut manifestum haereticum sententialiter judicavit, ipsum excommunicatum et anathematizatum cum damnatis haereticis judicando, adscripta illius damnationis stipendia recepturum. Quam sententiam idem Romanus Pontifex apud Lateranum tulit V. Idus Aprilis Pontificatus sui Anno XI. qui fuit Annus Domini MCCLIV. Regni vero Conradi nati Friderici Secundi Imperatoris Secundus et Ultimus. In qua quidem sententia ejusdem Ezelini valde detestatur tyrannidem, dicens truculentam ipsius inhumani hominis rabiem, saevamque barbariem, quem dirae malignitatis enormitas fecit insignem, et Mundo non incognita factorum atrocium multitudo spectabilem, humana societas noscitur pertulisse prorsus indigne. Qui sub humani vultus effigie bellualem animum retinens, Christiani sanguinis sitibundus et suis rigidus, alienis implacabilis, adversus communia humanitatis foedera bellum gessit. Cujus effera crudelitas sic in omnes excanduit, ut nec fortunae, nec vitae pepercit etiam amicorum, nec sexum miseratus fuerit in quibuslibet, vel aetatem; nec alicujus Religionis vel Ordinis veneratus honorem, coecans parvulos innocentes, adultos nequiter perimens, diversis excogitatis in eos generibus tormentorum. Et quod probrosum est cogitare vel loqui, horrido sectionis impiae cultro tam feminas, ut dicitur, eunuchizare, quam mares, spem futurae prolis occidens in superstitibus occisorum, ut ex intentione quodammodo fiat eorum etiam, quos adhuc de lumbis natura non protulit homicida. Haec ex jam dicta sententia sunt collecta. Sequitur de Alberico ejus fratre altero Tyranno.

CAP. XXII. De caede Alberici fratris Ezelini .

Albericus de Romani Ezelini germanus, quum jam diu saevam tyrannidem Tervisii exercuisset, adeo ut ipsa Civitas et hominibus, et opibus paene esset exhausta, cognita nece fratris, Anno Domini MCCLX. cum uxore et liberis quatuor in arcem Sancti Zenonis aufugit. Tarvisini , Paduani , et Azzo Marchio Estensis arcem obsidione cinxerunt. Quum diu inclusi rebus deficerent, ii qui erant loci praesidio deditionem faciunt, invito Alberico . Erat cum eo vir Judex Consiliarius ejus, Iacominus de Tebaldis Civis Bononiensis . Hic opera civium suorum, qui in exercitu erant, obtinuerat, ut egredi posset impune. Petenti ei licentiam exeundi arcem ab Alberico , ipse respondit: Epulaberis mecum dapibus, quas mecum parasti. Numquam enim mihi saevienti aut gerenti perperam pie persuasisti. Ait ille: Timebam non obsequi vobis. Eductus est igitur Albericus cum uxore tyranna, et filiis, extra arcem in hostium castra, cujus os erat trunco ligni obstructum. In ejus conspectu primo filii ejus tres trucidantur: uxori tyrannae vestes tenus inguina abscinduntur, ita ut obscoenae partes paterent: demum crematur rogo, et cum ea filia nubilis. Ultimus Albericus pulsatus faciem membris natorum tantae cladis spectator, in frusta dissectus est. Judex Consiliarius caesus est in partes minutas. Albericus licet minus debaccharetur olim in sanguine innocentum, Ezelino tamen fratre fuit injustior. Horum neces horrendas, sive futurum finem infaustum, in hoc Sancti Zenonis loco pronosticasse fertur quidam insanus, qui per annos ferme septem ante hoc judicium, universam Marchiam Tarvisinam assiduis replebat clamoribus, talia verba repetens: Ad Sanctum Zenonem exonerantur naves . Sequitur de Romanis Pontificibus, qui successive praesederunt a tempore Conradi Regis Friderici filii usque ad Rodulphum Romanorum Regem, et de ceteris Praelatis et viris illustribus illorum temporum.

CAP. XXIII. De Papa Alexandro hujus nominis IV. ex Chronicis.

Alexander , natione Campanus , de Civitate Anagniae , hujus nominis IV. regnante Conrado Romanorum Rege filio Friderici II. in Romano Pontificatu sedere coepit, Anno scilicet Domini MCCLIV. Sedit autem annis VII. mensibus III. et cessavit mensibus III. Hic bellum gessit contra Manfredum , ejusdem Friderici filium, eo quod acceperat Siciliae Regnum, eumque deposuit. Duos pestiferos Libellos reprobavit, quorum unus damnabat Religiosos eleemosynis viventes; alter vero asserebat, quod Evangelium Christi et Novi Testamenti doctrina neminem ad perfectum perduxit, et evacuari debere doctrinam Joachim , quam conditor Libri Evangelium aeternum nominavit, totam perfectionem hominum salvandorum in illa ponendo. Hos Libellos Papa jam dictus irritos duxit et frivoloso. Alibi legitur, quod Evangelii et Novi Testamenti doctrina evacuanda erat post MCCLX. annos, et in sexagesimo Anno debere inchoari doctrinam Joachim . Dicebatur etiam ibi, quod Sacramenta Novae Legis in sexagesimo Anno evacuarentur. Quae omnia et auctoritas Apostolica, et praedicti temporis experientia exsufflavit. Hic etiam Anagniae canonizavit Beatam Claram , quae fuit Ordinis Sancti Damiani. Moritur autem Viterbii , et in Ecclesia Sancti Laurentii tumulatur.

CAP. XXIV. De Papa Urbano IV ex Chronicis.

Urbanus hujus nominis IV. Alexandro successit. Coepit Anno Domini MCCLXI. sedique annis III. et mense uno. Vacavit autem Sedes mensibus V. Alibi dicitur IX. Hic fuit natione Gallicus de Civitate Trecensi , prius vocatus Jacobus . Fuit Patriarcha Hierosolymitanus . Duas ordinationes fecit. Exercitum Sarracenorum , quem Manfredus in Patrimonium Ecclesiae miserat, per Crucesignatos fugavit. Comiti Provinciae Carolo fratri Ludovici hujus nominis IX. Francorum Regis, consilio Cardinalium, Regnum Siciliae dedit, ut illud a Manfredo eriperet, Anno Domini MCCLXIII. Moritur tamdem Perusii , et in Ecclesia Sancti Laurentii sepelitur.

CAP. XXV. De Papa Clemente IV. ex Chronicis.

Clemens hujus nominis IV. eidem Urbano successit. Coepit autem Anno Domini MCCLXV. seditque annis III. mensibus IX. diebus XII. et cessavit Papatus annis II. mensibus IX. Hic fuit natione Provincialis de Villa Sancti Aegidii, prius vocatus Guido . Fuit etiam primum in matrimonio, et liberos habuit. Defuncta vero uxore factus est Clericus, qui primo Advocatus et Jurisconsultus famosus, mox Regis Franciae Consiliarius, tamdem propter ejus vitam laudabilem efficitur Podiensis Episcopus. Mox Archiepiscopus Narbonensis ; deinde Sabinensis Episcopus Cardinalis. Quo fungens officio, ab Urbano Papa IV. in Angliam propter pacis reformationem Legatus mittitur, ubi agens legationis officium, mortuo Urbano , ipse absens a Cardinalibus Perusii in Papam eligitur. Qui Ecclesiae ita praefuit, ut nullo digniori Episcopo ea aetate Ecclesia Romana sit gubernata. Nam jejuniis, vigiliis, et orationibus, ac aliis bonis operibus intentus fuit, multasque, quas tunc Ecclesia sustinebat, tribulationes Deus ejus meritis creditur extinxisse. Conradinum Regnis Hierusalem et Siciliae privavit sententia. Ipse etiam Viterbii canonizavit Sanctam Edvvigem quondam Duchissam Poloniae mirae devotionis viduam. Mortuus est Viterbii , et in Ecclesia Sancti Laurentii sepultus.

CAP. XXVI. De Gregorio Papa X. ex Chronicis.

Gregorius hujus nominis X. Clementi successit. Coepit Anno Domini MCCLXXII. et sedit Annis IV. mensibus VIII. diebus XV. Hic fuit natione Lombardus de Civitate Placentia ex prosapia Vicecomitum , prius vocatus Theobaldus ; qui dum esset Leodiensis Archidiaconus, in Syriam devotionis causa adiit, et eo morante in ultramarinis partibus, ut dictum est, apud Acon , Cardinales, quorum vota jam duobus annis, novemque mensibus dissenserant in electione Pontificis, eis existentibus in Palatio Viterbiensi , tamdem in Papam eum unanimiter elegerunt. Creditum est a multis, quod aliqui ex Cardinalibus opinarentur, eum esse defunctum, et ideo ut conclavim evaderent, consensisse: unde quidam; Gregorius Denus congregat omne genus: Scandit per saltum subito Theobaldus in altum; Ex odio Fratrum fit pater ipse patrum. Fertur etiam, quod quum nuntiata sibi electione Acon urbem exivisset, cismarinas ad partes venturus, fervore ductus spiritus ad Terrae-Sanctae zelum, in qua diu fuerat peregrinus, versus urbem Acon manum extendens ait: Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Hierusalem in principio laetitiae meae. Fuit autem vir timoratus et justus. Unam ordinationem quinque Episcoporum Cardinalium quamplurimum laudabilem fecit; quia viros honestos et valentes assumsit. Anno etiam III. sui Pontificatus ad subsidium Terrae-Sanctae procurandum, quam visitare personaliter intendebat, prout verbis jam expressis innuerat, Lugduni solemne Concilium celebravit, in quo Graecorum scilicet Germanus Patriarcha Constantinopolitanus , Archiepiscopus Nicaenus , et Magnus Logotheta (duo alii perierunt in mari) et Tartarorum solemnes Nuntii affuerunt. Graeci ad unitatem venire promiserunt ibidem: in signum cujus Spiritum Sanctum confessi sunt a Patre Filioque procedere, Symbolum in Concilio solemniter decantando. Nuntii vero Tartarorum intra Concilium baptizati, et cum Papa concordes ad propria redierunt. Numerus autem Praelatorum, qui fuerunt in ipso Concilio, quingenti Episcopi, sexaginta Abbates, et alii Praelati circa mille. Multa praeterea utilia in eo Concilio sunt statuta, videlicet pro subsidio Terrae-Sanctae , pro electione Summi Pontificis, pro statu Ecclesiae universalis. Decimas pro passagio ab Ecclesiis colligi fecit. Rodulfus Romanorum Rex, et Philippus Francorum Rex hujus nominis V. cum multis Baronibus transfretandi voto Cruce-signati sunt. Rediens mox a Concilio idem Romanus Pontifex, quum esset apud Aricium , vita defungitur Anno Domini MCCLXXVI. Idus Januarii, ibique sepelitur: vir quidem mirae experientiae in secularibus, nec intendes pecuniarum lucris, sed pauperum eleemosynis, et qui ad Terrae-Sanctae subventionem totis animis inhiabat, GregoriiVIII. Praedecessoris sui in hoc vere voto conformis. Sequitur de ceteris Praelatis et Doctoribus horum temporum.

CAP. XXVII. De Ottone Archiepiscopo Mediolanensi ex Chronicis.

Otto natione Mediolanensis ex prosapia Vicecomitum Anno Domini MCCLXI. qui fuit Annus primus Pontificaus Urbani IV. Archiepiscopus Mediolanensis efficitur: qui sedit Annis XXXIII. diebus XVIII. Huic autem Archiepiscopatum contulit praefatus Urbanus ad instantiam Octaviani Cardinalis, cujus tunc erat Camerarius. Reservaverat enim sibi Papa Archiepiscopatum ipsum, decidendo discordem electionem factam de Raymundo Episcopo Cumano , qui erat de prosapia Turrianorum , et fuit postmodum Aquilejensis Patriarcha, et quodam alio. Hic fuit vir prudentissimus, et constantissimus, et largus pauperibus, amator justitiae, et promotor Cleri, multumque reverens Religiosis Ordinum paupertatis. In adversariis quoque expugnandis virtuosus et fortis, et etiam prostratis mitis et clemens. Nam quum Turrianorum prosapia dominaretur in Urbe Mediolani , et ipse cum Capitaneis et Valvasoribus exularet, in quo quidem exilio fuit Annis fere ......... contigit, quod dum ipsi Turriani apud Burgum Dexium essent conflicti, et multi ex eis occisi, multique capti, Neapoleo major ex Turrianis , et totius illius factionis caput et auctor, ad conspectum ejusdem Archiepiscopi fuit victus adductus; et quum ab eo injuriarum et offensionum remissionem et excommunicationis absolutionem, nec non de bonorum Ecclesiae Mediolanensis invasione indulgentiam et remissionem exspectaret, Archiepiscopus respondit, quod injurias remittebat, et absolutionem impendebat super excommunicatione. De bonis qutem non erat suum remittere, quae sua non erant. Praebendam in Ecclesia Mediolanensi constituit pro Lectore Theologiae de propriis impendiis reditus C. librarum in Anno, et hoc perpetuo. Matthaeum ex jam dicta prosapia Vicecomitum , natum Theobaldi fratris ejusdem Archiepiscopi, non sine multa industria ad primum honoris gradum promovit; etenim operativa circumspectione factus fuit Mediolanensis Capitaneus. Quod officium dum multis jam gessisset Annis, factus etiam fuit ab Adulfo , et demum ab Alberto Romanorum Regibus, eorum et Imperii Vicarius in partibus Lombardiae , eidem committentes merum et mixtum Imperium, et omnem jurisdictionem ac potestatem, quae eis in Imperio competebat, Regio nomine exercendas. Henricus praeterea VII. Romanorum Imperator suum etiam in Mediolano Vicarium fecit; quo defuncto Universitas Mediolanensis eum praefecit in Dominum, nec non Civitates Pergami , Papiae , Novariae , Vercellarum , Alexandriae , et Terdonae . Capellam quoque in eadem Ecclesia hyemali Mediolanensi sub titulo Virginis Agnetis ordinavit, eamque dotavit largiter, constituens ibi proprium Sacerdotem: In qua et ipse in alto et condigno sepulcro rubro marmore quiescit, in quo etiam sculptis et deauratis apicibus Epitaphium versibus hexametris perpolitis legitur, quod tale est: Inclytus ille Pater, Patriae lux, gloria patrum, Fulgor justitiae, fidei basis, arca sophiae, Largitor veniae, portus pietatis egenis, Intrepidus pastor, quem moles nulla laborum Ardua devicit, populo laetura quietem, Ille prius Princeps et Praesul amabilis, in quem Altus virtutum splendor convenerat omnis; Clara Vicecomitum proles, Venerabilis Otto , (*) Quo Mediolanum radiabas lampade tantae, Nunc plange ademtum regia tota patrem. O dolor, o vulnus! cinis hoc in marmore factus; Christe pater vitae, requiescat spiritus in te. Annis undenis ter senis terque diebus Praefuit Ecclesiae Pastor bonus Ambrosianae (**) Mille ducenteno quinto noviesque deceno Quarto hic Augusti bis liquit gaudia Mundi. Ex hoc patet, quantus hic vir fuerit in vita sua. Huic successit Franciscus natione Parmensis .

CAP. XXVIII. De Galtero Archiepiscopo Januensi .

Galterus de Vexano Januensis Archiepiscopus VI. his temporibus sedit annis XXI. Coepit Anno Domini MCCLI. post cujus mortem vacavit Archiepiscopatus annis duobus. Hic factus fuit Archiepiscopus per Innocentium Papam hujus nominis IV. Anno scilicet ultimo Pontificatus ipsius, cui multa erat familiaritate conjunctus. Nam quum esset prius Archidiaconus Lunensis , fecit eum Papa in Anconitana Marchia Marchionem, et postmodum de Archiepiscopatu Januensi providit eidem. Fuit autem vir magnae honestatis, pietatis, et gratiae; et licet esset nobilis genere, moribus tamen se nobiliorem effecit. Peritus quoque in Jure multa fuit virtute conspicuus, tantaque fama praeclarus, ut aliquando Sede vacante tractatum sit inter Cardinales de ipsius assumenda persona. Ipse quoque a Sede Apostolica impetravit, ut nullus Clericus Januensis Diocesis, maxime tempore guerrae, possit de districtu Januensi obtentu aliquarum literarum extra suam Dioecesim aliqua causa citari. Tamdem vir Deo amabilis, et hominibus gratiosus, plenus bonorum dierum, et operum bono odore fragrans, beato fine quievit, Anno scilicet Domini MCCLXXIV. Cui successit Bernardus natione Parmensis . Ejus tempore, scilicet Anno Domini MCCLXX. facti sunt Capitanei Populi Januensis Nobiles viri Obertus Spinula , et Obertus de Auria , quod officium per annos XXII. exercuerunt, excepto quod Obertus Auria contra vota Populi anno quintodecimo resignavit. Sed in locum ejus Conradus natus ipsius substitutus est, stetique in eo officio annis septem. Ejus etiam tempore Januensis habuerunt guerram cum Pisanis et Venetis , qui XXVI. Galeas amiserunt. Armaverant enim naves IV. et Galeas XL. quas contra eosdem Pisanos et Venetos miserant Acon ; et tunc erat Capitaneus Populi quidam Willemus Buccanigra , qui tenuit Capitaneatum annis V. et coepit Anno Domini MCCLVII. Admiratus classis hujus fuit Rubeus de la Turcha. Tamdem post longam discordiam fecerunt partes compromissum in Dominum Papam Alexandrum hujus nominis IV. et durante treuga Pisani et Veneti Turrem excelsam et formosam, quam in Acon aedificaverant, Januenses solo everterunt.

CAP. XXIX. De Accursio Legum Commentatore.

Accursius Legum Commentator apud Bononiam per haec tempora moritur, Anno scilicet Domini MCCLVIII. Hic fuit genere Thuscus , oppido ......

CAP. XXX. De Oddofrido , et scripturis eorum.

Oddofridus huic paucis supervixit annis, vir natione Bononiensis ; et in Juris peritia Accursio non inferior. Hi ambo sepulti sunt Bononiae apud Fratrum Minorum Ecclesiam; quibus constructae sunt supra tumbas eorum in operimentum insigne speciosae pyramides.

CAP. XXXI. De morte Azzonis Estensis Marchionis.

Azzo Marchio Estensis his etiam temporibus, Anno scilicet Domni MCCLXIV. sextodecimo Februarii Ferrariae moritur. Apud Minorum Ecclesiam corpus ejus conditum est marmore rubro, in cujus funere etiam qui adversae factionis erant, neque lachrymas nec gemitus continebant non fictos. Vir autem fuit liberalis, innocens tyrannidis istius: quem summe pudebat quemquam a se postulantem dimittere tristem, in hoc imitatus Titum Imperatorem.

CAP. XXXII. De Alberto Theutonico .

Albertus Theutonicus Ordinis Praedicatorum, Philosophus, et in Scripturis mirabilis per haec tempora vir illustris habetur.

CAP. XXXIII. De Palaeologo Imperatore Graecorum .

Palaeologus Graecorum Imperator Anno Domini MCCLIX. Constantinopolim , quae olim per Venetos et Gallicos capta fuerant, ut in Historia Andronici et Kirsachi Imperatorum legitur, quae posita est sub Friderico Primo , proelio recuperavit. In alia Chronica habetur, quod Anno MCCLXI. Balduinus Imperator et Veneti Urbem Constantinopolim succenderunt.

CAP. XXXIV. De clade Florentinorum in Comitatu Senensi .

Florentini et Lucani Anno Domini MCCLXI. in Thuscia Italiae mirabilem habuerunt eventum, nam quum confisi de suorum multitudine et fortitudine Comitatum Senensium intrassent, et Senenses freti auxilio Regis Manfredi Siciliae , ipsis ad bellum obviam exivissent, Florentini et Lucani fraude suorum sunt decepti: nam in inchoatione primi conflictus praecipui inter Florentinos erant ad hostes accedentes, et in suos cum Senensibus plurimum sunt debacchati. Dicuntur autem de Florentinis tunc inter mortuos et captivos plusquam sex millia hominum corruisse Apud locum, a quo Monsapertus dicitur, illata est clades: pars Ghibellina tunc potita est Urbe Florentiae . Auxilio Senensibus erant equites Regis Manfredi, duce illis Comite Jordano, et exules Florentini . In exercitu Florentinorum fuisse dicuntur jumentorum, quae appellantur salmarii, mille et sexaginta. Ferebant enim, praeter impedimenta exercitus, escalia ad Castelli cujusdam subventionem, quod Montalcinum dicitur, Senensibus valde infestum. Post haec Anno Domini MCCLVII. die Resurrectionis Dominicae mense Martio pars Guelforum a Ghibellinis tunc dominantibus in Civitate Florentiae recepta, mota seditione Ghibellinos expellit Florentia , quae et usque in praesentem diem exulat ipsa Urbe.

CAP. XXXV. De victoria Bohemorum ex Hungaris .

Rex Hungariae Anno Domini MCCLX pro quibusdam terris Regem Bohemiae est aggressus, habens in exercitu suo diversarum Orientalium nationum et Paganorum circa quadraginta millia equitum. Cui Rex Bohemiae cum centum millibus equitum, inter quos fertur habuisse mille equos ferreis coopertos phaleris, ad resistendum occurrit; et tunc in confiniis Regnorum fuit proelium inchoatum. Ex collisione equorum et armorum tantus pulvis de terra surrexit, ut media die vix homo hominem cognoscere potuisset. Tamdem Hungari Rege eorum graviter vulnerato terga vertentes, quum cedentes effugere festinarent, in quodam fluvio profundissimo, quo transeundum eis erat, praeter alios accisos, circa quatuordecim millia hominum sunt submersa. Subsequenter Rege Bohemiae victoria habita Hungariam intrante, Rex Hungariae pacem quaerit, terrasque, quae causa discordiae fuerant, restituit, et in futuram amicitiam matrimonium confirmavit.

CAP. XXXVI. De novitate Verbarantium in Italia .

Eodem Anno Autumni tempore inaudita novitas fuit per omnem fere Italiam , quae a quibusdam infimis et simplicibus personis fuisse dicitur inchoata. Nam paene omnes viri senes et juvenes, parvi et magni, brumali tempore nudi corpora infra tamen umbilicum tecti verecundia, etiam pedes, longo agmine bini euntes per urbes et castella et pagos villicolae vicatim incedebant, terga eorum flagellis ex nervibus, aliqui spinis, aliqui manicis ferreis caedentes, laudes Dominicas et Genitricis ejus psallentes, vexillis ante latis, et crucibus, ac per singula compita clamitantes pax, pax . Mulieres vero noctibus per vicos congregatim id faciebant. Et quamquam a primordio hujus piae novitatis deliri et fatui a quibusdam sic se caedentes haberentur, tamdem pia devotione crescente sacrilegus habebatur, quicumque id facere detrectasset. Ex hoc infinitae discordiae, ac hostilitates inter concives pacatae sunt; nam qui homicidia commiserant, gladiis denudatis ad hostes ibant, et flexis genibus injuratis ad vindictam sumendam offerebant: qua humiliatione compuncti et humiliati qui offensi erant, prostratis gladiis in fletu et lacrymis offensores suos pacis osculo amplexabantur. Tyranni tamdem urbium edictis et mulctis hanc devotissimam novitatem compescuerunt. Quae tamen usque in hodiernum diem perdurat in hominibus, qui sua Collegia pie fecerunt.

CAP. XXXVII. De fuga Saracenorum ex Hispania .

Alphonsus Rex Castellae iisdem temporibus, scilice Anno Domini MCCLXIV. Saracenos , qui in Hispanias penetraverant, armis et proelio sternit atque retrusit. Ipsi enim Saraceni , procurante, ut fertur, Rege Granatae tributario ipsius Regis Castellae , in multitudine magna ex Africa per angustum mare intrantes Hispanias , magnam plagam in Christianos exercuerunt, intendentes, quam olim perdiderant, recuperare Hispaniam . Sed illarum partium adunati Christiani, et Cruce-signatorum ex diversis partibus auxilio adjuti, licet cum multo Christianorum sanguine, de Saracenis triumpharunt.

CAP. XXXVIII. De Vetulo de Montanis domino Assassinorum .

Vetulus de Montanis infaustae quondam religionis, immo delusionis, Arsacidarum, sive Assassinorum Abbas, seu Dominus, his temporibus, Anno scilicet Domini MCCLXII. a magno Tartarorum Orientalium Rege Alchui nomine cum omnibus satellitibus suis exterminatus, dominio et vita privatur. De cujus pestifero exordio, doctrina, fide, moribus, atque fine haec pauca ex diversis Libris Historicis traducta hoc a me loco breviter sunt digesta.

CAP. XXXIX. De mirabili obedientia subditorum ipsius Domini.

In Provincia Phoenicis , quae et Tyrus , in qua sunt Civitates Tyrus , et Sidon circa fines civitatis Anteradi , quae nunc Tortosa dicitur, distans ab Achon leucis XII. Populus quidam scopulis et montibus undique circumclusus inhabitat, habens Castella decem fortissima, et propter viarum angustias et rupes inaccessibiles inexpugnabilia cum suburbanis, et vallibus omnium fructuum et frugum fertilitate foecundissimis, et amoenitate jucundis. Ii autem, qui Assassini dicebantur, XL. millia esse ferebantur. Habebant autem Dominum non per successionem, sed per electionem, qui Senex sive Vetulus dicebatur, non tam ratione aetatis provectae, quam prudentiae et dignitatis praeeminentia. Locus autem, unde venerunt, est in Syria , in partibus videlicet Orientalibus valde remotis, versus Civitatem Baldachensem , et partes Persidis provinciae. Erant autem in tantum suo domino obedientes, ut nil adeo eis grave esset, quod non hilari animo et ardenti voluntate ad ejus nutum perficerent. Unde quum Henricus Campaniae Comes, qui fuit terrae Hierosolymitanae Dominus, dum composita per eum inter Armenos et Antiochenos pace, rogatus ab ipso Vetulo , quod per terram suam diverteret, vidit una dierum turrim excelsam deambulans cum eodem Vetulo , in cujus summitate juvenes albis tunicis insidebant. Quumque interrogaret Vetulus , an Comes sic obedientes haberet suos subditos, quemadmodum ipse suos, intercipiens Comitis responsum, duos ex juvenibus, qui supra turrim erant, signo noto vocavit; qui statim se se de turri praecipitantes, collisis ad terram corporibus, animas exhalarunt. Comes vero stupefactus asseruit, non sic profecto suos obedientes existere, immo paene ipsos nuntios *Dei habebat. Itaque Senex iste, vir quidem religiosus, quamquam infaustae regulae observator, magnum et amoenum viridarium Palatiis marmoreis, muris perornatis operibus diversis, polymitis coloribus, et caelaturis variis laqueatis, nec non muris, et antemuralibus circumclusum. Erant autem muri testudineati, et intra testudines per fistulas conducebatur vinum, lac, mel, oleum, et aqua, quae in medio viridarii oriebantur. Erant etiam intra ipsorum murorum testudines de omni genere cibi, et omni specie vestium: lecti quoque regales. In eodem etiam viridario omnis herbarum et arborum maneries habebatur: in quo nutriri et custodiri mandabat filios rusticorum suorum, ex quo primum loqui didicerant, quousque ad aetatem annorum XX. pervenissent. Eligebant autem illos, quos aspectus, actus, et incessus, quantumcumque juvenilis, audaciores praemonstrabat futuros. Nutritii autem eorum in omni erant Lingua facundi, qui et ipsos pueros in omni idiomate instruebant, eosque dogmatizabant, quod ii soli salvarentur, qui adimplendo Vetuli mandata mortui essent, asserentes illum Dei esse Prophetam. In eo etiam viridario introducebantur puellae ab ipsa infantia magis venustiores, quarumque ex aspectu natura ad actus venereos proclivis esse videretur futura. Hae doctae psallere, choreizare, ac melodiare, et tympanizare, sonorum sive consonatiarum peritia, quae ad aurium pertinent voluptatem, seu choreizandi industria, psallendi agilitate et cantandi suavitate puerorum demulcebant auditum, et spiritus in concupiscibilibus incitabant. Ab ipsa quoque infantia praeelectae puellae ad explendas puerorum voluptates usque ad conceptionem in eodem viridario morabantur: post conceptionem vero statim nocte illas Vetulus mandabat excludi. Dogmatizaverat praeterea Vetulus gentem suam, quod viridarium istud deliciarum erat Paradisus; de qua Mahometus in Alcorano suo Legem Saracenicam continente, dicit, quod ambulantes in Paradisum, habebunt mulieres venustis oculis, veluti margaritas fulgentes, sui operis praemium. Quidquid ergo de pomis voluerint, obtinebunt; et quod ibi sunt flumina aquarum, in quibus nihil noxium est; flumina quoque lactis, cujus sapor numquam deficit; flumina etiam vini bibentium delectatio; et flumina mellis purissimi omnem dulcedinem superantis . Et ideo hoc viridarium plantari fecerat ad instar illius, de quo loquitur Mahometus ; et continue Alcoranum eis legi mandabat. Ceteris autem hujus viridarii prohibebatur ingressus. Quum autem pueri, ut dictum est, in viridario nutriti ad annum XX. pervenissent, data eis lethargica potione, extra viridarium portabantur, quos ad se Vetulus jubebat adduci. Quibus quum dixisset, quod de Paradiso exiverant, in quadam eos turri faciebat includi, ubi serpentum et vermium aspectu, magnoque eos jejunio macerabat. Dicebaturque eis, quod ille erat horrendus locus Inferni, ex quo verius autumabant, se se de Paradiso exivisse; sentientes scilicet squallorem et horrorem tam dissimillimi a viridario loci, et sustinentes tam arctam cibi penuriam post lautissimas epulas, in quibus fuerant enutriti. Quumque ad aliquem occidendum per Mundi partes eos mandare volebat, nuntiari eis faciebat, quod si volebant ex Inferno egredi, et in Paradisum reverti, ejus ad plenum voluntatem implerent. Quibus respondentibus, praesto eos adesse, dabat singulis tres cultellos, et ad interfectionem hominum ad quaecumque loca decreverat, cum ipsis se cultellis intrepide exponebant, et morte neglecta satagebant per versutias et astusias Domini sui mandata complere. Promittebat enim eis propter hujusmodi exequutionem mandati, etiamsi morerentur, longe eos majores delicias habituros sine fine post mortem in patria sempiterna, quam essent illae, in quibus fuerant enutriti. Qui autem propter hoc tale mandatum Vetuli moriebantur, Martyres reputabantur a suis, et inter sanctos a Populo illo fatuo in multa reverentia habebantur. Parentes quoque eorum, qui occisi erant, ipse Senex multis et magnis ditabat muneribus. Si servi erant, liberi permittebantur abire. Ab his igitur Assassinis , quos, ut dictum est, Vetulus saepe mittebat ad vitam Magnatum et Nobilium intercipiendam, multi sunt occisi, etiam Reges, et Praesides ac Magnates; inter quos treugarum tempore cum Sarracenis filium Tripolitani Comitis adolescentem spectabilem in Ecclesia Beatae Mariae apud Anteradum , sive Tortosam , ante Altare procumbentem nequiter occiderunt. Unde Militia Templi non cessavit eos persequi pro tam religiosa immunitate violata, donec humiliarentur usque ad servitutem tributi. Tria namque millia Bysantiorum annuatim Templariis solvere cogebantur. Conradum praeterea Marchionem Montisferrati contra perfidos Sarracenos ; in ultramarinis partibus tunc pugilem strenuum, Tyri Domini, in eadem Civitate duo ex his biennio secum familiaritate contracta, et ejus facti asseclae, funestis gladiis trucidarunt. Odoardum praeterea Anglorum Regem illustrem: quum ad Terrae-Sanctae subsidium transfretasset, ab uno horum Assassinorum , fingente secreta secum habere pandenda consilia, et ideo cum eodem Rege remotis arbitris reclusus in thalamo, gladio veneno infecto percussus fuit in humero. Qui tamen Rex licet, quum nil sibi tale referri metueret, stupidus esset effectus, resumtis tamen viribus et spiritu, ut erat corde magnanimus, et in opere strenuus, arrepto suppedaneo, in eum impegit, unde corruens exspiravit. Rex autem quamquam ex vulnere brachii fuisset postmodum curatus, tamen in omni vita sua per temporum quaedam interstitia tanto vulenris cruciabatur dolore, quod semper aliquid stillabat humidi, ut non nisi resecta cicatrice posset mederi. Et hoc virtute veneni contingebat, quo infectus fuerat gladius Assassini . Hi autem homicidiae, sive sicarii, transfigurabant se in diversas species, et tum contra inferiores personas dedignabantur aliquid machinari. Ex talibus autem Vetulus iste indifferenter verebatur a cunctis, ita quod Principes multi promissis tributis et donis ejus amicitiam captare curabant.

CAP. XL. Qualiter conversi ad Fidem iterum recidivarunt.

Hic etiam Vetulus super omnes alios Sarracenos cum omni gente sua Legem Mahometi , et ejus instituta diligenter et arctissime servaverunt, usque ad tempora videlicet cujusdam Vetuli , qui naturali praeditus ingenio, diversarum scripturarum exercitatus studio, Christianorum Legem et Christi Evangelia coepit cum omni diligentia legere et perscrutari, admirans miraculorum virtutem, et doctrinae sanctitatem, ex quorum comparatione frivolam et irrationabilem coepit abominari Mahometi doctrinam; et tamdem veritatis lumine illustratus subditos suos artibus maledictae Legis studuit paulatim revocare. Unde exhortatus est eos, et mandavit, quod vinum cum modestia biberent, et carnes porcinas manducarent. Tamdem vero post multas admonitiones, et varias ipsius. Vetuli praedicationes, in hoc omnes concorditer consenserunt, quod relicta Mahometi perfidia, percepta Christi baptismi gratia efficerentur Christiani; ita tamen quod ejusdem essent ditionis et libertatis, ut alii Christianorum Legi subjecti. Erant enim tunc temporis Fratribus Bysantiorum eisdem annuatim persolventes pro securitate cujusdam Terrae suae, quae in confinio terrae praedictorum Fratrum sita erat, qui multas eis molestias occasione vicinitatis inferre consueverunt. Praefatus autem Assassinorum Dominus unum de familiaribus suis virum eloquentem, prudentem, et strenuum, de quo plurimum confidebat misit ad Regem Hierusalem . Rex autem legationis intellecta causa pro tanti Populi visitatione, et tot animarum a Diaboli laqueis liberatione Deo gratias agens, Nuntium Senis cum summo gaudio et honore magno recepit, et ipsum ad propria revertentem, ut Domino suo bonam Regis et Christianorum voluntatem et magnum desiderium nuntiaret, usque ad fines Regni sui deduci praecepit. Qui dum suos fines jam fere ingressus Tripolim pertransisset, quidam ex Christianis, vir Belial et iniquus, Dei timorem ante oculos suos non proponens, hominem de regio ducatu et Fidei Christianorum sinceritate confidentem, improvisum nil sibi tale metuentem in detrimentum Christiani nominis, et maxime Orientalis Ecclesiae, interfecit. Unde Populus ille, qui tamquam planta novella nondum plene radicatus erat in Fide, cum ira et magna indignatione a tam sancto proposito resilivit. In uno igitur corporali homicidio proditor ille animas occidit innumeras.

CAP. XLI. De morte et exterminio Vetuli , et gentis suae.

Denique quum gens illa in sua reversi perfidia essent, et Dominus eorum has pessimas consuetudines exerceret, non solum in subditorum aeternam perniciem, sed in Christianorum grande periculum atque dispendium: contigit, ultionum Domino faciente, quod Anno, quo ipsa Deitas carnem pro nobis assumsit MCCLXII. ut praemissum est, magnus Tartarorum Orientis Rex Alchui nomine, volens hanc nationem sibi subigere, eorum facinora execratus, quae prorsus inhumana erant et cunctis nationibus perniciosa, adversus Vetulum copiosum misit exercitum. Princeps autem exercitus castrametatus est cum omni gente sua apud Oppidum, in quo morabatur Vetulus ipse. Mansit autem exercitus in obsidione ipsa annis tribus. Erat enim oppidum natura munitissimum, victualibusque refertum. Tamdem ipsis victualibus obsessorum multitudini deficientibus, qui in eo erant, deditionem fecerunt. Potiti igitur Tartari oppido violentia famis, infamem illum Vetulum cum omnibus suis satellitibus, gladiis trucidarunt. Sicque Divino judicio illius perfidae gentis defecit nomen et genus, Tartaris exterminantibus universa.

CAP. XLII. De mirabili puellae jejunio.

Anno Domini MCCLXV, puella quaedam in Claromonte annorum ferme XIV. per annum ab omni cibo abstinuit, sed post ad communem ususm hominum rediit.

CAP. XLIII. De pugionibus.

Anno Domini MCCLXVI. Italici exemplo Francorum pugionibus uti coeperunt, ensibus obsoletis.

CAP. XLIV. De captione Antiochiae.

Anno Domini MCCLXVII. Soldanus Babyloniae , Armenia vastata, Antiochiam unam de formosioribus Civitatibus Orbis cepit, et tam viris quam mulieribus occisis et captis, ipsam in solitudinem redegit. Eodem anno proelium Caroli et Conradini .

CAP. XLV. De exilio Uberti Pelavicini , et Bosii de Duvaria Cremonensis .

Amatinus de Amatis , princeps factionis alterius Cremonensium , anno eodem, quum longo tempore exules fuissent, principantibus in ea Uberto Marchione Pelavicino , et Bosio de Duvaria, procurante Legato Ecclesiae, in ipsa Civitate recepti sunt. Nam dudum ipse Bosius , infidelium ejus consilio, ea Civitate licentiaverat ipsum Ubertum , ut ipse solus principaretur. Quo exacto, iidem, qui id sibi persuaserant, egerunt, quod Ecclesia Romana ibi misit Legatum pacem compositurum inter Cives et exules. Quum Legatus accersitus Cremonam venisset, subito conclamatum est de pace, Bosius obsistere fuit impos. Admittuntur exules. Post demum excitata de industria seditione partium, Principes Civitati relegantur. Mox Amatinus cum suis revocatur. Bosius cum suis excluditur. Multi ex suis extruduntur Cremona : multi diffugiunt. Bosius , qui ingentes pecunias prosperando congesserat, in castello suo Rochetta summe munito se contulit, qui obsessus praesidio equitum quos conduxerat cum pecuniis abiit. Et tamdiu exul fuit, donec egens et decrepitus terminum vitae dedit, hostibus et suae factionis hominibus invisus per Italiam , quoniam auctor fuerat calamitatis eorum. Nam primum casus Ezelini de Romano causa fuit cum hostibus ejus, ut supra agitur. Et quum a Rege Manfredo recepisset pecunias, quibus expendendis in conducendo milites exercitui Francorum pergenti ad Carolum contra Manfredum transitum prohibere cum Uberto Marchione promiserat, eas pecunias non expendit, sed sibi servavit. Quapropter Rex Manfredus in eo sperans, inventus est imparatus copiis exercituum, eoque succubuit. Denique ipsum etiam Ubertum Cremona , ut dictum est, fecit abire. Exules quoque factionis amborum per Italiam vagi et profugi, et nonnulli alienarum Civitatum facti habitatores et cives usque ad mortem manserunt. Quorum etiam soboles usque ad adventum Imperatoris Henrici VII. in Italiam , quae fuit Anno Domini MCCCXI. Cremonam patriam suam non vidit. Tunc enim ab ipso Imperatore introducti fuerunt ipsi exules Cremonenses XLIV. Anno expulsionis eorum. Ipso Anno pars Guelforum recepta pace a Ghibellinis , mota seditione, Ghibellinos expellunt Florentia , et usque in praesens exulant tempus.

CAP. XLVI. De captione urbis Baldac , et morte Caliph.

Magnus Tartarorum Dominus Halau iisdem temporibus, Anno videlicet Domini MCCLXVIII. collecto magno exercitu cum Sarracenis confligit in Parthia , et superatis Sarracenis urbe Baldac potitus est. In qua Civitate summus eorum Sacerdos, quem Caliph appellant, Turrem habebat auro confertam. In ea quoque Civitate erant etiam Sarracenorum equites centum millia et amplius: peditum vero innumerabilis multitudo. Reperto autem thesauro Caliphi, aurum videlicet, et argentum, gemmae, et alia suppellectilis pretiosa, quae omnia in Turri ipsa congesta fuerant, Tartarorum Dominus vehementer obstupuit, motus incredibili quantitate thesauri, et statim ad se Caliphum jussit adduci, adversus quem talia invehens ait: Quae te avaritia detestanda in hanc adduxit miseriam, ut tanto ditatus thesauro tuam neglexeris defendere libertatem? Debueras profecto thesaurum illum profusissimis impensis contribuere genti tuae, ut copiis opportunis Civitas referta tuam et eorum potuisset conservare salutem, praescius etiam factus, quod capitales hostes tui contra te festinabant, hanc obsessuri Civitatem . Cui ille stupidus et confusus respondit. Non tulit animus ex ipso thesauro quicquam detrahere . Tunc Rex Tartarorum ait: Quia tu magis fuisti auri avidus, quam tuae salutis, ego nunc te auro replebo . Itaque auro eliquato jussit os ejus oppleri. Sic tristem vitae finem invenit, qui inani tristitia vixit. Alii referunt, quod eum in turri intra thesaurum proprium jussit includi, omni cibo privatum. Quarta autem die repertus est fame consumtus in tanta copia auri. Fuit itaque ultimus Caliphorum. Non enim post ipsum Sarraceni Caliphum aliquem habuerunt.

CAP. XLVII. Qualiter Tartari subjugaverunt provinciam Mangi Duce Bajam .

Eodem Anno Cublay Magnus Cham , sive Rex Tartarorum , copiosum misit exercitum adversus provinciam nomine Mangi , praefecitque exercitui virum strenuum et insignem nomine Bajam Cingsan , quod nomen Bajan in lingua nostra sonat idem quod centum oculi . Volebat autem idem Tartarorum Rex, ut ipse exercitus illam sibi suppeditaret provinciam. Horum autem adventu, licet equitum et peditum classes innumerabiles haberent, Rex provinciae non expavit, responso augurum animatus. Erat praeterea provincia ista Mangi civitatibus et opibus potens et inclyta, cujus Rex Faofur nomine divitiis et potentia Reges ceteros, excepto magno Cham, praecellebat. Verumtamen Regnicolae raro noverant arma tractare. Locorum tamen naturali munitione universa provincia tutabatur; et quamquam deliciose viventes, lasciviis et voluptatibus dediti essent, Rex tamen justitiam summe colebat, et humanitatem fovebat immensam. Singulis enim annis ultra viginti mille infantes expositos Regiis impendiis nutriebat: puellas inopes ad nuptias convolantes dotabat. Quum igitur Bajam Praefectus exercitus Tartarorum provinciam ipsam intrasset, praemisit Nuntios ad Civitatem provinciae ejusdem primam Carcangin nomine, quod se Regi magno Tartarorum summitteret. Quibus negantibus processit ad aliam Civitatem et deinde ad tertiam, quartam, et quintam. Et quum ab omnibus daretur repulsa, tamdem intrepidus post se relinquere inimicos, progressus est ad sextam Civitatem, eamque viriliter expugnavit; qua subacta reliquae Civitates consternatae sunt. Ipse vero strenue cum suo exercitu armis usus, tamdem duodecim Civitates successive subegit. Post haec ad Metropolitanam Civitatem Quinsay nomine debellandam processit, in qua erat Regia sedes Provinciae. Rex igitur Taofur , consternatus multitudine Tartarorum , eorum potentiam efferatam praevidit evadere; navem enim nocte conscendens aufugit, quem ex suis sequutae sunt naves numero fere mille, seque in inexpugnabiles Oceani Insulas contulerunt, ubi etiam Rex ipse vitae suae concessit. Regina vero, cognita viri sui fuga, in sexu muliebri virilem gerens animum, suos ad defensionem hortata, quum tamdem agnovisset Bajam Praefectum esse exercitui Tartarorum , quod nomen, ut dictum est, sonat centum oculi , recodata est verbis augurum, qui diu praedixerant, provinciam ipsam non nisi a viro centum oculorum superari posse. Volens igitur sibi et suis fatalia evitare discrimina, cum ipso Bajam Praefecto exercitus composuit, et Regnum ipsum dominio Regis Tartarorum submisit. Quum autem Regina fuit ad Regem Tartarorum perducta, tractavit quidem eam, dum ipsa vixit, secundum exigentiam Regiae dignitatis.

CAP. XLVIII. De Armanno , qui ut Sanctus Ferrariae est combusus.

Armannus , cui ut Sancto a Populo Ferrariensi per annos ferme XXX. delatus est honor, Anno Domini MCCLXIX. Ferrariae obiit. Hujus autem corpus cum hac reverentia, ut dictum est, in matrici Ecclesia Ferrariensi specioso mausolaeo conditum et tractatum. Tamdem a Bonifacio Papa hujus nominis VIII. facta inquisitione super ejus vita per Inquisitores pravitatis haereticae Ordinis Praedicatorum, actus est opere Fratris Guidonis Inquisitoris, quod ossa illius clam nocte combusta sunt, et sepulchrum diruptum. Hunc vero Fratrem Guidonem , quamquam Populo Ferrariensi invisum, sive odiosum, Benedictus successor Bonifacii Episcopum Ferrariensem ordinavit Anno I. sui Pontificatus, qui fuit Annus Domini MCCCIV.

CAP. XLIX. De victoria Venetorum ex Januensibus .

Anno Domini MCCLXVIII. Januenses quum XXVII. Galeas praeparassent ituri Achon , Venetos cum Galeis XXIV. apud Trapanam obvios habuerunt. Tamdem sive pusillanimitate Admirati, nomine Lanfranchus Borbinus , sive proditione ipsius, Januensium Galeae dispersae ac captae fuerunt. Ipse enim Admiratus scapham intrans, latenter aufugit. His cognitis Universitas Januensium XXV. Galeas praeparari jussit, eisque Obertum Auriae Admiratum praefecit; qui adversus Venetos progrediens, Civitatem quamdam Venetorum apud Cretam , quae dicitur Terra-Nova , bellando cepit, eamque ferro et igne consumsit, et multos captivos Januam duxit.

notes alpha

    notes int