
Arenghe Normanne
date
1112, Giugno 12
title
Arenga 003
author
summary
Adelasia e Ruggero, ormai miles e conte di Sicilia e Calabria, confermano a Gualtiero, arcivescovo di Palermo, e ai canonici della chiesa di Palermo tutte le donazioni ricevute durante il regno di Ruggero, padre di Ruggero.
bibliography
- CDRS Ser.I, Tom. II, 1, pp. 6-8.
- Codex Diplomaticus Regni Siciliae
teibody
Elementa apicum
Elementa apicum ob id maxime inventa sunt, ut tenacis memorie thesauro condatur, quod opere geritur, Dei ergo fidelium bene gesta tanto opere precium est stimulo memorieque tradi futurorum inditio, quia nemo accendit lucernam et in abscondito ponit neque sub modio, sed super candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. Dum igitur unusquisque catholice fidei cultor in hoc fragilis vite moratur tabernaculo, vel, ut verius dicam, ergastulo, summa debet elaborare diligentia, ne caducis contentus et attentus honoribus, neve fallacibus spe accomodata divitiis, sanctorum privetur consortio, qui terrena omnia celestium preposuere desiderio; sed quia active curis detentis vite speculative non possumus ex integro operam dare, oportet nos eiusdem sectatoribus pro posse nostro concurrere tam iustitie rectitudine quam opum a Deo nobis comissarum largitione, ut nostrorum sarcinam facinorum queant alleviare. Si enim temporalium bonorum que ex Dei gratuito beneficio recepimus, fideles dispensatores inventi fuerimus, procul dubio eorum, que oculos non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, participes et heredes erimus, attestante apostolo: Si filii et heredes et cetera. Ad quod nos ipse Dominus, medicina peccaminum, indultor criminum, talia nobis dedit precepta dicens: Thesaurizate vobis thesauros in celo, ubi nec erugo, nec tinea demolitur, nec fures effodiunt, nec furantur, et item: date elemosinam, et omnia munda sunt vobis.
notes alpha
notes int