Arenghe Normanne

date

1116, Ottobre

title

Arenga 004

author

Ruggero, conte di Sicilia e Calabria

summary

Ruggero, presente personalmente alla consacrazione della chiesa di Bagnara Calabra, conferma al priore Costanze tutte le donazioni che i suoi predecessori hanno fatto al monastero.

bibliography

  • CDRS Ser.I, Tom. II, 1, pp. 9-13.
  • Codex Diplomaticus Regni Siciliae

teibody

Magnum bonum est

Magnum bonum est ecclesiam facere, quoniam in nulla re ita letatur Deus sicut in elemosina; et propter hoc, si quis construxerit ecclesias et dederit de suis possessionibus et manutenuerit ipsas et servitores earum, magnum bonum est. Et quomodo non est magnum bonum regere ecclesias et earum servitores, qui assidue Deo serviunt et pro cuncto populo orant? Si nobis necessarium est illis, qui nobis temporaliter secundum corpus deserviunt, benefacere, multo magis necessarium nobis est benefacere illis, qui animabus nostri deserviunt. Quo denim illis tribuimus, pro terrenis commodis facimus; quod autem ecclesiis aut ecclesiasticis viris facimus, finis est inde laudabilis, quoniam ad profectum animarum transit.

notes alpha

    notes int