
Arenghe di Federico II
date
Settembre 1206
title
Arenga 061
author
summary
Federico conferma all'abate Matteo di San Giovanni in Fiore e ai suoi successori le chiese a Botrano, la tenuta di Bayrani, nonché tutti i possedimenti e le libertà che erano stati concessi al monastero dai papi, dai suoi genitori, da lui stesso e da altri fedeli.
bibliography
- MGH DDFII.1, documento 66, pagina 132
- MGH, Diplomata Friderici II (1198-1231)
teibody
Cum regnantis pietas regis
Cum regnantis pietas regis reverentia regum omnibus compellatur se tribuere favorabilem manusque universis teneatur benignius porrigere largitatis, illis personis et locis debet pocius charitatis perfecte plenitudinem impartiri, que deo dicata sunt penitus et subiecta, et tanto ipsis sincerius respondere pro meritis ipsaque beneficiis ampliare, quanto in illis propitius pro largientibus pariter et fundatoribus preces domino supplices assidue porriguntur deoque purissime ab eisdem in singulis diebus servitur. Inde est igitur, quod venerabile monasterium Floris tanto ardentius tenemur diligere et condignis beneficiis ampliare, quanto benignius et devocius felicissimi quondam augusti dominus serenissimus imperator pater noster et domina gloriosissima imperatrix mater nostra dive recordationis ipsum monasterium divino intuitu construere bonisque, que possidet, dotare corde purissimo studuerunt.
notes alpha
notes int