
Arenghe di Federico II
date
Settembre 1206
title
Arenga 062
author
summary
Federico concede al monastero cistercense di Santa Maria di Acquaformosa, esentato da tutte le tasse, l'isola di Dino e la chiesa di San Pietro de Grasso sulla terraferma.
bibliography
- MGH DDFII.1, documento 67, pagina 134
- MGH, Diplomata Friderici II (1198-1231)
teibody
Regnantis procul dubio tunc digne thronus extollitur
Regnantis procul dubio tunc digne thronus extollitur, cum regi regum solvitur, quod debetur, quia titulo id eterne conscribitur, quod dedicatur domino, quod divinis ministeriis deputatur. Sapere est enim illum agnoscere, [per] quem reges regnant, ipsumque saltim paucis recolere, quem omnia dare cernimus nec aliquid inproperare videmus. Sic quidem firmantur iura nostri regiminis, cum personis et locis religiosis studium et favorem inpendimus pietatis et condigna beneficia ipsis misericorditer inpertimur.
notes alpha
notes int