pie rogavit quatenus ecclesiam quam ad honorem Sancte et individue Trinitatis in fundo vestre ecclesie Sancti Petri de Tramutulo, quam cum omnibus rebus suis monasterio Cavensi predecessor noster concessit et nos concedimus et confirmamus, ex novo fundamine construi fecerat, dedicaremus. Et quia omnino sua est exaudienda petitio, habito et communicato fratrum nostrorum consilio, eorum etiam et consensu, ipsam ecclesiam ad honorem Sancte Trinitatis sollempniter dedicavimus. Hoc nostre concessionis pagina concedentes et confirmantes quatenus ambe suprascripte ecclesie cum omnibus rebus et tenimentis quas nunc habent et habiture sunt, sint semper in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et prephati monasterii, faciendum quod voluerint, absque contrarietate nostra nostrorumque successorum eius et prephati monasterii faciendum quod voluerint, absque contrarietate nostra nostrorumque successorum, et in eisdem ecclesiis monachos et sacerdotes et clericos proprio arbitrio pro ipsis ecclesiis gubernandis regendis et officiandis immittere et habere ab omni episcopali honere inmunes conservandos. In quarum etiam cimiteriis factis et faciendis undecumque mortuorum cadavera delata fuerint, absque qualibet exactione nostra nostrorumque successorum sepelire liceat, consecrationes etiam altarium ipsarum ecclesiarum si quando opus fuerit et earundem clericorum ordinationes, nichilominus sanctum oleium et chrisma a nobis nostrisque successoribus prephate ecclesie et earum clerici petant et suscipiant, si nos nostrique successores suprascripta eis dare gratis voluerimus, alioquin a quocumque episcopo voluerint, illa recipiant. Huic nostre concessioni adicientes ut nichil omnino ab ipsis ecclesiis earumque monachis et sacerdotibus et clericis vel hominibus qui sunt iuris et ditionis ipsarum ecclesiarum petere possimus, nisi solitum censum, quem suprascripta ecclesia Sancti Petri nobis nostrisque successoribus secundum tenorem concessionis domini Iohannis episcopi bone memorie predicti predecessoris nostri solvere consuevit. Hanc vero nostre concessionis paginam tibi Salomoni nostro notario scribere precepimus et cereo nostro sigillo bullari et eam signo Sancte Crucis propria manu signavimus.