Ego Thomas monachus et prepositus monasterii Sancte Trinitatis civitatis Venusine una cum Iohanne comite monacho fratre nostro filio quondam Sergii Merule Amalfitano, intus civitate Melfia ante presentiam Alferii iudicis aliorumque bonorum hominum qui subter asscripti sunt, declaramus quia habemus stazionem unam in ipsa platea maiore pertinentem predicto monasterio nostro et per preceptum domni Ugonis abbate nostro cunctorumque fratrum nostrorum simul cum Iohanne filio Saiberto advocato nostro vicariam facimus tibi Leoni Amalfitani qui cognominaris Sclavus et per fustem traditionis vicariamus tibi nominatam stazionem et propter ipsam vicariatione quam tecum fecimus recepimus a te candelabrum unum bonum argenteum apretiatum solidos bonos centum et insuper pro remelioratione prenominati monasterii adiunxisti nobis tu iamdictus Leo solidos bonos scyfatos septuaginta septem. Est autem a stazionem ipsam unde tecum vicariam fecimus his circumdata finibus et mensurate pedibus: primus finis est via puplica a medio pustello a parte alia stazione que fuit predicti Sergii necnon cum media sporata et habet pedes octo et unzias quattuor; secundus finis est statione Saeverini Amalfitani et habet pedes viginti sex et unzias quattuor; tertius finis est domum Iohannis filii Philippi medici Salarnetani et habet pedes octo et medium cum sporata propria; quartus finis est stazione nostri Sergi Merule quem appignavit quidam Raoni Peronti Amalfitani et habet pedes viginti sex. Est vero nominatus pes cum quo astationem ipsam mensurata est quantum est a capite huius carte usque ad incisam que facta est a sinistro latere. Unde ego predictus Thomas simul cum nominato Iohanne comite fratre nostro astante nobiscum predicto Iohanne filio Saiberti advocato nostro guadiam tibi nominati Leoni Amalfitani dedimus et Stefanizus senexalcus domni Guillelmi ducis et Gottefridus miles filius Bernardi Troiani et Berengarii Sellictus filius Ugonis et Riccerii astarii filius Iohannis Cicerelli mediatores posuimus ut nunquam ego vel successores mei nominatam vicariationem removeamus immo et ab omnibus hominibus ipsam tibi et a tuis heredibus omni tempore defendere placitamus. Quod si minime ipsam vobis defendere potuerimus aut noluerimus vel omnis ut supradicta sunt non adimpleverimus ducentorum solidorum bonorum scyfatorum vobis componere placitavit. Unde et predicti mediatores se suosque heredes vobis vestrisque heredibus per omnes res suas videlicet pignera legitima et inlegitima sine appellatione pignerandi licentiam tribuerunt donec omnia predicta in ordine affato compleantur.