Le pergamene cavensi di Basilicata e Calabria (1091-1250)

date

1144-04

title

XXV 94

summary

Venditio duarum vinealium de terra in loco ubi Sergentaia vocatur, de pertinentiis Melphis, facta Ieronimo ab Episcopo, pro ducatis 16.

bibliography

  • Archivio Cavense
  • XXV 94

teibody

✝ Ab anno incarnationis Domini nostri Iesu Christi millesimo centesimo quadragesimo quarto, regni autem serenissimi ac magnifici domini nostri regis Rogerii, invictissimi Sicilie et Italie anno quartodecimo, mense apreli, indictione septima.

Ego Episcopus filius Mathie magistri civitatis Melfi ibidem coram bonis hominibus voluntarie vendo et trado Ieronimo filio Melis Aregisis eiusdem civitatis due vineale de terra in loco ubi Sergentaia vocatur et sunt congirate finibus: primo a medio limite est terra eiusdem Ieronimi, secundo a medio limite est terra Nicolai filii Iohannis iudicis, tertio a medio limite est terra Maionis Magii; quarto a medio limite est terra filiorum Lansonis. Quatinus amodo in antea predicta mea venditio cum introitibus et exitibus suis ac cum omnibus intra habitis sit in potestate sua suorumque heredum ad habendum et faciendum exinde et ibidem omne quod voluerint sine mea meorumque heredum contradictione vel inquisitione. Et pro hac mea venditione aput me dico habere unum statutum pretium quod inter nos convenit scilicet sedecim ducatus. Unde voluntarie guadiam eidem Ieronimo do et meipsum mediatorem pono ut ego et mei heredes defensores ie exinde fiamus a debito et servitio dominico et a parte uxoris mee et ab omnibus hominibus qui exinde illud querere aut inquietare voluerint aliquo modo. Quod nisi fecerimus eis propterea decem ducatos palatii inviti adimpleamus eis omnia predicta et ego eis……….licentiam tribuo eis pignorandi me meosque……..per omnes……..licitis et illicitis sine appellatione donec que prelegitur eis adimpleamus.

Et hoc scriptum scripsis……………..protonotarius interfuit. Petracce nate Larenti sit firmor et a te Ego Lucas testificor prescripta

notes alpha

    notes int