Ego Milandus filius Ursonis de civitate Marsici clarefacio quoniam presentia bonorum hominum subscriptorum testium, bona mea voluntate puraque conscientia, divina inspiratione inspirante me, pro salute anime mee meorumque parentum defunctorum et christianorum omnium obtuli me scilicet ad ecclesiam Sancti Petri que est ubi dicitur Tramutule cum cunctis rebus meos stabilibus mihi ibidem pertinentem in tota valle Tramutule et per fustem dimisi rebus mei supradictis, recipiente domno Ubo abbate eadem ecclesia una cum suo advocato Guilielmum milem filium Pandi militis. Res namque cum quibus me obtuli ad predicta ecclesia et in manibus eiusdem de predicto abbate ad esse dico, videlicet quantum illuc per tota valle Tramutule nunc mihi pertinui absque aliis rebus quas olim cum consortibus meis dedi ad ista predicta ecclesia; reliquum vero nunc mihi ibi pertinente obtuli ad sancta predicta ecclesia tribus arboribus pomiferis quam et fructiferis, cultum et incultum, aquis, silvis, casis et casilis, pascuis et castaneis omnibus ibidem nunc pertinentibus per tota valle Tramutule cum transitis et exitis eorum sine mea meorumque heredum contrarietate habeat et possideat dictis rebus sancta Dei ecclesia; et pro stabiliscendam hanc meam offertionem statim guadia ei dedi ad predicto domno Ubo recipiente cum advocato suo qui super et mediatores ei posui Petracca carveferius quam et Ramfo filius Adolfi, ut iam nec ego nec meis heredibus non abeamus potestatem retroare aut disrumpere hanc offertionem set defendamus illam ad ista Dei ecclesia ab omnibus hominibus quam et a parte morgincap mee uxoris et de eius mundoalt, quod si non potuerimus vel noluerimus illam defendere aut voluerimus movere vel disrumpere ista offertionem, primitus questio nostra vacua sit et componamus ad ista sancta Dei ecclesia solidos viginti aureos et in puplico similiter et taceamus perinvitis, districte ipsos mediatores qui licentiam tribuit pignerandi eos et eorum heredibus per omnia pingnera illorum legitima et inlegitima sine calo et appello donec quod super legitur invitis impleamus.