Le pergamene cavensi di Basilicata e Calabria (1091-1250)

date

1110-05

title

XVIII 118

summary

Concessio terrarum in finibus Lucaniae ubi proprie Burgentia dicitur, facta per monasterium Cavense pro parte ecclesiae Sancti Nicolai de Capuacio ubi Casa Vetere dicitur, Leutherio filio Petro.

bibliography

  • Archivio Cavense
  • XVIII 118

teibody

✝ In nomine Domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo centesimo decimo, temporibus domini nostri Rogerii gloriosi ducis, mense madio, tertia indictione.

Ante me Disidium iudicem Petrus presbiter et monachus atque abbas ecclesie Beati Nicolai confessoris, que constructa est subtus castellum vetus Caputaquis, ubi proprie Casa Vetere dicitur, et ipsa ecclesia cum omnibus ad eam pertinentibus pertinet domno Gregorio filio quondam bone memorie domni Pandulfi filii domni Guaimarii principis, per convenientiam, dum idonei interessent homines, iussu iamdicti Gregorii tradidit Leutherio filio quondam Petri terras vacuas et terras cum vineis ubi proprie Burgentie dicitur, Lucaniensis finibus, quas totas et integras ipsas terras vacuas et terras cum vineis dixerunt esse per huismodi fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: incipiendo a parte orientis finis Gregorii, secus eam sunt mensurati passus decem et septem; a parte meridiei finis predicti Gregorii et passus quadraginta et duo; a parte occidentis finis aliorum et passus triginta et unum; a parte septemtrionis finis aliorum et passus quadraginta et duo, usque priorem finem. Alia pecia de terra dixerunt esse per huiusmodi fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: incipiendo a parte orientis assendendo secus viam publicam, mensurati passus viginti et octo; a parte septemtrionis finis sepes…nis, et passus quindecim; a parte occidentis finis sepis comunis et passus triginta et quattuor; a parte meridiei descendendo secus finem Marini et passus triginta unum usque priorem finem. Aliam peciam de terra dixerunt essse per huismodi fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: incipiendo a parte orientis descendendo secus finem aliorum sunt mensurati passus undecim; a parte septemtrionis finis iamdicte ecclesie et passus viginti et unum; a parte occidentis finis aliorum et passus quattuordecim; a parte meridiei finis ipsius Gregorii et passus quattuordecim usque priorem finem. Et quod tradidit ei tradidit illud cum omnibus que intra illud sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de viis suis. Ea ratione ut ipse Leutherius et eius legitimi descendentes integram ipsam traditionem sua potestate teneant et dominetur, fobeas et omnes suas utilitates in ea iusta ratiojne faciant, et ibi si voluerint habitent. Et quicquid frudium amodo et usque tres annos ex ea tollere vel habere potuerint, totum sibi habeant et ex eo quod voluerint faciant. Sic tamen ut usque septem annos, predictis tribus annis in ipsis septem annis numerates, in iamdictis tribus vacuis, excepto ubi sedilia ipse Leutherius et eius legitimi descendentes facere voluerint, (sur)tum vineam perfectam habeant sicut locus ipse meruerit. Et annualiter apto tempore totam ipsa traditionem de super et de suptus laborent et cultent, laborare et cultare faciant sicut meruerit, et intra eam ubi meruerit propagines mittant et pomiferas arbores plantent seu plantare faciant et surgere student, ita ut omni anno tota ipsa tradition studenter appareat laborata et cultata et surta in iamdicta ratione, et semper in melius proficiat et non dispereat. Completis vero iamdictis tribus annis, omni anno apto tempore vindemiarum ipse Leutherius et eius sicut dictum est descendentes scire faciant partem ipsius ecclesie ut illuc missum suum dirigat. Et tota ipsa traditione, ipse Leutherius et eius descendentes ratinabiliter bindemiant seum bindemiare faciant. Et de omni bino et pomis qui ex ipsis terries cum vineis exierit, tamen ipso bino ad palmentum procurato, integras duas partes sibi habeant et alia integra tertia pars parti ipsius ecclesie vel missum eius dent seu dare faciant. Et si ipse Leutherius et eius descendentes pro quacumque culpa vel causa ex hac terra exierint, et alii ubi ad abitandum perrexerint, tunc integra ipsa traditio cum omnibus edificiis qualiter super legitur redeat ad potestatem predicte ecclesie. Et si quolibet (tempore) ipse Leutherius vel eius descendentes in hac reversi fuerint, iamdictam traditionem qualiter invenerint recoligant ea in iamdicta ratione a parte ipsius ecclesie; post obitum vero ipsius Leutherii et eius descendentes (tota?) ipsa traditione qualiter super legitur cum omnibus emolumentis suis redead ad potestatem prefate ecclesie ad faciendum de eo semper quod voluerit, omnium heredum ipsius Leutherii et eius descendentium requisitione remota. Et per convenientiam Urso Curconis qui cognominatur Curcone (?) guadiam ipsi Leutherio pro parte ipsius ecclesie dedit et fideiussorem ei pro illius parte posuit Alfanum (?) filium quondam Petri et Siconem filium quondam Duranti, et per ipsam guadiam ipse abbas obligavit se eiusque subcessores et partes ipsius ecclesie si sicut superius scriptum est non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint componere (?) ipsi Leutherio et eius descendentibus triginta auri solidos constantini.

Et taliter te Maraldum notarium scriber iussi. ✝ Ego qui super Disideus iudex

notes alpha

    notes int