Ego presbiter Amuleus grecus una cum Iohanne filio Petri Guerre consortinali meo ambo residentes castello Burgencie salernitanis finibus, coram iudice Alexandro et testibus inferius adsignatis hac subdenotatam declaramus vendicionem que nobis bona spontaneaque nostra voluntate complacuit venundare ecclesie Sancti Iacobi Burgencie que ecclesia penitus respondit Sancte Trinitati venerabili cavensi ecclesie, quandam terram nobis quondam expatrimonio nostro iuste pertinencie que est in loco qui vocatur Fontana Potente cuius fines ita declaravimus. Pridem ab oriente finis limes et termini et terra quondam de Barbabono; a meridie finis limes et termini et terra curie et terra olim de Churello et descendit per eandem finem in facie occidentis; ab occidentis finis cernitur quod esse videtur de supra viam puplicam; a septentrione finis limes et termini et terra olim Heleazarii militis et magni arbores qui tempore proferunt fructus, scilicet glandas deinde redit in priore fine. Hec igitur terra qualiter previdetur et fines et ea que seguuntur per ipsius circuitum decernuunt a fine in finibus taliter eidem prefate ecclesie Sancti Iacobi eam adsignavimus ad habendum et dominandum et possidendum et omnia exinde faciendum que eidem ecclesie placuit absque nostri contrarietate et nostrorum heredum cum etiam introitu et exitu suo et cum omni intro se habenti ac possidenti. De qua non nobis nec heredibus nostris nec cuique homini aliqua reservavimus porcionem. Sic inclite eam predicte ecclesie vendidimus et pro causa confirmacionis huius vendicionis nos quidem perscripti venditores a domno Petrus venerabilis cavense vesterarius fatemus recepisse tarenos salernitanos quadraginta. Qua propter eidem ecclesie guadiam dedimus et fideiussores posuimus Bernardo milite et Iacobum filium Nicolai Xani et per ipsos mediatores obligamus nos nostrosque heredes ipsi ecclesie predictam vendicionem … omnes homines obsiste et undique defendere, quod si non potuerimus ut infrangere quesierimus … componamus supradicte ecclesie decem aureos regales.