Le pergamene cavensi di Basilicata e Calabria (1091-1250)

date

1185-05

title

XL 43

summary

Venditio vineae cum terra vacua in loco Sanctae Luciae, facta Petro de Rosa a Petro Guerra et uxore eius Falconia, residentibus in villa Burgentiae, pro tarenis 16 Salerni, declarantibus quod vinum quod tenebantur reddere omni anno in Curia, reddant in posterum de alia meliori vinea, quae est apud Maccliam de Culillo.

bibliography

  • Archivio Cavense
  • XL 43

teibody

✝ In nomine domini et Salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno ab incarnacione eius Millesimo Centesimo Octuagesimo quinto. Regnante domno nostro Willelmo Dei gratia glorioso rege Sicilie ducatus Apulie et principatus Capue anno octavo decimo feliciter amen. Mense madii tercie indiccione.

Ego Petrus Guerra una cum uxore mea Falconia residens ville Burgentie Salernitanis finibus. Coram iudice Alexandro et testibus inferis adsignatis hanc subdenotatam declaramus vendicionem que nobis bona spontaneaque nostra voluntatem et filiorum nostrorum complacuit venundare tibi Petro de Rosa quandam vineam partim hedificatam partimque dextram cum terra vacua que circa ipsam vineam videtur esse que videlicet vinea est in loco ubi vocatur Sancta Lucia et pro excambio huius vinee de qua vinum soliti sumus reddere in curia quantum per singulum annum debemus tradidimus atque coram predicto iudice concessimus annuatim reddere ac solvere vinum de alia meliori vinea nostra in curia sicut debemus que vinea est apud Macclam de Culillo fines una supradicte vendite vinee hee sunt primitus ab oriente finis limes et termini et vinea ecclesiae Sancti Iacobi et vadit per angulum in faciem meridiei et descendit aperte per finem meridiei finis terra et vinea eiusdem ecclesie. Ab occidente finis sepis … et via puplica. A septentrione finis via antiqua in capite sete, deinde redit in priore fine et hec igitur vinea cum terra vacua qualiter previdetur et fines et ea que segnant per ipsius circuitum decernunt a fine in finibus taliter tibi predicto Petro comperatori eam venundare habendum et dominandum et possidendum et omnia exinde faciendum que tibi tuisque heredibus placuerit absque nostra contrarietate et nostrorum heredum cum etiam introitu et exitu suo, cum arboribus pomiferis et inpomiferis et cum omni intro se habenti ac possidenti de qua non nobis nec heredibus nostris nec cuique homini aliquam reservavimus porcionem. Sed ut pre legitur tibi inclitam et fine diminutione vendidimus, et pro causa confirmationis huius venditionis seu adsignationis nos quidem prescripti venditores fatemur a te predicto emptore Petro recepisse bonos tarenos salernitani sedecim, pretio completo. Qua propter tibi Petro vadiam dedimus et fideiussores posuimus Petrum de Raimo et Iohannem Sarracenum et per ipsam vadiam et fideiussores positos nos …sque obligamus heredes tibi tuisque heredibus ut hanc vendicionem contra omnis homines obsistamus ac undique defendamus et omni tempore quod si non potuerimus aut noluerimus tibi vel heredibus tuis defendere sine pro quolibet modo vel ingenio removere atque disrumpere quesierimus, tunc nos et nostri heredes componamus tibi tuisque heredibus decem aureos regales. Deinde tibi ut superius describitur defendamus et taceamus am… et omni furto tempore inviti.

Hoc autem venditoris privilegium omnibus furtis te… … fit firmum … per manus Roberti burgentini notarii taliter scribi rogavimus et his idoneis … . Mense et indicione prelatis. ✝ Signum manus iudicis Alexandri ✝ Signum manus Mathei nepotis quondam Ferrandi iudicis ✝ Signum manus Guilli domne Guide

notes alpha

    notes int