Cum nos Tustaynus de Duna imperial iusticiarij apud Chursosmi … Rogerius astante nobiscum domno Accardo peregi… Constantino iudice Ordeoli, Nicolao iudice Rositi et aliis probis hominibus subscriptis testibus Guillelmus Russus de Ordeolo querimoniam deposuit super domno Iohanne venerabili priore de Chursosimo et domno Malfitano venerabili priore Sancti Petri de Braalla dicens quod ipsi dissaginerant eum de quibusdam hominibus suis Nicolao silicet de Palacio et fratribus suis Iohanne de Fasana et Ursone de Raia et fratre suo de quibus fuerat sagitet priores uno respondet dicentes quod ecclesia Sancti Petri de Braalla tenuit homines ipsos per spacium quadraginta annorum et amplius et tenet et ipse Guillelmus inde sagitet non fuit neque de feodo suo erat et presentante in ipsa curia quattuorum probos homines qui non sunt de feodo ecclesie silicet Rogerius de Sancto Petro de Braalla milites, Oliverium, Iohannem Spinainculum et Anastasium qui obtulere se facie quod curia iudicaret quia verum erat quod priores dicebant, super hoc providit curia quod postquam priores tantam auctoritatem inde ostendebant predictus Guillelmus ostendere debet qualem saginam inde habuit. Guillelmus uno consiliatus respondit dicens quod ipse nolebat de hoc placitare cum ecclesia set dimisit placitum illud in perpetuum nos uno fecimus venire in curia predictos homines Rogerium de Sancto Petro milites, Oliverium, Iohannem Spinainculum et Anastasium et precepimus eis ut de causa ipsa dicent veritatem tunc ipsi in plenaria curia coram ipso Guillelmo iuraverant supra sancta Dei evangelia quod ipsi bene sciebant in veritate quod ecclesia Sancti Petri de Braalla tenuerat homines illos per spacium quadragintaannorum et amplius sine contrarietate et requisicione et aliam donacionem non habuerit.