Ante me Angelum iudicem et coram suscribendis testibus Carnabene filii quondam Iaconi Leonis de Tufilactu divina Dei clementia inspiratus hac statum umane fragilitatis cogitans optulit Deo et ecclesie Sancte Trinitatis Cave pro salute anime sue quandam terram que est in loco ubi Castrovillari dicitur per hos fines ab oriente terra Ioannis de Donato finis est, ab occidente terra Ioannis Dedonato finis est, a meridie terra Petri de Trasetto finis est, a septentrione via finis est. Qua probatur sicut ipsi Carnabene congruum fuit sponte et per convenienciam et per hanc cartulam optulit et tradidit suprascripte Cavensi ecclesie tota et integra terra qualiter superi per suprascriptos fines indicata est tali pacto quod ipse Carnabene debet tenere et abere predictam terram in vita sua post uno obitum sui predicta terra de Cavensi ecclesia esse debet et optulit eam cum toto iure et munimine predicta terra semper sit in potestate suprascripte ecclesie ad faciendum ex inde quod voluerit absque iamdicti Carnabene contrarietate et eius heredum. Unde per convenienciam bonamque eius voluntatem prefatus Carnabene guadiam domno Nicolao Polito rectori ecclesie Sancti Andree pro parte iamdicte ecclesie dedit et mediatores ei posuit domnum Octavianum de Vitioso et Ursonem filium Roberti de Satriano et per ipsam guadiam obligavit se suosque heredes semper defendere ipsi ecclesie integram suprascripta offersionem et tradicionem infringere voluerint. Quod sicut suprascriptu est ipse Carnabene et sui heredes non adimpleverit vel ex eis quicquid removere aut totum dicere presumserint vel eam quolibet ingenio infringere quesierint per predictam guadiam obligavit se suosque heredes componere curie triginta sex solidos et suprascripte ecclesie offersionem tradicionem in dupplum secundum usum et consuetudinem terre dicte et taliter tibi Belle… notario scribere precepi.