
Bonincontrus De Bovi, Hystoria de discordia et persecutione
date
1301-1350
author
title
Hystoria de discordia et persecutione quam habuit Ecclesia cum imperatore Federico Barbarossa tempore Alexandri tercii summi pontificis et demum de pace facta Veneciis et habita inter eos
bibliography
- Giovanni Monticolo, Rerum Italicarum Scriptores, ser. II, XXII/4, Città di Castello, Stamperia di S. Lapi, 1900-1911, pp. 370-411
teibody
Exurge, gloria Venetorum,
converte plantum pontificis
in gaudium, quoniam
te circundat leticie vestimentum.
Ecce enim nox adversitatis
precessit et pro te dies
prosperitatis accessit, rex enim
magnificus qui facit mirabilia
magna solus aperiens manum
sue magnifice largitatis, quam
plurimum Venetos sua bonitate
replevit. Letetur quoque et
exultet
Quomodo dictus dominus
papa Alexander
timore dicti edicti clamdestine
et occulte accessit
Venecias ad locum
Sancte Marie de caritate.
Nempe dominus papa dicti imperatoris volens vitare nequitiam et ad hoc quasi nesciens remedium nec aliquod refugium reperire per quod tute posset tantam persecutionem evadere, duo egit et perfecit: primo, deponendo papalem habitum ut pre dicto timore ignotus fieret et faciendo vitam simplicem clericalem; secundo, accedendo ad
De consecratione
sancte Marie ecclesie prelibate
ac de quibusdam
miraculis que tunc temporis
in eadem ecclesia
apparuerunt meritis eiusdem
virginis gloriose.
Prefatus namque dominus
Quomodo dominus
papa per quendam virum
factus notus est domino
duci clero et comunitati
Veneciarum et indutus
pontificalibus vestimentis
et ad ecclesiam
sancti Marci honorifice
sotiatus.
Verum dum dictus dominus papa sic ignotus moram ibidem aliquo tempore contraxisset, ecce vir quidam volens sua quedam vota perficere dictam ecclesiam in honorem et devotionem virginis gloriose pluries visitavit; et quia fama iam erat quod propter timorem imperatoris papa fugerat et non reperiebatur nec aliquis sciebat ubi esset, quia dictus vir eum
Quomodo dominus
papa induitur a domino
duce pontificalibus vestimentis.
Dominus quoque papa videns
hanc gentium multitudinem
congregatam, putans nullatenus
recognosci abinde secessit.
dominus vero dux versus
eum dirigit gressus suos
et genu flexo ad terram se offerens
pedes eius devotissime
obsculatur, pontificales vestes
parate sunt cum mitra et
ceteris oportunis, de quibus
dominus dux eum manu propria
preparat et adornat. miratur
papa de tanta gloria reverentia
et honore quanta ferebatur
eidem, timor ab ipso
recessit, audaciam resumpsit
et vires, ducem quoque et
ceteros benedicit et recipit,
deinde cum maximis laudibus
et exultationibus ad ecclesiam
sancti Marci usque ad aram
comitatur cum ingenti letitia
et honore.
Quomodo dominus
papa investivit dominum
ducem de cereo albo in
signum fidei et de ecclesia
sancti Marci ascendit
ducale palatium.
Dominus vero dux in ecclesia
sancti Marci suam personam,
universalem quoque
magnitudinem et potentiam tocius
comunitatis
De legatis ad imperatorem
transmissis pro
tractanda pace inter dictos
principes et de concessione
bulle plumbee
cum qua littere ambaxate
tunc bullate fuerunt.
Postquam dies huius tam
magne consolationis evenit,
dominus dux virtute prestancior
quam plurimum exagitans
mentem suam et circa plurima
vigilare non cessans, in suis
meditationibus accinsit gladium
spiritus, quod est verbum
Dei meditando de pace,
quo spiritu ad dominum
papam accedens, pro magna
gratia postulavit quod sibi placeat
velit ac consentire dignetur
quod circa pacis conpositionem
inter ipsum et imperatorem
in
Responsio domini pape
ad dominum ducem.
Cuius ducis accepta oratione
dominus papa sic respondit:
sibi neque maius quicquam
neque carius esse potest
quam domino duci et comunitati
De ordinatione literarum
et ambaxate faciende
domino imperatori.
Cuius pontificis responsionem
fore tante benignitatis
exaudiens dominus dux quam
plurimum congratulatur et gaudet,
litteras quoque domino
imperatori mittendas illico
construi mandat et fieri atque
scribi sententiam et tenorem
huiusmodi continentes, videlicet
quod dictus dominus
papa
De responsione quam
imperator fecit legatis
predictis.
Creati fuerunt dicti ambaxatores
de nobilioribus et
maioribus civitatis et cum
prefatis litteris et legatione
honorifice ad imperatorem in
Hic dicti ambaxatores
dictam responsionem
imperatoris cum mesticia
recitant coram papa.
Heu quam crudelis et perfida
fuit hec dicta imperialis
responsio cum qua dicti legati
cum magno dolore mesticiaque
reversi sunt! quam responsionem
recitant coram papa
duce et magnificencia civitatis;
qua audita dictus dominus
papa multum timet a populo
Venetico tunc relinqui.
Quomodo dictus dominus
dux se et comunitatem
totam et omnem
suam potentiam obtulit
pro defensione dicti summi
pontificis ac sancte
matris Ecclesie.
Dominus quoque dux forti
et constanti animo cum universa
potentia civitatis ad
pedes summi pontificis quam
plurimum predicta timentis et
in tantum quod omnis consilii sibi
carere et deficere videbatur,
perveniens et incipiens loqui
sic ait: sanctissime pater, confortemini
et nolite timere,
quoniam me et totam huius civitatis
potentiam fortitudinem
et valorem liberaliter offero
do et tribuo pro defensione
vestri sancti nominis ad honorem
Dei, laudem et exaltationem
sancte matris Ecclesie
quam firmiter credimus et simpliciter
confitemur, et Deo duce
demonstrabimus operis per
effectum. Dominus vero papa
hunc sermonem audiens
atque intelligens, ducem sublevat
reverenter et dicit: vos in
Dei ac sancte matris Ecclesie
filios et precipuos defensores
recipimus et habere volumus
nunc et semper.
Quomodo imperator
contra papam et Venetos
filium eius mittit cum
LXXV galeis armatis.
Audiens imperator quod
Veneti totum sue intentionis
contrarium peragunt, ea intentione
qua dixerat preparat
contra papam et Venetos vires
suas eiusque filium cum galeis
LXXV armatis transmittit,
cuius armate ipsum in capitaneum
et rectorem prefecit.
Quid fecit dominus
dux quando audivit quod
dicta armata iam venerat
in Istriam.
Cuius armate dominus dux habens nova pro certo, inpiger propere maximaque sollicitudine mandat ordinatque galeas XXX solummodo preparari. ecce venit tempus novum quo imperator dictam eius armatam contra papam et Venetos mittere non retardat. rumor sonuit quod armata imperatoris ad partes
Hic dicitur quomodo
dux se parat ad navale
bellum et de concessione
spate quam pro iusticia
observanda semper et defendenda
dominus papa
fecit dicto domino duci
Venetiarum.
Parata quoque Venetorum
armata dominus dux fortis
viribus ad dictum summum
pontificem accedit se offerens
personaliter ire velle
contra istos Dei et sancte matris
Ecclesie perfidos inimicos
sperans Deo duce cum isto suo
iusto navali bello quod paraverat,
virtute et potentia divina
ita viriliter pugnaturus quod
victoriam obtinebit et eos in
mortem et confusionem deducet.
Dominus papa tantam
dicti ducis probitatem advertens,
unum ensem mandat portari
sibi, quem domino duci
manu propria presentavit et
dedit dicens: hunc ensem tibi
damus et concedimus quo possis
et debeas iusticiam defendere
et illesam viriliter conservare;
in cuius signum pro
reverentia et honore iusticie
ipsam spatam tu et successores
tui duces Veneciarum portare
debeant et habere.
De bello domini ducis
cum filio imperatoris
conflicto et capto et de
mirabili victoria dicti
ducis.
O quanta qualisque fuit
huius ensis ratio et dicti pontificis
maxima licencia et exhibitio
preliandi! et o quanta
et qualis honoris et glorie acquisitio!
quam spatam et licenciam
ac Dei et dicti domini
pape benedictionem et
gratiam dictus dominus dux reverenter
assumens dictas XXX
galeas bene armatas cum exfortio
suo toto viriliter ascendit,
et dato signo a terra dissolvitur,
maris latitudinem intrat
et per miliaria L dictos
reperit inimicos. Dux tunc suos
sapientes consiliarios ad contionem
convocat, ipsos consulit,
eidem bellum accipere
laudatur, suos ordinat ortatur
et imperat, versus inimicos remis
mare dividit et tamquam
fulgur eos tam acriter et dure
percutit et tam acerrimum bellum
in eos deducit quod inimici
se dividunt et deficiunt. dux
vires suas auget hostesque suos
ponit in confusionem pariter
et conflictum; filium imperatoris
capiunt quem ducunt
Quomodo dominus
papa ducem recipit cum
victoria pro qua sibi anulum
prebet ad desponsandum
mare.
Cum hac igitur magna
victoria summus pontifex ducem
et cunctum exercitum cum
apertis brachiis gratanter recipit
atque dicit primo Deo
gratias agens: o verus maris
custos dominus et defensor qui
de latronum et piratarum manibus
ipsum hodie liberasti,
et ipsius maris tam potentissimus
acquisitor, volumus quod
tu dux hunc aureum anulum
recipias et mare ipsum omni
anno debeas perpetuo desponsare
quemadmodum vir mulierem
desponsat in signum
perpetui dominatus; quem honorem
et dominium tibi successoribusque
tuis concedimus
ad habendum.
Qualiter filius imperatoris
petit gratiam eundi
ad patrem ad tractandam pacem.
Victis hostibus, tante quoque
ac talis victorie adepta
laude et honore dominus dux
filium imperatoris domino pape
tradidit captivatum; qui
cum ad libitum pontificis detemptus
aliquo tempore permansisset,
ab ipso domino papa
et duce gratiam inpetrat
habendi suum consilium in quo
intendit verba profectiva atque
utilia referre datur ei consilium,
in quo Deo primo gratias
agit, secundo honorem et
reverentiam domino summo
pontifici et duci et gloriosum
et altum statum et conservationem
perpetuam sue potentissime
civitatis deinde ortatur
humiliter et deposcit ut
gratiam agentes ad imperatorem
eius patrem abire permittant
ad tractandum et procurandum
pro viribus inter
partes pacem concordiam et
bonam voluntatem, promittens
in fide sue glorie militaris quod
si a patre dictam pacem et
concordiam non valuerit obtinere,
ad eos
Hic filius imperatoris
ad patrem ire permittitur
ad tractandam pacem
inter partes.
Super quibus verbis per filium
imperatoris superius enarratis
consilio habito diligenti
eum abire permittunt. qui
cum in partibus
Hic filius respondit
predictis verbis patris hac
oratione.
Super hac patris oratione
filius sic patrem aloquitur: o
paterna karitas et o vos patris
fideles verique consultores,
attendite videte et considerate
bene que a patre filius impetrat
et requirit, quia pacem,
quam Deus suis discipulis et
per consequens toti mundo pro
meliori re dimisit in terris dicens
eis: pacem meam do
vobis, pacem meam relinquo
vobis; non quomodo
mundus dat ego do, et
ad hoc quod pater meus dominus
imperator quem diligo
super omnes, hanc rem tam
preciosissimam, silicet pacem
et bonam voluntatem, habeat,
eam filius sibi procurare requirit;
bellum quoque ad vindictam
pater ut dicit reiterare
minime nec ad hoc missus
nec dimissus; quam pacem
si pater habere recusat,
fidem quam domino pape et
Venetis dedi penitus non infringam,
sed sicut pollicitus fui
ad eos personaliter remeabo.
Hic dominus imperator
precibus filii condescendit
ad tractandam et
habendam predictam pacem.
Pater quoque dicti sui filii
tantam videns constantiam
et fervorem quod nec blanditie
neque promissiones alique
que fieri possent ei eum
valeant a pacis predicte proposito
removere, tunc voluntati
et precibus filii condescendit
et ab ipso pacis tractatum
audire consentit. Filius namque
tam magnam et talem ex
hoc consolationem recipit atque
gaudium quod mente et ore
continue Deo laudes agens
vocare non cessat et dicere:
o celum, o terra, o mundi principes
et o creature, omnes gaudete
et exultate, cantate canticum
novum et omnes superexaltate
qui dominum laudant
Iesum Christum, quoniam
hodie pax missa est in terris
quam capita postquam senserint,
et menbra cetera consolationem
recipient et profectum;
illam namque inter mundi
maiores principes et dominos,
papam videlicet imperatorem
et Venetos, debeo per
Dei gratiam pertractare, quam
Deus sua bonitate tam in celis
quam in terra confirmet.
Hic filius ortatur patrem
Venecias accedere,
quo filius premittitur et
accedit ad anuntiandum
Venetis de predictis et
adventu imperatoris.
Data vero dicta licencia
filio pacem huiusmodi pertractandi,
ortatur filius patrem
quod
Hic filius imperatoris
domino pape, duci et Venetis
sui patris adventum anunciat.
Filius quoque imperatoris
cum baronibus et comitiva eius
sicut placuit domino Deo nostro
atque beatissimo
Qualiter papa, dux et
Veneti se preparant ad
recipiendum dominum
imperatorem Venecias
accessurum.
Altera vero die, scilicet ascensionis predicte, dominus imperator litora tetigit Venetorum. Dux cum ceteris nobilibus et maioribus et alia gentium multitudine cum honore maximo obviam ei vadit. Deinde in ecclesia sancti Marci super porta medietatis ecclesie ad recipiendum dominum imperatorem sedes et loca honorabiliter et egregie ordinantur et fiunt.
De reverentia quam
fecit dominus imperator
domino pape in ecclesia
sancti Marci.
Dominus vero imperator
descendens in terram, ad ecclesiam
sancti Marci honorifice
sotiatur; qui accedens proprius
versus papam eidem
exhibet debitam reverentiam
et honorem flectens se ad pedes
ipsius; papa quoque cum
pede tangens imperatoris personam
ait illud daviticum verbum:
super aspidem et basiliscum
ambulabis et conculcabis
leonem et draconem,
cui dominus imperator
respondit: non tibi
sed
De gratiarum actionibus
domini pape et de
maxima indulgentia quam
dominus papa in dicto festo
ascensionis in honorem
Venetorum et animarum
suarum profectum
tribuit et concessit.
Facta quoque Dei gratia
pace predicta et inter dictos
principes perpetualiter confirmata,
dictus dominus papa in
presentia dicti domini imperatoris
suorumque principum
et baronum in ecclesia sancti
Marci ait hunc sermonem: laudes
et gloriam agens multimodas
grandi magnifice alteque
benignitati ducis comunitatisque
Venetorum ad eum habite
ac demonstrate operis
per effectum, in honorem Dei,
sancte matris Ecclesie et suum,
quod beneficium non debet unquam
ab Ecclesie rectoribus
ulla ratione decidi; unde tantorum
beneficiorum sancte matris
Ecclesie presentialiter illatorum
a Venetis non inmemores
et ingrati esse volentes,
ipsos de cunctis honoribus
matris Ecclesie cupimus
quam plurimum fore participes,
exhibentes eisdem seu
eorum honorabili basilice beati
Qualiter dominus papa
et dominus imperator
et dux cum eis versus Romam
dirigunt gressus suos
et de concessione umbrelle
facte domino duci.
Ordinato quoque et tractato post hec quod dicti principes sedes proprias visitarent dominus dux galeas X apud illas imperatoris honorifice de gente et omnibus necessariis ordinati preparari, cum quibus dicti duo principes et dux cum eis de
notes alpha
notes int