1. Collegerunt pontifices et Pharisei consilium in unum,
et aduersus principem Christianum dominum conuenerunt. Quid facimus?, inquiunt, quia
hic homo de hostibus sic triumphat, si sic ipsum dimittimus, omnem sibi subiciet gloriam
Lombardorum, et more Cesareo ueniens non tardabit, ut posse nobis et locum auferat, et destruat
gentem nostram.
2. Vineam autem Domini Sabaoth aliis locabit agricolis et bonos absque iudicio male perdet.
Obstemus ergo principiis, ne forte scintilla tenuis in flammam transeat destructiuam, et morbus
quidem sic fistulare incipiens, non abscissus perueniat in medullas.
3. Sepe enim uix ferus ignis extinguitur, et morbo cronico salubris sero parabitur medicina. Nullos igitur huiusmodi
sermones principis attendentes, percutiamus, aiunt, acriter ipsum lingua, nec sagitta nostra plus lateat, sed procedat:
sic procedat, quod feriat, sic feriat, quod ledat; sic ledatur, ut iaceat, sic prosternatur, quod amplius non resurgat,
et tunc clare uidebimur, si sua somnia prosint illi.
4. Super cathedram Moysi sedentes hoc tempore Pharisei, sic moti sunt contra Romanum principem
oberrantes, quod actores malitiae facti simul et iudices, aperte iudicium subuerterunt.
5. Tandem illos malitia sic intus et extra penitus excecauit, quod una prorsus errante clauium insontem et iustum
principem ligauerunt.
6. Sed audite mirabilem tam gloriosi principis ligaturam. Iste pater patrum, qui dicitur seruus seruorum Dei, omni
prorsus exclusa iustitia, factus est aspis surda, non admittens Romani principis allegata, et uelut lapis, qui de
funda iacitur, sic emisit subito uerbum malum, ac uelut omnino reiciens in perturbatione consilium, Quod scripsi,
scripsi, uociferans, respuit uiam pacis.
7. Sed qui Christi uicarius diceris et Petri successor etiam piscatoris, cur accensus furore
refugis id, pro quo Rex omnium induit formam serui? Dic, rogo, quid resurgens a mortuis dixit
primo discipulis suis ille magister omnium magistrorum? Non inquit: Arma et scutum sumite, non sagittam uel gladium, sed: Pax uobis.
8. At quid gloriaris in malitia, qui solus in orbe diceris fraus et dolus? Quid aliud nisi: Pacem hymnus dicit
angelicus, et tertius Agnus Dei, uel quid ille mirabilis Regis eterni filius, corporali presentia discessurus,
tunc reliquit discipulis, cum rediit unde uenit?
9. Certe pax et dilectio sunt principaliter illa duo, quae teneri uoluit post discessum. Ergo, si Christi
uicarium et Petri te asseris successorem, a Christi prorsus et Petri
tramite non discedas, sed actus concordet actibus et Campanus inhereat Galileo.
10. Istud autem satis et merito turbat Christi fidelium puritatem, quod Petrus,
omnibus relictis et rete, sequi, Christo uocante, uoluit uiam uitae, qui tamquam
omnia possidens, et nichil habens, ad thesaurum celestis patriae semper ardentius aspirabat.
11. Tu uero tamquam nichil habens, et omnia possidens, queris semper, quid deuores et derodas, nec sedare potest
aliquando totus mundus uentris ingluuiem, quia tibi non sufficit orbis terrae.
12. Petrus autem, ut legitur, ad Portam ueniens Speciosam: .Nec aurum nec argentum habeo, dixit claudo.
13. Tu uero si forsan incipit aceruus pecuniae minui, quem adoras, statim cum claudo claudicas, querens anxie, quae sunt mundi.
14. Sed qui, Christo iubente, predicas tamquam pastor Ecclesiae paupertatem, cur refugis quod hortaris, querens
semper, ut copules aurum auro? In hoc ergo, non restat aliud, si non dormis, nisi ut summi pontificis predicatio contempnatur.
15. De celo namque, si bene recolis, descendit linteum super Petrum, cui: .Surge, macta et
comede., dictum est, dum oraret: qui tamen immunda comedere noluit, quamuis esset dira esurie stimulatus.
16. Tu uero ad hoc uiuis, ut comedas, in cuius uasis et sciphis aureis scriptum est: "Bibo, bibis"; cuius uerbi
preteritum sic frequenter in mensa repetis et post cibum, quod, quasi raptus usque ad celum tertium, Hebraice, Grece loqueris et Latine!
17. Postquam autem impleta fuerit uentris ingluuies et stomachus usque ad summum eius, tunc super pennas uentorum
estimas te sedere. Tunc Romanorum tibi substat Imperium, tunc afferunt munera reges terrae,
tunc uinum mirabiles cito facit exercitus, tunc seruiunt omnes gentium nationes.
18. Ploret igitur mater Ecclesia, quod pastor gregis Dominici factus est lupus rapax! Crassum
quidem de grege comedens, confractum non alligat, et dissolutum ad propria non reducit, sed uelut amator schismatis, caput et actor
scandali, pater doli, contra iura Romani principis et honorem tuetur hereticos, Dei quidem et omnium Christi
fidelium inimicos, omni prorsus Altissimi timore postposito et hominum uerecundia ultroiecta.
19. Sed, ut possit hic melius cordis sui nequitiam occultare, predictos crucis hostes et fidei fouet et protegit sub
quadam specie pietatis, asserens se Lombardis ad hoc tantum ferre subsidium in hac parte, ne Cesar
ille plus cedat illos, aut iudicet plusquam requirit series sui iuris.
20. Sed dolosae uulpis astutia numquid in hoc falles ingenium uenatoris?
21. At qui regis Israel, intende, singularis Dominici gregis pastor: dic, rogo, quid est hoc, quod curauit infirmos,
ut legitur, a morbis ualidis, umbra Petri?
22. Tu uero, tamquam uir sanguinum, ad hoc solum inuigilas, ut, facta strage uiuentium, sanguis innoxius effundatur, et de te, sacerdos male, optime dici potest, qui tuo tempore Deo displicere proponis, et excellentia tua es iracundiae temporis imitator, dicens: .Ignem ueni mittere in terram, uel guerram ueni ponere in Ecclesia, et quid aliud uolo, nisi ut inter se homines prelientur?.. Non enim est hoc Romani pontificis, cui: .Pasce., dictum est, .oues meas., ut illas quidem mortifices, quarum pastor et caput diceris, dux etiam et seruator.
23. Istud quidem consideres, ut nec uoluntas uel furor opprimat ius et
uerum, quod ille Rex terrestrium et celorum, in terris diutius conuersando, nichil prorsus habere
uoluit cum terrenis, sed docendo discipulos .beatos. pauperes spiritu tunc uocauit.
24. Tu uero tantum habens in terris proprium et commune terrenis, in terris horrea thesaurizas. Sed, proh dolor!, quod
thesauros Ecclesiae raro uel numquam in usus erogas egenorum.
25. Sed, ut testatur Anagnia, mandasti domum fieri mirabilem, sicut regia solis erat, oblitus
prorsus Petri inopiae, qui dudum non habuit, nisi rete. Et, quod peius est,
etiam illa nostra Hierusalem, in qua Christus, effuso
sanguine, pati uoluit et occidi, iacet ancillata canibus et tributaria Sarracenis.
26. Et tu Christi vicarius in hoc dormis, nec curas, quod nostra dolet hereditas ad alios deuoluta.
Sedet enim deserta ciuitas, olim plena populo, et gentibus speciosa, Romani
quidem antistitis omni prorsus solacio destituta, fundit riuos amaritudinis, quae mel et lac olim fundere consueuit.
27. Vox cuius uox turturis, quae pro cantu dat gemitum, uiduata plorat anxie, uelut
Rachel filios
suos, quos in templo suo sancto non uidet sabbata uenerari, assidue regem regum Romanum expectans principem, captiuitatis suae fiduciam, et sui exterminii redemptorem.
28. Tu autem hostis Herodes impie, illuc ire timens, lapis offensionis et petra scandali, maris et
terrae semitas conturbasti, ne Cesar iste mirabilis, mundi lumen et speculum
sine ruga, succurrat more Cesareo terrae Dei.
29. Sed defendis hereticos, perditionis filios et erroris, audire potes et merito uerbum illud: Error, cui non resistitur,
adprobatur; nec est mirum, non enim cares occultae societatis scrupulo, qui manifesto facinori desinis obuiare.
30. Ad cor ergo reuertere, nec opponas te principi matris Ecclesiae defensori, sed attende et cogita,
quod Siluestro dudum papae, pauperrimo latenti tunc temporis in cauernis respondit,
ut decuit tantum uirum sacri munificentia Constantini, qui curatus a leprae uitio,
statim dedit Ecclesiae quicquid libertatis habet hodie uel honoris.
31. Sed Siluestri
successor male respondet hodie Friderico. Non enim dimittis septuagies
septies, sicut eterni Regis Filius dixit Petro, qui non uis semel parcere instanter sepe ueniam postulanti.
32. Aut cum dicat Apostolus: “Omnis potestas a Domino Deo est, et qui potestati resistit, diuinae potentiae contradicit”.
33. Reuertentem ergo ad gremium matris Ecclesiae benigne recipias filium singularem, presertim cum petat instanter ueniam
sine culpa: alioquin leo noster fortissimus, qui hodie simulat se dormire, rugitu solo terribili trahet omnes a terrae
finibus tauros pingues, et plantando iustitiam, Ecclesiam diriget, euellens prorsus et destruens cornua superborum.