1. Illos felices describit antiquitas, quibus ex alieno prestatur cautela periculo.
Status namque sequens formatur ex principio precedentis, et ut impressionem
cera recipit ex sigillo, sic humanae uitae formatur mortalitas ab exemplo.
2. Hanc utinam felicitatem nostra serenitas pregustasset, ut cautelae solertiam,
quam uobis, o Christiani reges et principes, ex nostra maiestatis nimia lesione
relinquimus, nobis potius Christiani reges et principes reliquissent!
3. Porro, quia clerici censentur pauperum elemosinis impinguati, filios
opprimunt. Ipsique nostrorum filii subditorum paternae condicionis obliti,
nec imperatorem nec regem aliqua ueneratione habere dignantur, quotiens
in patres Apostolicos ordinantur.
4. Quod autem ex circumlocutionibus
nostris innuitur, ex
Innocentii papae quarti presumptione probatur, qui,
uocata synodo, ut asserit, generali, contra nos non uocatos, nec super aliqua
fraude uel prauitate deuictos, ausus est sententiam depositionis statuere,
quam preter omnium regum enorme preiudicium non poterat stabilire.
5. Quod enim uobis et singulis regibus singularum regionum, a facie
tanti principis sacerdotum timendum non superest, si nos et principum
electione sollempni, et approbatione totius Ecclesiae ac Christianae fidei
religione uiuentium, imperiali diademate diuinitus insignitos, et alia regna
nobilia magnifice gubernantes ille deponendos aggreditur, cuius, quo ad
imperiale diadema, non interest aliquid in nos exercere rigoris, etiam si
causae legitimae probarentur.
6. Verum, quod sacerdotalis sic infestat abusio potestatis, a summo nos
conatur precipitare deorsum, nec primi sumus nec ultimi. Et haec quidem
uos facitis obedientes, religionem simulantibus sanctitatis, quorum sperat
ambitio, quod totus mundus influat in os suum.
7. O si uestrae credulitatis
simplicitas, a scribarum et Phariseorum fermento, quod est hypocrisis, iuxta
sententiam Saluatoris, sibi curaret auertere, quot illius curiae turpitudines
execrari possetis, quas inhonestas et pudor prohibet nos affari?
8. Sane redditus copiosi, quibus ex plurium depauperatione regnorum
ditantur, quemadmodum ipsi nostis, ipsos faciunt insanire. Apud uos Christiani
mendicant, ut apud eos Patareni manducent, ibi uestras domos obstruitis,
ut illic aduersariorum oppida construatis.
9. Sic de uestris elemosinis
impinguati, tales Christi pauperes sustentantur, qui beneficii compensatione,
ea saltem gratitudinis exhibitione uobis se prebent obnoxios, quod quanto
manus eis indigentibus liberaliores extenditis, tanto non solum manus, sed
etiam manus et cubitos auidius apprehendunt, suo uos laqueo detinentes,
sicut auiculam, quae quanto fortius ad euasionem nititur, tanto firmius alligatur.
10. Haec uobis ad presens scribenda curauimus mittere, insufficienter
exprimentia uotum nostrum. Cetera uero secretius intimanda decreuimus,
uidelicet in quos usus diuitias pauperum expendit prodigalitas auarorum,
quid super imperatore comperimus eligendo, nisi pax, quam per magnos
mediatores intendimus reserare inter nos et Ecclesiam, saltim superficialiter
reformetur,
11. quid de regum omnium communibus specialibusque negotiis
exponere intendamus, quid super insulam Oceani fuerit ordinatum, quid
contra principes uniuersos quibusdam consiliis et negotiis, quae nos, qui
nonnullos habemus ibidem familiares et subditos, licet clandestine, latere non
possint, illa curia machinatur, quid omnes, tot uiribus, tot uirorum insidiis,
quos habet instructos ad bella, in hoc ipso iure quod instat, qui nunc nos
opprimunt, uos opprimere posse speramus.
12. Quod autem … et …, fideles nostri, latores presentium, uobis retulerint,
certe credatis, ac etiamsi sanctus Petrus
iurasset, firmissimum reputetis.
13. Nec propter hoc, quod a uobis petimus, uideatur uobis, quod propter
illatam in nos depositionis sententiam nostrae magnanimitas maiestatis
aliquatenus incuruetur.
14. Habemus enim conscientiae puritatem et, per
consequens, Deum nobiscum: cuius testimonium inuocamus, quia semper
fuit nostrae intentio uoluntatis, clericos cuiuscumque religionis ad hoc inducere,
et precipue maximos, ut tales perseuerent in fide, quales fuerant in
Ecclesia primitiua, Apostolicam uitam ducentes, et humilitatem Dominicam
imitantes.
15. Tales namque clerici solebant angelos intueri, miraculis coruscare,
egros curare, mortuos suscitare, et sanctitate, non armis sibi principes subiugare.
At isti, seculo dediti, delitiis ebriati, Deum postponunt, quorum ex
affluentia diuitiarum religio suffocatur.
16. Talibus ergo subtrahere nocentes diuitias,
quibus dampnabiliter onerantur, opus est charitatis, potius quam
erroris. Ad haec uos, omnes principes, una nobiscum, ut cuncta superflua deponentes,
modicis rebus contenti, Deo seruiant cui seruiunt omnia, omnem
debetis diligentiam adhibere.