1. Hucusque satis, ut loquamur ad litteram, pacem quesiuimus, gratam
nobis et a cunctis gentibus uotis affectatam, ad quam per humilitatis et patientiae
holocaustum recte captandam preter sacrum Imperii ius et morem
se pluries nostra inclinauit humilitas, petitionis suae uotum tanto celerius
adeptura, quanto pax a Petri
uicario, cui legatum pacis hominibus erogandae
commissum est, patientius petebatur.
2. Vulnus enim immedicabile, quod latebat interius, externi curam medicaminis
insensurum, sub mitis medici cura computruit et cordis intima,
proh dolor!, uehementer inuasit.
3. Congregauit enim Lugdunense Concilium,
quod inuiti referimus, Romanus antistes, per quod ferrum gentibus
prebuit: et quod sedasse debuerat letale discidium, nostris temporibus letaliter
incitauit.
4. Restat itaque mederi per gladium putres partes, audacter abscindere,
ne subsequenter imputres per coadherentiam putrefiant.
5. Ad salubre igitur
et festinum subsidium procurandum, fidelium nostrorum omnium promptas
exquirimus uoluntates, ecclesiarum potissime et personarum ecclesiasticarum,
in quibus profundius laborat infirmitas, speciale subsidium inquirentes,
quorum uota concurrere manifeste conicimus uotis nostris, ut quanto fuerit
succursus agilior, tanto magis indigens et promptior sit cautela.
6. Quocirca fidelitati tuae firmiter et districte precipiendo mandamus,
quatenus ab eisdem clericis, iurisdictioni tuae subditis, tertiam partem
obuentionum et prouentuum omnium, pro tam salubri et necessaria subuentione
prestanda, instanter exigas et recolligas festinanter, ipsam ad Cameram
nostram celeriter transmissurus.
7. Clerici nichilominus cura protegantur
Imperii pastoris negligentia uel temeritate dispersi.
8. Volumus, quod de
bonis patrimonialibus, quae in Imperio possident, contingentem eos collectam
exsoluere more solito auctoritate nostra compellas.
9. Quoscumque
uero ex eis in solutione quantitatis subsidialis eis impositae uel imponendae
repereris contumaces, nostri carceris excidiis aggreges, ne per impunitates
scelerum intentionem aggrauent delinquendi.