1. Cum ad depopulationem uicinae urbis Bononiae nostrum uerteremus
propositum et affectum, prelatorum turbam cum Penestrino episcopo et
magistro O., Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diacono cardinale, nostris
aduersaturam processibus ex diuersis prouinciis congregatam contingit suo
infortunio Ianuam peruenisse, ubi,
conueniente cum eis G. de Romangia,
addito legato legatis, ut insimul ligarentur et conspiratione facta cum Ianuensibus
nostris rebellibus, galearum copiam armari fecerunt, cum quibus
ad papam Romam pro maiori causa coniurauerant aduenire. 2. Ad quorum
impediendum transitum et accessum, ut occursum nostrum diu ante preuisum,
conuenire fecimus apud Pisas uictoriosum stolium galearum, quod,
eorum precognita motione in locis et portubus, quae latenter uel alto mari
preteriri non poterant, ueluti necessario nauigabilia transituris, eis transeuntibus
potenter occurri.
3. Et aggressis galeis nostris galeas eorum, prepotens
Dominus, qui de alto uidet et iudicat equitatem, uiam eorum et excogitatam
malitiam meditatur, in uiribus et potentia nostra, quam effugere terra marique
non poterant, Domino faciente, legatos insimul tradidit et prelatos, et
tribus galeis ipsorum submersis in mari ac omnibus, qui uehebantur, in eis
sine spe recuperationis amissis, uiginti duae galeae, non sine magna cede
nauigantium, cum personis et rebus uictae sunt et a galeis nostris triumphaliter
occupatae.
4. In quibus predicti tres legati, cum … archiepiscopis,
episcopis, abbatibus et multis aliis prelatis, nuntiis, prelatorum procuratoribus
et ultra centum ambassiatores ciuitatum rebellium Lombardorum,
qui ad prefixum ire Concilium properabant, ac quattuor milia Ianuenses,
mitatui
prelatorum pro ducendis episcopis Romam
et Ianuam reducendis,
sicut inter eos fuerat infortunate conuentum, ad manus nostras peruenere
ligati, ut de Penestrino illo, qui suum contra nos ubilibet odium incitabat,
diuinum non defuisse iudicium arbitramur, qui sub latentis lupi specie, in
ouina pelle ac agni clamide Deum inclusum gerere non formidat: et sciat
Deum nobiscum esse, sedens super thronum et diiudicans equitatem, qui non
solum per sacerdotium, sed per regnum et sacerdotium mundi machinam
statuit gubernandam.
5. Nos ergo, suum celitus nobis Domino reserante consilium et in plana
tot aspera conuertente, sudores bellicos et estiuos pulueres non uitantes, nostrum
felix iter, intentionem omnimodam et conatus semper ad ea dirigimus,
quae nobis et ceteris regnantibus exultationis et gloriae afferant incrementum,
ut uos predictorum nostrorum successuum participes fieri gaudeamus,
quos in omni successiuae felicitatis euentu cupimus habere consortes.