
Pavoni - Petrus de Vinea Liber I:it
date
3 maggio-20 giugno 1241
author
title
Ep. I 13 (Regiae serenitatis litteras imperialis...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 132-134
- Par. lat. 8563, cc. 7r-7v
teibody
Responsiua
1. Regiae serenitatis litteras imperialis excellentia intellexit, quae, si non
haberent in medio contradictionis obstaculum, fuissent apud nos fortassis
propositum consecutae.
2. Sed quia modico fermento tota massa corrumpitur,
et uniuersalem destruit unius falsitas singularis, constat illa regia scripta
sine uirtute medii conclusisse, quod euidenter ex factis nostris ostendimus,
quae sunt omnibus manifesta.
3. Notorium est enim et mundus celare non potest, qualiter dudum pater
ille Apostolicus innocentiam nostram utroque gladio impugnarit, dum nobis
ad mandatum suum transfretantibus ultra mare idem aduersarius noster et
hostis
notes alpha
notes int