
Pavoni - Petrus de Vinea Liber I:it
date
luglio 1242
author
title
Ep. I 14 (Ex feruore charitatis intrinsecae...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 135-137
- Par. lat. 8563, cc. 7v-8r
teibody
1. Ex feruore charitatis intrinsecae decapitatis membris imperialis excellentia
condolet, et ex indiuisibilis dilectionis affectu, quem erga matris ubera
gerit filius iam adultus, Ecclesiae uiduatae compatitur et compatiendo turbatur,
ut cui materna suauitas dulcedinis alimenta communicat, et augmenta
dilectionis interius subministrat doloris procul dubio non sit expers.
2. Dolor
est siquidem, dolor ingens, si Romana Ecclesia, quae mater esse debet
omnium et magistra, in qua secus decursus aquarum plantata sunt ligna
scientiae, pastoris solacio careat, et quae uiam tenetur prebere aliis, penitus
oberrans in inuio, cogatur addiscere, quae facere debuit et docere.
3. Sane contra naturalis ordinis tramites mira res agitur, dum reuolutas
undique aquas abyssus denegat, quas uirtutum ariditas, ut credimus, iam
siccauit, dum
notes alpha
notes int