Inconsutilem tunicam Dei nostri dissuere conantur heretici et uocabuli
uitio seuientes, quod significationem denotationis denuntiat, in ipsius indiuisibilis
fidei unitate nituntur inducere sectionem, et
oues a Petri custodia, cui
pascendae a Pastore bono sunt creditae, disgregare. 2. Hii sunt lupi rapaces
intrinsecus, eousque ouile possint subintrare Dominicum, mansuetudinem
ouium pretendentes, quod post ipsorum introitum desiderant demoliri. 3. Hii
sunt angeli pessimi, hii prauitatum sunt filii a patre nequitiae et fraudis auctore
ad simplices animas destinati; hii sunt colubri, qui columbas decipiunt;
hii serpentes, qui latentes uidentur inserpere, et sub mellis dulcedine uirus
euomere ac uitae cibum se simulant ministrare, a cauda feriunt et mortis
poculum uelut quoddam durissimum uenenum immiscent.
4. Horum sectae ueteribus, ne in publicum prodeant, non sunt notatae
nominibus, uel, quod est forte nefandius, non contentae,
ut uelut ab Arrio Arriani uel
a Nestore Nestoriani, aut a similibus similes nuncupentur, sed in
exemplum martirum, qui pro fide catholica martirium subierunt, “Patarenos”
se nominant, uelut expositos passioni. 5. Huiusmodi uero miseri Patareni, a
quibus abest sancta credulitas diuinitatis eternae, sub uno contextu nequitiae
insimul tres offendunt: Deum uidelicet, proximos, et seipsos. 6. Deum
offendunt, dum Dei fidem et consilium non agnoscunt: decipiunt proximos,
dum ipsis specie sub spiritualis alimoniae hereticae prauitatis oblectamenta
ministrant; crudelius etiam seuiunt in seipsos, dum post animarum dispendium
corpora denique seuerae mortis illecebris, quam per agnitionem ueram
et uerae fidei firmitatem possent euadere, uitae prodigi et necis improuidi
sectatores inuoluunt, et quod est ipso dicto durissimum, superstites etiam
non terrentur exemplo.
7. Contra tales Deo, sibi et hominibus sic infestos, continere non possumus
motus nostros, quin debitae ultionis in eos gladium exeramus, tanto
ipsos instantius persequentes, quanto in euidentiorem delusionem fidei
Christianae, prope Romanam Ecclesiam, quae caput est omnium Ecclesiarum,
mater et domina, iudicatur superstitionis suae scelera latius exercere. 8.
Noscuntur adeo, quod ab Ytaliae finibus, presertim a partibus Lombardiae,
in quibus pro certo perpendimus ipsorum nequitiam latius abundare, iam
quousque ad regnum nostrum Syciliae suae perfidiae riuulos deriuarunt.
9. Quod acerbissimum reputantes, statuimus in primis, ut crimen heresis
et dampnatae sectae cuiuslibet, quocumque censeantur nomine sectatores,
prout ueteribus legibus est indictum, inter publica crimina numerentur;
immo crimine lesae maiestatis nostrae debet ab omnibus horribilius iudicari,
quod in diuinae maiestatis iniuriam noscitur attemptatum, quamuis in iudicii
potestate alter alterum non excellat. 10. Nam sicuti perduellionis crimen
personas adimit dampnatorum et bona dampnat, post obitum memoriam
defunctorum, sic in predicto crimine, quo Patareni notantur, per omnia uolumus
obseruari. 11. Et ut ipsorum nequitia, in qua Dominum non sequuntur
sed in tenebris ambulant, detegatur, nemine etiam deferente, inuestigari
uolumus diligenter huiusmodi scelerum patratores, aut per officiales nostros,
sicut et alios malefactores inquiri, ac inquisitione notatos uinculis detineri:
etsi leuis superstitionis tegumento tegantur, a uiris Ecclesiasticis et prelatis
examinari iubemus. 12. Per quos si inuenti fuerint a fide Catholica saltem in
articulo deuiare, ac per ipsos pastorali more prius commoniti, tenebrosi diaboli
relictis insidiis, noluerint agnoscere Deum lucis, sed in erroris concepta
instantia perseuerent, presentis nostrae legis edicto dampnatos mortem pati
Paterenos aliosque hereticos, quocumque nomine censeantur, decernimus:
quod affectant, ut uiui in conspectu hominum comburantur, flammarum
commissi iudicio, ut animarum incendia patiantur. 13. Nec dolemus, quod in
hoc ipsorum satisfacimus uoluntati, ex quo penam solummodo nec fructum
alium consequuntur erroris.
14. Apud nos pro talibus nemo interuenire presumat. 15. Quod si qui
fecerit, in ipsum nostrae indignationis aculeos non immerito conuertemus.
16. Datum et cetera.