Patarenorum complices, receptatores seu quocumque modo fautores,
qui, ut a pena alios possint eximere, de se uelut improuidi non formidant,
publicatis omnibus bonis eorum, relegandos in perpetuum esse censemus,
et ipsorum filii ad honores aliquos nullatenus admittantur.
2. Si tamen aliquis
fautorum huiusmodi detexerit aliquem um, de cuius perfidia manifeste
probatur, in fidei premium, quam agnouit, famae pristinae de imperiali
clementia restitutionis beneficium in integrum consequatur.
3. Incipiunt capitula constitutionis contra: Patarenos, quocumque nomine
censeantur, Speronistas, Leonitas, Arrianitas, Circumcisos, Passaginos, Ioseppinos,
Carrarenses, Albanenses, Franciscos, Bannaroles, Comistos, Valdenses,
Burgaros, Communellos, Varinos et Ortolenos, et cum illis de Aqua Nigra, et
omnes hereticos utriusque sexus, quocumque nomine censeantur, perpetua
dampnamus infamia, diffidamus atque bannimus.
4. Censentes, ut bona talium
confiscentur nec ad eos ulterius reuertantur: ita, quod filii ad eorum successiones
peruenire non possint, cum longe sit grauius eternam quam temporalem
offendere maiestatem.
5. Qui autem inuenti fuerint sola suspectione notabiles,
nisi ad mandatum Ecclesiae, iuxta considerationem suspicionis qualitatemque
personae, propriam innocentiam propria purgatione monstruearint, tamquam
infames, et banniti ab omnibus habeantur: ita quod, si sic banniti per annum
permanserint, ex tunc eos sicut hereticos condempnamus.
6. Statuimus etiam hoc edicto, in perpetuum ualituro, ut Potestates et
consules seu rectores, quibuscumque fungantur officiis, quod pro defensione
fidei prestent publice iuramentum, quod de terris suae iurisdictioni subiectis
uniuersos hereticos ad Ecclesiam denotatos bona fide pro viribus exterminare
studebunt.
7. Ita quodammodo quandocumque quis fuerit in perpetuum
in dominum temporalem assumptus, hoc teneatur capitulum iuramento
firmare: alioquin neque pro Potestatibus neque pro consulibus habeantur, eorumque
sententias ex tunc decernimus inutiles et inanes.
8. Si vero dominus temporalis requisitus et monitus ab Ecclesia terram suam purgare neglexerit
ab heretica prauitate, post annum a tempore monitionis elapsum, terram
suam exponimus a catholicis occupandam; qui eam, exterminatis hereticis,
absque ulla contradictione possideant, et in fidei puritate conseruent, salvo
iure domini temporalis, dummodo super hiis nullum prestet obstaculum
neque aliquod impedimentum apponat, eadem nichilominus lege seruata,
contra eos, qui non habent dominos temporales.
9. Credentes preterea receptatores, defensores et fautores hereticorum
bannimus, statuentes ut, si quis, postquam quilibet talium fuerit fidelium
communione notatus, satisfacere contempserit infra annum, ex tunc ipso
iure sit factus infamis, et ad publica officia seu consilia, uel ad tractatus
aliquos eligendos, nec ad testimonium admittatur: sit etiam intestabilis, ut
nec testandi liberam habeat facultatem, nec ad alicuius hereditatis successionem
accedat.
10. Nullus ei preterea super quocunque negotio, sed ipse aliis,
respondere cogatur: quod si iudex extiterit, eius sententia nullam obtineat
roboris firmitatem, nec causae aliquae ad eius notitiam perferantur; si fuerit
aduocatus, eius patrocinium nullatenus admittatur; si tabellio fuerit, eius
instrumenta, confecta per manum ipsius, nullius penitus sint momenti.
11. Adicimus insuper, quod hereticus per hereticum conuinci possit, et quod
domus orum, receptatorum, defensorum et fautorum, siue ubi docuerint
siue ubi aliis manus imposuerint, destruantur, nullo tempore reparandae.