
Pavoni - Petrus de Vinea Liber I:it
date
20 giugno 1241, Spoleto
author
title
Ep. I 30 (Perfectae sollicitudinis zelus, quo sicut...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 227-233
- Par. lat. 8563, cc. 19r-20r
teibody
Item super eodem.
1. Perfectae sollicitudinis zelus, quo sicut pater Imperii statum eiusdem diligere cogimur et tueri, propensus nos inducit, non tam manifesta pericula quam suspecta uereri, nec prouisionem differre cautelae, quousque rei certitudinem per oculatae fidei testimonium adsequamur. Sed quanto maiora timentur esse dispendia, tanto promptior et perfectior debet esse cautela. 2. Infestam igitur nobis et infaustam omnibus famam de Tartarica tempestate finibus Imperii iam uicina per uos, quos ex uicinitate loci primos inuenit, certius et ordinatius deducendam uobis idcirco describimus, ne super tanto discrimine taciti uideamur. 3. Aduertimus enim ista iam dudum, sed quamquam audita decredere uereremur, nec credere delectaret, ipsa tamen longe modernis remota temporibus putabamus, tum propter itineris remoti discrimina, tum propter quamplurium fortium principum et populorum occursum, qui uenientium Tartarorum armis et furiis occurrebant. 4. Sed ecce, deletis in totum terrae principibus, quos obices inuenerunt, et ad iuga perpetua seruitutis paucissimis admodum ex inferioribus reseruatis, iam uersus Imperii Romani fines propinquare dicuntur, et ad religionis ac fidei nostrae matrem, sacrosanctam Romanam Ecclesiam, prophanandam, et Vrbem regiam, Imperii nostri caput, iure dominii uel iniuria potius, possidendam a Tartaris, prout firmiter creditur, aspiratur. 5. Verum quantumlibet haberemus, ut diximus, ex resistentia remota fiduciam, nec preoccupari tam subito crederemus, in totum tamen sollicitudo nostra non exiit prouidentiae futurae consilium, quin multis retro temporibus pensaremus, qualiter nos contra huiusmodi infausti casus euentum, si diebus nostris ita contingeret, pararemus. 6. Sicque nos, quantumuis inuitos, oportuit eisdem preferre presentia et manifesta preponere dispendia presumptiuis: propter hoc etenim Romanum pontificem multis obsequiis multisque blanditiis nobis efficere nitebamur unanimem. 7. Sed, quod dolentes referimus, et reminiscimur lacrimosi, uenenosi serpentis antiqui perfidia in tantum causae nostrae preualuit, quod in totius fere mundi perniciem subiectorum nostrorum fidem in perfidiam transtulit: et nobis maternae dilectionis, proh dolor, ubera nouercauit! Propter quod etiam, in totum fere uitae nostrae deliciis abdicatis, quas regni nostri Syciliae nobis amenitas afferebat, per aspera maris et montium Germaniam repetentes et ad congregandas dominii nostri uires ibidem et consolidandas ad unum, post domitam et oppressam H. primogeniti nostri dementiam, qui sibi contra nos sedem assumpserat, Aquilonis circa fertilis Ytaliae partes direximus gressus nostros, uires nostras eduximus et nostrorum, ut, pacatis undique dominii nostri partibus et rebellibus omnibus ad mandata nostra subactis, tanto uelocius tantoque securius ad exterminium Tartaricae tempestatis imperialis dextera consurgeret, quanto potentius et quietius imperaret. 8. Occurrit uerumtamen dolorosa de preteritis rei gestae memoria, quod, transfretantibus nobis dudum in Terrae Sanctae subsidium ad Sarracenorum excidium, qui non minus fidem nostram quam Tartari persequuntur, iste charissimus Pater noster, Mediolanensium ac suorum complicium mentibus iniquitate dissutis, regnum nostrum Syciliae uiolenter inuasit. 9. Et, quod horribilius est auditu, nobis ibidem agentibus, omnibus Christi fidelibus, ne nobis in Christi crucifixi negotio ferrent uel preberent auxilium, interdixit. 10. Non est enim leuitatis hic timor, qui potest cadere in constantem, uelut preteriti temporis ad futurum, et ex toto similibus offensis assumptus. Vellemus etenim tam gloriosa preteritorum memoratione foueri, quod illam gereremus de patre fiduciam, illam de subditis constantiam haberemus, quod in spe paterni consilii et fide firmissima subiectorum cuncta post terga possemus secure relinquere, et ad exterminium Tartarorum, postpositis omnibus, festinare. Ecce uerisimiliter opinamur, quod fama dissensionis huiusmodi non modicam Tartaris prebet audaciam, ut in seipsum diuisum fidei nostrae negotium facilius desoletur. 11. Audito uerumptamen per uenerabilem episcopum Varmacensem, legatum ad nos ex parte regis Vngariae, tam magna de Tartarorum uenientium tempestate, uiis et iugis montium maturatis, uersus Romam dirigimus gressus nostros. Vbi, deuotione non minus potentia nostra e uicino conspecta, si apud summum pontificem, quae sunt patris, inuenerit filius, et apud Apostolicam Sedem pro tanta fidei necessitate consilium, non dubitabit ullatenus nec retardabit Romanus Augustus, catholicus imperator, ac rebellium inclitus dominator, pro tanta fidei necessitate corpus exponere et totius potentiae suae uires offerre. 12. Vos denique, patres conscripti, quibus est pestis ipsius fama clarior, quia causa uicinior, nobis prosequentibus Imperii nostri causam, quia, dum patria et auita regna repetimus, non aliena per iniuriam usurpamus, uias omnes inueniatis et modos, qualiter una nobiscum et cum aliis terrae principibus, quos ah haec per litteras nostras et nuntios excitamus pro tantae necessitatis articulo, ad destructionem communium hostium occurrere ualeatis, presertim cum diuina potentia non tam tueri uelit Imperium Romanum quam augeri. 13. Ecce enim, quod rex Vngariae regnum nostrae dicioni subiecit, dummodo defensionis clipeo protegatur.
notes alpha
notes int