1. Quod causae nostrae iustitiam dispensatio superna respiciat, potestis
euidentium argumentorum experimento colligere, dum quamplures ex hostibus,
qui diutius communi modo non absque materialis gladii uibratione
decertant, multi ex eis, ut culpas proprias penaliter doleant, in laquei nostri
capturam miserabiliter incidunt, et nonnulli, quos emulorum interdum
suggestio perniciose subuertit, plenius estimantes misericordiam querere,
quam expectare iudicium, ad sinum nostrae potentiae spontanei reuertuntur.
2. Scitis etenim, qualiter hactenus aliqui Marchiani, ad falsas suggestiones
magistri P. cardinalis et aliorum pseudoprophetarum euangelizantium uerbum
guerrae, et fidei nostrae gestibus impudenter errauerint, et tam diu passi
sint huiusmodi obumbratione deduci, quousque superstitiones et uitia seductorum,
quae diutius latere non poterant, euidenter cognoscere potuerunt.
3. Nuper autem fortunae nostrae proprietas, quae solet nobis placidis arridere,
dum prouocat, et per sequentia signa placere gratanter, dum ingratitudinis
uitio, quod promisit quantumlibet, uisa sit hactenus tergum nobis
aliquando uertere, faciem tamen hylarem iucundamque monstrauit, dum
maior pars Marchiae,
scilicet... et... ac... ciuitates et precipue
Ciuitas Noua,
uelut antesignaria prosiliens et exurgens, suggestorum detectis fraudibus et
uia cognita ueritatis, ad fidei nostrae cultum nouiter redierunt. 4. Et ut erroris
preteriti uitium uirtutis placida conuersione redimerent, ad fidelitatis semitam
redire uolentes, uigili et tumultuoso conflictu facto cum hostibus, in signum
reprobatae perfidiae fidei suae constantiam experti, multos de melioribus …
et... aliisque rebellibus et cum eis talem generalem iudicem
Marchie aliosque
famosos uiros nostri carceris excidiis aggregarunt, ex quo nobis fiducia certa
promittitur, quod tota prouincia reducetur ad culminis nostri fidem, si tamen
partes illas, ut credimus, potenter et magnifice requiramus.
5. Nolentes igitur oblatam quasi nobis ad oculum de hostium conculcatione
uictoriam negligi ab auctore, uos, quos laborum nostrorum et onerum
expertes esse non sinimus, ad ipsius uictoriae participium inuitamus, fidelitati
uestrae mandantes, quatenus ex sapore rumorum huiusmodi, non solum
causam letitiae, sed robur et animos assumentes, omnes et singuli ad requisitionem
iustitiarii regionis ipsius, uos armis et equis, prout magnificentius
unumquemque decuerit, preparetis, ut in estate futura cum felici exercitu
nostro, ad obtinendum de hostium depressione triumphum, sic potenter
procedere ualeatis, quod ad retributionem munificam, quam propter hoc et
alia uestrae deuotionis obsequia stabili mente concepimus, per efficaciam
uestrorum operum libentius inducamur.
6. Securos enim esse uos uolumus, quod, sicut uestrorum quemlibet in
nostris seruitiis uires et animos exercere uidebimus, sic in quemlibet liberalitatis
nostrae dexteram proportionaliter extendemus.