Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

1231

author

Petrus de Vines

title

Ep. II 16 (Prudenter precidenda sunt mala...)

summary

Federico II ordina ai Milanesi di cessare le ostilità, in modo da poter condurre a buon fine le trattative di pace, ispirate dal papa, che coinvolgono anche loro, impegnandosi da parte sua a fare lo stesso.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 314
  • Par. lat. 8563, f. 28r

teibody

Mediolanensibus, ut cessent ab hostili impugnatione.

1. Prudenter precidenda sunt mala, ut salubriter bona succedant: offendiculo quoque sublato de medio, leuis occurrit et facilior aditus ad optata. 2. Sane cum dominus papa, zelator salutis, ad ea nos miserit, quae sunt honoris Dei, Ecclesiae, Imperii et status prosperi Lombardiae, ne guerrarum turbatio, quae solet in talibus afferre periculum, nostro processui circa premissa, quod absit, aliquid difficultatis opponat, bona fide consulimus et affectione pura rogamus et, quia expedire uidemus, districte uobis precipimus, quatenus post receptionem presentium et ab incursu cessetis hostili et securitatem prestetis, non solum transeuntibus, uerum adiacentium hominibus regionum; nos autem similia circa uestros aduersarios procuramus. 3. Sic etenim, precisis hinc inde turbationum zizaniis, in spe fertili diuinae clementiae superseminari poterit semen optate quietis.

notes alpha

    notes int