
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1252
author
title
Ep. II 17 (Postquam preter spem et uota quamplurium...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 316
- Par. lat. 8563, f. 28r-28v
teibody
Cuidam principi, de promissione expensarum narrando facta.
1. Postquam preter spem et uota quamplurium ad suaues applausus regni nostri Syciliae, diuina gratia cooperante, peruenimus, subiuncta sunt auspiciis nostris undique noua felicia, quibus habet calamus exarare, quod placeat, et tuis referre suauiter auribus, quod delectet. 2. Quantumlibet enim contra nostrae maiestatis aduentum, dum malitia temporis longe sic, nobis absentibus, laxiorem excessibus licentiam tribuebat, ciuitates et loca Regni pro parte non modica rebellionis error assiduus infecisset, uisa tamen potentia nostra, tantum sic subito quamplures ex eis nostrarum uirium fragor edomuit, et, a nonnullis errorum fugata caligine, corda spontanea conuersione reduximus ad fidei nostrae cultum, ita quod nichil iam processibus nostris obicitur, et nichil quasi, uel modicum, restat a fidei nostrae conformitate deforme. 3. Et sic euulsis iam plene radicibus, quae factionis inchoatae materiam roborabant, cuncta nobis grata proueniunt et cuncta nostris auspiciis ad uota succedunt. 4. Ne possit tamen tuum et aliorum fidelium nostrorum animos credulitas indirecta subripere, quod, dum deliciosa Regni nostri suauitate deducimur, pretermittere curas Italicas intendamus, ad quorum prosecutionem plenariam tanto libentius et liberius uacare disponimus, quanto fecundius exinde titulus noster extollitur et facultas nobis ad haec prosequenda de cetero liberior suffragatur. 5. Scire te uolumus, quod fiscalibus incliti Regni nostri per diuersas partes studiose discussis, pecuniae in maiori parte, quam possumus, quantitatem congerimus, ut de ipsa tibi, pro salubri expeditione negotiorum ipsarum partium, tam celeriter quam uiriliter succurramus.
notes alpha
notes int