Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

gennaio 1247

author

Petrus de Vinea

title

Ep. II 47 (Etsi potentiae nostrae presentiam...)

summary

Federico II informa un nobile del suo prossimo arrivo nell’Italia settentrionale, per continuare la sua battaglia contro i ribelli, dopo aver sedato la rivolta che covava nel Regno, ingiungendogli di tenere pronti armi e cavalli per dare il suo contributo alla spedizione.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 401-2
  • Par. lat. 8563, ff. 38r-38v

teibody

Fridericus cuidam nobili significat se iturum in Ytaliam ad confusionem rebellium, propter quod mandat eum equis et armis esse munitum.

1. Etsi potentiae nostrae presentiam ad Ytaliae rebellium aspirantis exitium, per aduersarii nostri latentes insidias, ad eradicandam in Regno nostro proditionis cuiuslibet speciem, prout dudum uolatilis famae loquacitas et litterarum nostrarum adiectio frequenter ad tuam deduxere notitiam, tam necessariae causae quam utiles euocassent, quia tamen quibusdam proditoribus nostris in Regno morantibus, sicut lucidius pridem scripsimus, debito supplicio traditis, et Regni negotiis pro uoto iam salubriter ordinatis, liberiores sumus ad gladium et magis ad conterendas rebellium nostrorum reliquias expediti, ne detur eis ex absentia nostra gloriandi materia, uel uideatur ex mora nostra potentia tepuisse, quin potius propterea concepta spes friuola, uelut in puluere sufflantium annulletur, confusionis ipsorum tempus, bellicis aptum fortasse conflictibus anticipare disponimus, ut eo grauius commisisse se doleant, quo nostrae potentiae malleo prematurius ferientur. 2. Cum igitur personae nostrae non parcendo laboribus, in introitu proximi futuri mensis Februarii, magnificentia nostra mouere de Regno constantis propositi tenacitate firmauerit uersus partes Ytaliae, ad contritionem predictorum nostrorum rebellium, aquilarum uictricium signis explicitis et nostrorum fidelium uiribus aggregatis, potenter et magnifice processuri, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus quam pulchrum sit pugnare pro fide quam decorum dimicare pro domino, diligenter attendens, robur et animum, quos in te sine requisitione paratos inuenire confidimus, feruenter assumas. 3. Et ut absentia nostra eis efficaciora impedimenta parturiat, sic et armorum et equorum cum omnibus fidelibus nostris iurisdictionis tuae, sis in continuo apparatu, quod magnificentia nostra te et fideles eosdem paratos inueniat, non parandos, et digne commendationis titulum uestrae deuotionis constantia consequatur, nec processum nostrum contra rebelles eosdem, ob defectum apparatus eiusdem contingat aliquatenus retardari.

notes alpha

    notes int