
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1247
author
title
Ep. II 49 (Repetentibus nuper nobis Ytaliam...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 406-8
- Par. lat. 8563, ff. 38v-39r
teibody
Capitaneo Regni Syciliae, quomodo intendebat ire Lugdunum ad presentiam domini papae.
1. Repetentibus nuper nobis Ytaliam post statum Regni salubriter ordinatum, ad dissensionis tam longe materiam, quae inter nos et Ecclesiam uertitur, finaliter decidendam, ad nostros et fidelium nostrorum, quibus compunctiua charitate compatimur, labores et sumptus totaliter finiendos, ad tollendam denique morbi nascentis originem, ne presens incurreret infirmitas recidiuam, Altissimi nobis plenitudo consilii, sicut infallibiliter opinamur, occurrit, quod non, ut hactenus, per ambages et deuia, non per inutiles circumstantias aut quaelibet interualla, sed per ipsius naturam negotii, finem tanti discriminis attingentes, Lugdunum recta uia procedere deberemus, causae nostrae iustitiam presentialiter et patenter in aduersarii nostri facie coram Transalpinis gentibus posituri, ac deinde confestim repetituri Germaniam ad motus eius, quos aliquorum infidelium prouocauit iniquitas, salubriter componendos. 2. Hoc autem tam salubre propositum, uelut finem tanto discrimini positurum, Italicorum et Transalpinorum omnium communis opinio commendabat, qui gloriosum nostrae maiestatis accessum continuis missionibus et precum profusionibus euocantes, desideratam mundo pacem propterea prouenturam, uel subrepturas in petra scandali seditiones et iurgia nationum infallibiliter asserebant. 3. Sed papa propterea de Sanctae Terrae, proh dolor!, luctuosa desolatione non curans, quae Christiani sanguinis effusione dispersa, dum filios deplorat extinctos, iustam de hostibus exigit ultionem, de qua fidei nostri cultus diuinitus et doctrina processit, ad infidelium nostrorum conuersus auxilia, qui caput heresis nutriunt. 4. Et iam profecto uniuersam Liguriam, quamquam eam noster ensis opprimeret, infecerunt, copiosam Vltramontanorum militum comitiuam de pecunia, quae sibi nec ad tales usus, de fidelium manu porrigitur pro suis stipendiis solidatam, subtili quidem, licet malicioso consilio, in consortio Mediolanensium mittere conatus incassum, quorum presentia uel post tergum nobis Ytaliam traheret, uel processum nostri culminis ad Lugdunense Concilium in Germaniam impediret, spe frustratus omnino de conatibus suis, irreparabiliter excidit et turpiter perdidit, quod expendit. 5. Comes autem Sabaudiae, dilectus fidelis et affinis noster, ac fideles alii perennem Imperii nostri uictoriam magnanimiter procurantes, militibus ipsis per angustias et angusta montium transire parantibus omnem prorsus aditum in perpetuum obstruxerunt. 6. Eramus itaque compositis omnibus, rebus succedentibus nobis ad uotum, tam ad iter accincti, quod predictus comes Sabaudiae ac Dalphinus, comes Viennensis, dilectus consanguineus et fidelis noster ac fideles alii, ad pedes nostros humillima deuotione prostrati, per terras suas nobis transitum peropportunum parauerant, et necessariis omnibus effecerant copiosum; qui, cum repente fortunam Cesaream constitit processisse, quae nunc demum nobiscum gloriosius prouenit, cum nobiscum primo de qualibet condicione contenderit, se processibus nostris circa radices Alpium, in ipso Lugdunensi itinere obiecerunt ingressum, rumoris inopinati de Parmae fiducia rebellionis nuntium proferentes, quam eiectorum dudum, per nefariae proditionis offensam, infidelium repentinus in cursus, mediantibus fraudis intestinae suffragiis, occupauit. 7. Prebentes igitur necessarium firmato uiae nostrae processui modici temporis interuallum, in obsidionem Parmae uictricia signa nostra conuertimus, totius in ea bellum Liguriae, quod latenter hactenus nutriebat, pro uoto fidelium potentissime paraturi. 8. Nec est enim habilis resistentiae locus, quem murorum non munit ambitus aut concauitas fossatorum, et quem necessariorum habilitas copiosa non replet: cum propter subitae causae perniciem nichil illuc expositum fuerit uel portatum, quem demum fugitiuorum manus timorosa tuebitur, si uires publicae tuitionis assumere nequiuerunt, qui propriae uitae spem hactenus in solo fugae refugio posuerunt? 9. Cum igitur ex descriptione presentium laborum nostrorum finem circa Ligurini belli reliquias finaliter et specialiter conterendas imponere attendamus, presertim cum de Germania, carissimi filii nostri Corradi, in Romanorum regem electi, et regni Hierosolimitani heredis, se suppliciterincuruante mandatis, nullius occasio dubitationis assurgat, spiritu confortationis assumpto, seruitiis nostris indesinenter intende, ac fidelium nostrorum prouinciae tibi decretae animos, quos absentiae nostrae presumit anxietas, presentis lectionis noua letificent, sic quod nos de te et ipsis obsequiosa fidelitas et fructuosa deuotio reddant frequentius more solito letiores.
notes alpha
notes int