Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

settembre 1243, Viterbo

author

Petrus de Vinea

title

Ep. II 55 (Imperialis maiestas seruo suo dignata...)

summary

Tignoso, cavaliere viterbese, si rivolge a Federico, ringraziandolo per la lettera inviatagli, e implorando un celere soccorso per lui e i suoi compagni, intrappolati nella rocca di Viterbo, dopo che il cardinale Raniero e il conte Guglielmo hanno assalito la guardia imperiale, rubandone il tesoro; ora hanno radunato un esercito di banditi, e bersagliano con lanci continui la rocca.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 424-5
  • Par. lat. 8563, ff. 40v-41r

teibody

Tineosus, miles Viterbiensis, imperatori super eisdem, et quod celeriter ueniat.

1. Imperialis maiestas seruo suo dignata sacras litteras destinare et laudibus extollere famam eius, de feruente feruentiorem efficit, accendens interius, exterius iam accensum, et firmans in proposito iam firmatum. 2. Sed quia laus in ore proprio non est pulchra, quanta operata sit et operetur iugiter fides mea, et quanta passus sim et paratus sum pro nomine uestro pati, effectus operum demonstrabunt, et prius fama, quam ego, me uestro culmini presentabit. 3. Nec indigne corpus et animam et uniuersa, quae habeo, pro honore diadematis uestri exposui liberaliter et expono, cum omnia, quae in terris possideo, a uestra magnificentia michi donata profitear, salutem et uitam post Deum precipue recognoscam. 4. Hoc itaque deberent recognoscere proditores, quorum oculos diabolus excecauit, in tantum ut magis in tenebris quam in luce, et potius in timore mortis quam in securitate uitae, desiderent et eligerint ambulare; qui post Deum per uos de carceribus educti, de exilio reuocati, immo de faucibus mortis erepti, ciuitatibus et familiis restituti fuerunt, et dum bonis omnibus habundarent, omnium beneficiorum uestrorum obliti, sine iusta causa recalcitrauerunt dilecti, et in uos, patrem et dominum ac redemptorem eorum, nequiter coniurantes, ciuitatem uestram laudabilem subuerterunt nonis Septembris … Potestate et ceteris officialibus uestris cum armis acriter infugatis; uocatosque de longinquo cardinalem Rainerium et comitem Guillelmum, uestros proditores et imperialis nominis inimicos, ad odium et dedecus uestrum in Viterbium predilectam uestram Cameram immiserunt, et a prefata die comitem Simonem et me ipsum in castro uestro Viterbii, diebus ac noctibus, impugnarunt hostiliter et instanter, lapidibus, arcubus, balistis et machinis, quas in summitate turrium erexerunt. 5. Et collectis latronibus, forbannitis et personis dampnatis de remotis partibus et uicinis, nos circumdederunt ut canes, ad maius etiam uituperium quibusdam papilionibus antefixis. 6. Proinde maiestati uestrae flexis genibus, uinctis manibus et madidis fletu genis, supplico, et instantissima prece rogo, quatenus ad liberandum complexos, ad confortandum eos, qui adhuc in fide uestri nominis ac seruitio perseuerant, et ad conculcandum rebelles, personaliter uenire dignemini ad has partes, non minus celeriter quam potenter, et non contenti exfortio uestro promisso, sed faciem uestram prouinciae pereunti et nostris aspectibus ostendatis. 7. Firmam enim uobis spem tribuo, quod in aduentu uestro felici erunt praua in directa, et in uias planas aspera conuertentur et aspectus uester omnem ubique nubilum serenabit.

notes alpha

    notes int