
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
settembre 1243, Viterbo
author
title
Ep. II 56 (Antiqui patres non expectauerunt...)
summary
Gli assediati della rocca di
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 427
- Par. lat. 8563, f. 41r
teibody
Vniuersi de castro
1. Antiqui patres non expectauerunt Christi aduentum ardentius, quam nos uestrum, ut desiderata facies maiestatis uestrae preterita mala liniret, dolores tolleret et oppressos multarum turbationum aculeis releuaret. 2. Cum desiderantibus igitur prioribus patribus, desiderio ardenti precamur: «Veni ad liberandum et letificandum nos, princeps uirtutum! Ostende faciem tuam, et salui erimus». 3. Hoc est enim quod ingemiscimus, hoc est enim quod suspiria nostra querunt, sub umbra alarum uestrarum ad tempus quiescere, et coram uestris desideratis aspectibus comparere.
notes alpha
notes int