1. Preteritae culpae uestrae conuicium, quod sub patientiae hactenus
regularitate deduximus, factionum uestrarum faciente proteruia, cum toleratione
pati ulterius non ualemus et in hoc motus nostros restringimus et
audaciae refrenamus instinctum, ne posset ultio culpam excedere, et a quo
trames iuris oritur, in iustitiae limites deuiaret.
2. Quamquam etenim serenitati nostrae, quam diuina potentia seruare
non cessat, subiaceat omne quod uolumus, nostrae tamen uoluntatis imperium
de rationis fonte colligimus et de uirtutum puteo temperamus.
3. Dudum etenim, si sub testa nucleus non celatur, dum uictrix aquila
nostri processus preuia, in Romae
prediis uictricia signa pandebat, dum
castrorum stabilitate micantium angulos uestrae perfidiae cingebamus, dum
nostrae uictoriae gladii, qui uinci nesciunt, per uicinitatis instantiam uobis
hactenus cuspide minabantur, de nostrae potentiae fremitu horror et strepitus
sic gressus uestros precluserat, sic pusillanimitis affatus oppresserat, sicut
in experientiae libro legere potuistis, quod cordis cogitatio non palpitabat
intrinsecus, nedum quod in modum audaciae, immo insipientiae, ut loquela
sit proprior, Cesaream incitaretis uictoriam ad ultionis meritae funera, sicut
improuide nouiter attemptastis, non attendentes quod, licet nostra non sit
ubique corporalis presentia, nostrae tamen ad longinquos orbis terminos
laxantur habenae, potati de calice Babylonis.
4. Nam posse uestrum, quod
contra nostram potentiam non posse putatur, fecistis
in partibus Tiburtinis,
oua rumpentes aspidum, ex quibus iam prodiit regulus, telas araneas
texuistis.
5. Cum itaque omnis subita rerum mutatio, non sine quodam quasi conflictu
proueniat animorum, iniquae temeritatis euentibus, potentiae nostre
proposito inuitante iudicium, uestra
dissoluetur Babylon,
Damascus deficiet,
sufflatorium consumetur in igne.
6. Sedes ab Aquilone posita corruet et lumbare uestrum circa lumbos
appositum computrescere faciet nostrae serenitatis industria, quam diuinus
intuitus non desinit illustrare, et quae liuorem cuiuslibet tenebrositatis obducit,
cuique se fere totus orbis inclinat, faciente diuina clementia, per locum
a genere Vrbem sibi sentiat emolliri, ut, a qua Romanum Imperium meruit
nominari, uere nobis Roma subiaceat, quibus terra seruit, mare fauet et ad
nutum omnia desiderata succedunt.