Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

1241? 1253?

author

Petrus de Vinea

title

Ep. II 7 (Gaudium, quod super omne gaudium...)

summary

Un nobile del Regno si rivolge al sovrano, in occasione di una grande vittoria militare (presa di Napoli), lamentando di non esserne stato informato per primo e facendo professione di fedeltà.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 283-4
  • Par. lat. 8563, f. 25r

teibody

Item imperatori, super deditione cuiusdam ciuitatis

1. Gaudium, quod super omne gaudium, maximum reputaui, quod merito dici potest gaudium gaudiorum, ex deditione ciuitatis, in qua repugnandi spes aduersantibus sola remanserat, cum illud nondum per uestras, ut speraui, prius acceperim, sed per alios, qui maiestatis uestrae litteras recipere meruerunt, cum quadam interiectione uerecundiae meis quodammodo uotis accessit quia, qui tantae dulcedinis fore credidi primus acceptor, ut fierem fidelibus aliis istarum partium dispensator, defecissem forte uel forsan eius esurie, nisi eam ab aliis, qui me in ipsius acceptione preuenerant, percepissem. 2. Et forsitan factum est, ut intemperantia gratulandi, quam habiturus eram in tantorum felicitate successuum, ex parcitate huiusmodi traheretur in modum, ne iucunditatis tantae gratulationis accensus paruitatem uirtutis meae, quae ad tanta minus forte tripudia suffecisset, magnitudinis suae uiribus absorberet. 3. Magisterium quidem laudo, sed propter hoc uerecundiam non depono, cum tanto fierem in prima huius acceptione dulcedinis et in aliorum erogatione felicior, quanto beatius est dare quam accipere, ipso diuini oris oraculo proclamante. 4. Non tamen est uerecundia ista sic efficax, ut gaudium meum in aliqua parte diminuat, uel pudere me faciat, quominus ab omnibus de successibus materiae tam iucundae narrantibus, ueluti puer unus, qui ad noua quaelibet diuertit auditum, a narrantium ore dependulus, audiam, ut quodammodo rei seriem circa terminum satietatis agnoscam. 5. Non pudet me de materia ista cantantibus interesse iuuenculis, cum iam solacia ista per hominum ora decurrant, per hominum gesta se perferant, et michi iam non aliter quam per famam publicam innotescant. 6. Vndecumque autem ista uotis meis adueniunt, habeo ego quod uolui, habeo quod credidi, habeo quod dilexi, et cum legitimus factus sim tam possessionis desideratae possessor, inciuile reputo scire de titulo questionem, sed tantae uictoriae factus auditor, secure iam peto, ut, cum causa, quae in Regnum hucusque uestrae serenitatis impediuit aduentum, diuina gratia prosperante, iam cesset, ad recreanda corda uestrorum fidelium, istarum partium serenitatis uestrae faciem, quam uniuersa terra desiderat, felicibus auspiciis conuertatis.

notes alpha

    notes int