1. Dum debitorum nostrorum cirografa legimus, dum kalendarii nostri
nomina diligentissime perscrutamur, et nos debitores aliis euidenter agnoscimus,
et aliorum nos esse prospicimus creditores. 2. Hinc igitur pulsantis ad
ostium iusta nos urget instantia, ne fenore pregrauemur; hinc ad exactionem
debitorum nostrorum, pericula promittens negotiis, mora nos prouocat, ne
ipsae pereant actiones. 3. Ab illo namque bono patrefamilias protinus et
instanter a nobis exigitur debitum, qui peregre proficiscens peculium suum
sollicitudini nostrae supposuit, cui talenta, quae tradidit, reddere cogimur
duplicata. 4. Sed et uersa uice nos excitat Cesareae fortunae fastigium, ut
ab eis, quos Romanae dicionis habet Imperium, subiectionis et obedientiae
debitum requiramus. 5. Mirabile tamen utrumlibet condicionis est debitum,
si subtiliter intuemur, cuius solutio debitoris emolumenta non minuit, auget
fidem; immo magis soluenti crescit in commodo, quam suscipienti proficiat
in augmento. 6. Ceterum si in eo, prout tenemur, satisfacimus proponenti et
propositi diligenter officium impendamus, et temporalis honoris stipendia
querimus, dum clarificamur in fama, et retributionis eternae fiduciam capimus,
dum proficimus in salute. 7. In iussu Dominico «Quae sunt Dei Deo
et quae sunt Cesaris Cesari persoluantur» emolumentum enim solutionis
in totum fere soluenti relinquitur, dum recipienti etiam magis commodi et
honoris acquiritur, quam soluenti uexationis et oneris aggreguetur. 8. Ea
namque sunt omnia, si uerum respicimus, subiectorum grata leuamina,
quae sunt etiam principatus; in hoc etiam gratia regis extollitur et seruatur,
si in equitate pacis populum dirigat et in iustitiae uigore conseruet. 9. Ad
quorum primum non sine regnantium salutis et uitae discrimine laboratur;
legimus namque plures pro quiete publica populorum labores eximios assumpsisse.
10. Nec ex toto secura iustitia per reges et principes ministratur,
qui, dum inferiores iudicant, superiori iudicio reseruantur. 11. Et quamquam
tanti sollicitudo ministerii quibuslibet terrae principibus debeatur, Romani
tamen Imperii ueneranda sublimitas, quod in omnium presidentium oculis
uelut in speculo collocatur, tanto perfectius zelari pacem compellitur,
tanto tenetur instantius uacare iustitiae subditorum, quanto totius orbis
ambitus quodammodo spiritu uiuit Imperii, ut eo languente langueat, et
ipso prosperante letetur. 12. Nec solum in temporalibus solaciis Christiani
populi tenebras Romani sceptri fulgor illuminat, sed ipsi catholicae fidei
fulcimenta non leuia submnistrat, cum etiam matrem Ecclesiarum omnium,
Apostolorum Sedem, inter totius Imperii uiscera collocatam, a qua Ecclesiae
urbium singularum et locorum quorumlibet auctoritatis insignia contrahunt
et instruuntur exemplis, hereticorum perfidiis uel aliquorum iniuriis concuti
non permittat. 13. Propter quod gratissimum offerre Deo uiuo putamus
obsequium, si zelo laudabili et constanti proposito ad totius Imperii statum
pacificum tanto libentius aspiremus, quanto preclariori presagio hoc de celesti
colligimus uoluntate.
14. Nec enim ob aliud credimus, quod prouidentia Saluatoris sic magnifice,
immo mirifice, dirigat gressus nostros, nisi quod, uoluntati Dominicae
dispositi in uotis, ea perficere gerimus per quae Christi sponsa heradicatis
zizaniis salubriter gubernetur, sicque dum ab Orientali zona regnum
Hierosolimitanum,
Corradi
carissimi nati nostri materna successio, ac demum
regnum Syciliae,
preclara maternae nostrae successionis hereditas, et prepotens
Germaniae principatus,
sic, nutu celestis arbitrii, pacatis undique
populis, sub deuotione nostri nominis perseuerant, sic illud
Ytaliae medium,
quod nostris undique uiribus circumdatur, ad nostrae serenitatis obsequia
et Imperii redeat unitatem. 15. Nec in hoc prouidere tantummodo commodis
nostris intendimus, sed in hoc crucis negotium directissime procuratur,
dum rebellibus nostris circa partes
Ytaliae in gremium nostrae gratiae
reuocatis, expectationes multorum nobilium desiderato fine precidimus, qui
uota sua in euentu huiusmodi suspenderunt, ne crucis signaculo presignitos
Christiani cruoris effusio – licet iusta, ob debitum et honorem Imperii et
regni Syciliae – macularet.
16. Nos etiam, de cuius manu potissimum circa
predicta prestolatur presidium, sine tacita saltem redargutione multorum,
relicto in tam nobili regione Imperii nostri corpore lacerato et dissimulata
ueteri rebellione rebellium, assumere tantum negotium non possemus. 17. De
sinu etenim ipsius Ytaliae supradicta discordia ad honorem Dei et Imperii
laudabili fine sedata, grande producere speramus auxilium
Terrae Sanctae,
quae uelut incolis populosa, uicina maritimae glebaeque cultu fructifera,
in oportunitatibus omnibus se utilem nimium exhibebit. 18. Ad haec igitur
omnia salubriter procuranda, nostris non indulgere laboribus nec parcere
sumptibus disponentes, estate presenti personaliter cum nostris principibus
intrare condiximus Lombardiam. 19. Ad haec considerationum nostrarum
assiduos cogitatus potissime dirigentes: ut, eradicata in
Ytalia heretica prauitate,
iura Ecclesiae et Imperii reformemus ibidem; ut pacem, discordiarum
scismatibus fatigatis, et quibuslibet passis iniuriam sine acceptione qualibet
personarum iustitiae copiam ministremus – scimus etenim, ueritate testante,
quod nobis malignum aliquod aduersari non poterit, dum iustitiae solio
presidemus –; ut ad expiandum inimicorum fidei piaculare flagitium in partibus
Transmarinis, de communi Cismontanorum et Ytalicorum consilio,
uotis communibus unanimiter aspiremus. 20. Ad quod nostrum precipue
et totius Christianae uniuersitatis presidium nostra non tantum utilitas, sed
ipsa necessitas instanter inuitat, cum treugarum finis, quas nos in ipsis partibus
existentes iniuimus cum soldano, fere in ianuis habeatur. 21. Quare de
nostrorum consilio principum apud Parmam sollempnem curiam duximus
indicendam, ad quam ab Vrbe citra omnes urbium
Ytaliae nuntios inuitamus.
22. Ibique quam plures nobiscum principes nostros habebimus in honorabili
comitiua: legatos etiam omnium regum Occidentalium partium, quos
fere omnes affinitatis nobis uinculum unanimes iam effecit, ibidem procul
dubio nos credimus habituros; ut intentionis nostrae salubre propositum,
quod de subsidio Terrae Sanctae,
reformatione iurium Imperii et Ecclesiae in
Ytalia et
statu pacifico regionis eiusdem pia mente concepimus, in sollempnem
et publicam prodeat notionem. 23. Etsi tanta rebellium fuerit
inuenta proteruitas, quod nec ad Deum nec ad decus Imperii uelint habere
respectum, tum celebris tribunalis in eos materialis gladius exeratur, qui
nullius appellationis remedio suspendetur, sed in rem transiens iudicatam,
effectum dante Domino debitum euestigio consequetur. 24. Vt in omnibus
antiquus et debitus mos et honor Imperii conseruetur, ecce quod ante faciem
nostram de principibus nostris aliquem premittemus, cui plenariam dabimus
potestatem uniuersitates quaslibet ac personas etiam singulares, extra culminis
nostri gratiam in banno Imperii existentes, in plenitudinem nostrae
gratiae recipere, prout honori nostro et Imperii uiderit expedire, illo presentibus
expressim inserto, quod nos promittimus inuiolabiliter obseruare, et
obseruari ab uniuersis et singulis Imperii fidelibus et principibus faciemus,
quicquid de reformatione nostrae gratiae cum quibuslibet uniuersitatibus
et personis per ipsum extiterit ordinatum; nec minus honori et uoluntati
nostrae satisfactum habebimus, quicumque, dicto principe mediante, nostram
gratiam debita deuotione deposcit, quam si a nobis ipsam presentibus
obtineret.
25. Tu uero, uelut fidelis et prudens, te ipsum ueniendi ad curiam supradictam
honorifice prepares, Potestatibus, consulibus, Consiliis atque Communibus
Cumanae,
Mediolanensis,
Pergamensis,
Vercellensis,
Alexandrinae,
Brixiensis
et Laudensis ciuitatum
ex parte nostra precipiens, ut ambassiatores
suos, ciuitatum ipsarum auctoritate munitos, in dicta curia ad nostram studeant
presentiam destinare; qui ex parte uniuersitatum suarum, tam super
Terrae Sanctae negotio,
quam super reformatione Imperii et iusto ac pacifico
statu terrae, nostris et Imperii se mandatis exponant. 26. Scripsissemus utique
predictarum uniuersitatibus ciuitatum, nisi quod omnino preposterum
principum consilium crederet, ut deuotionem ipsarum imperialium apicum
scriptura preueniret; nec nostra prescriptio litterarum merito poterat illis
gratiam nostram exponere, qui eam assequi non nituntur.
27. Nos enim gratis auspiciis, in festo beati
Iohannis Baptistae proximo
nunc futuro, aquilarum uitricia signa mouebimus ab Augusta, subsequenter
in festo beati Iacobi dictam regere curiam disponentes, illo nobis uiam
feliciter ostendente, qui nouit prosperum iter dirigere, ac faciente qui potest.