Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

circa 1246

author

Petrus de Vinea

title

Ep. III 2 (Vobis, non alii, pie Cesar...)

summary

Pier della Vigna respinge le accuse di inoperosità sottintese in una lettera inviatagli da Federico II, ribadisce la sua fedeltà all’imperatore e auspica che, dopo essere stata posta fine alle maldicenze, egli possa riavvicinarsi a lui.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 460
  • Par. lat. 8563, ff. 44r-44v, M, Pa, Pr, V, Va

teibody

Magister Petrus de Vineis excusat se imperatori, super eo quod accusatus fuerat a quibusdam emulis et maliuolis suis.

1. Vobis, non alii, pie Cesar, cedit ad gloriam et honorem, quod me totiens redditis per uestras litteras gloriosum; quasi dignus sim, quod de gloria uestra glorificer, et de prosperis successibus uestris exultem. 2. Equidem nichil michi sic optabile posset offerri, sicut incolumis status, felix processus, et insignis triumphus eius, a quo sum, et sine cuius iudicio nichil sum, sub cuius umbra uiuo, magnificor et honoror. 3. Haec, inquam, dum me contingunt, nichil ex me michi remanet, quod me beneplacitis uestris non obliget, et mandatis exponat. 4. Et nouit Altissimus, quod in hiis uiuere, sub hiis senescere cupio, et dummodo mori placeat, concupisco. 5. Ad haec, clementissime principum, ne celem in me quidquam uel simulem, data uenia, timens loquar, quod in litteris uestris quidam me fauor terruit: uidelicet, ubi dicit: «hortando mandamus quatenus circa seruitia nostra, et maxime rationum nostrarum, te geras more solito sollicitum et attentum, quia licet tibi super hiis socios adiunxerimus, serenitas nostra tamen tibi tantummodo noscitur inherere». 6. Fateor, domine, quod ex uerbis istis fauor grandis resultat, nisi contrarium innuant, quod pigrum scilicet arguant, uel feriant negligentem. 7. Ad quod, si est, delatorem aggreditur uox libera innocentis, etsi homo uel angelus est, qui sibi super hiis placuit, etiam si nomen habuit, tamen hanelitum perdidit inter filios ueritatis. 8. Et certus sum quod, quantumcumque sit de latere, qui contra me lasciuit, si uotis meis Altissimus faueat, ut pedibus uestris assistam, iniquitas aduersus me oppilabit os suum. 9. Det autem, et cito, Dominus maliloquiis istis finem, ut uisus uos doceat, et relatus moram abbreuiet, patrem ad filium ac benefactorem et dominum ad fideles reducat.

notes alpha

    notes int