1. Noster instanter, quem in subditorum nostrorum semper emolumenta
dirigimus, sollicitatur affectus, qualiter regni nostri
Syciliae preclara possessio,
sicut rerum ubertate uictualium ad dispensationem diuini nominis
natura profluente tripudiat, sic, ad nostrae prouisionis edictum, uirorum
perfectione scientium, fortuna fauente, ualeat fecundari.
2. Ad quod, etsi progenitorum nostrorum nos memoranda prioritas
inuitet exemplo, dum diuersarum scientiarum doctores dudum in Regno
comperimus et multos artium beneficio liberalium munimentis prouectos
ad ardua, quos innata ruditas honoris et gloriae reddidisset indignos, sic nos
super hiis et priorum tempora reuiuiscere uolumus, ut quae per interualla
quantalibet quassata uidentur, iam passa desidiam sub iuuentutis nostrae
primordiis seniliter iuuenescant, ac dum fideles nostri regnicolae paratam
sibi mensam propositionis inspexerint, non solum superuacuum sibi reputent
aliena proinde flagitare suffragia, sed gloriosum extiment exteros
alios ad gratitudinis huiusmodi participium euocare. 3. Cumque
ciuitatem Neapolitanam,
antiquam utique matrem et domum Studii, tam marinae
uicinitatis habilitas, quam terrenae fertilitatis fecunditas reddant utiliter
tanto negotio congruentem, generale Studium in ciuitate ipsa mandauimus
reformari, ut, quam localis amenitas plenitudine rerum gratificat, docentibus
et addiscentibus undique collecta commoditas efficiat generosam.
4. Te igitur, quem antiquae fidei prescripta sinceritas et prestita dudum
felicis memoriae domino patri nostro grata seruitia nobis efficaciter recommendant,
de cuius etiam experta scientia, probitate cognita et doctrina
probata in conspectu nostro iam pluries multorum testimonia claruerunt,
ad celebranda communis eiusdem festiua sollempnia hylariter prouidimus
inuitandum, fidelitati tuae precipiendo mandantes quatenus, de fauore et
gratia nostra securus, ad ciuitatem ipsam ob reuerentiam nostrae maiestatis
personaliter recturus accedas. 5. Et, ut certam concipias de gratiae nostrae
liberalitate fiduciam, firmiter tenere te uolumus, quod in aduentu tuo, in
signum fecundioris auspicii, de ualore annuo duodecim unciarum auri tibi
faciet nostra munificentia prouideri.