1. Deo propitio, per quem uiuimus et regnamus, cui omnes actus nostros
offerimus, cui omne quod agimus imputamus, in Regnum nostrum
desideramus multos prudentes et prouidos fieri per scientiarum haustum et
seminarium doctrinarum; qui, facti discreti per studium, per obseruationem
iuris iusti, Deo seruiant, cui seruiunt omnia, et nobis placeant per cultum
iustitiae, cuius preceptis omnes precipimus obedire.
2. Disponimus autem apud Neapolim,
amenissimam ciuitatem, doceri
artes et cuiuscumque professionis uigere studia, ut ieiuni et famelici doctrinarum
in ipso Regno inueniant unde ipsorum auiditatibus satisfiat neque
compellantur ad inuestigandas scientias peregrinas nationes expetere nec
in alienis regionibus mendicare. 3. Bonum autem hoc rei nostrae publicae
profuturum intendimus, cum subiectorum commoda speciali quadam
affectionis gratia prouidemus, quos, sicut conuenit eruditos, pulcherrima
poterit spes fouere et bona plurima promptis animis expectare, cum sterilis
esse non possit accessio, quam nobilitas sequitur, cui tribunalia preparantur,
sequuntur lucra diuitiarum, fauor et gratia comparantur. 4. Insuper studiosos
uiros ad seruitia nostra non sine magnis meritis et laudibus conuocamus,
secure illis, qui discreti fuerunt, per instantiam studii iuris et iustitiae regimina
committentes.
5. Hylares igitur et prompti satis ad professiones, quas scolares desiderant,
animentur, quibus ad inhabitandum eumdem locum concedimus,
ubi rerum copia, ubi amplae domus et spatiosae satis et ubi mores ciuium
sunt benigni, ubi etiam necessaria uitae hominum per terras et maritimas
facile transuehuntur, quibus per nos ipsos utilitates querimus, condiciones
disponimus, magistros inuestigamus, bona promittimus et eis, quos dignos
uiderimus, donaria conferemus. 6. Illos siquidem in conspectu suorum parentum
ponimus, a multis laboribus liberamus, a longis itineribus et quasi
peregrinis absoluimus, illos tutos facimus ab insidiis predatorum. 7. Et qui
spoliabantur fortunis suis et rebus, longa terrarum spatia peragrantes, scolas
suas leuioribus sumptibus et breuioribus cursibus a liberalitate nostra se
gaudeant assecutos!
8. De numero autem doctorum, quos ibi duximus destinandos, mittimus
magistrum R. de..., et... de..., iudices, fideles nostros, ciuilis scientiae
professores, uiros magnae scientiae, notae uirtutis et fidelis experientiae,
quam nostrae semper exibuerunt et exibent maiestati, de quibus, sicut de
aliquibus Regni nostri fidelibus, fiduciam gerimus pleniorem. 9. Mittimus
quoque... et..., et cetera.
10. Volumus igitur et mandamus uobis omnibus, qui prouincias regitis
quique administrationibus aliquibus presidetis, ut haec omnia passim et
publice proponatis et iniungatis sub pena personarum et rerum, ut nullus
scolaris legendi causa exire audeat extra Regnum nec infra Regnum aliquis
audeat addiscere alibi uel docere, et qui de Regno sunt extra Regnum in
scolis sub pena predicta eorum parentibus iniungatis, ut usque ad festum
sancti Michaelis nunc proximo reuertantur.
11. Condiciones autem, quas scolaribus concedimus, erunt istae: in primis,
quod in ciuitate predicta erunt doctores et magistri in qualibet facultate.
12. Scolares autem, undecumque uenerint, secure ueniant morando, stando
et redeundo, tam in personis quam in rebus nullam sentientes in aliquo lesionem.
13. Hospitium, quod melius in ciuitate fuerit, scolaribus locabitur pro
duarum unciarum auri annua pensione, nec ultra extimatio eius ascendet. 14.
Infra predictam summam et usque ad illam, omnia hospitia sub extimatione
duorum ciuium et duorum scolarium locabuntur. 15. Mutuum fiet scolaribus
ab illis, qui ad haec fuerint ordinati, secundum quod eis necesse fuerit, datis
libris in pignore et precario restitutis, receptis a scolaribus fideiussoribus
pro eisdem. 16. Scolaris uero, qui mutuum recipiet, iurabit, quod de terra
aliquatenus non recedet, donec precaria restituet, uel ab eo mutuum fuerit
exolutum, uel alias satisfactum fuerit creditori. 17. Predicta autem precaria
a creditoribus non reuocabuntur, quamdiu scolares uoluerint in Studio
permanere. 18. Item omnes scolares in ciuilibus sub eisdem doctoribus et
magistris debeant conueniri.
19. Omnes igitur, qui amodo studere uoluerint in aliqua facultate, uadant
Neapolim ad studendum, et nullus sit ausus pro scolis extra Regnum exire uel
infra Regnum in aliis locis addiscere uel docere; et qui sunt de Regno extra
Regnum in scolis, usque ad festum sancti Michaelis proximum futurum,
sine morae dispendio reuertantur.
20. De frumento autem, uino, carnibus, piscibus et aliis, quae ad uictum
pertinent, modum nullum statuimus, cum in hiis omnibus habundet
prouincia, quae uendentur scolaribus, secundum quod uenduntur ciuibus
et etiam per contratam.