Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

fine 1243?

author

Petrus de Vinea

title

Ep. III 15 (Tanta est bonae fidei et deuotionis...)

summary

Federico II chiede al re di Cipro di ospitare presso la sua corte frate Elia d’Assisi, suo consigliere e incaricato di una missione diplomatica per suo conto.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 502
  • Par. lat. 8563, f. 49r, M, Pa, Pr, V

teibody

Regi Cipri, recommendatio fratris Heliae.

1. Tanta est bonae fidei et deuotionis probatae constantia tantaque laudabilium efficacia meritorum, quam in prouido uiro fratre Helia, dilecto familiari et fideli nostro, semper et utiliter inuenisse meminimus, quod ipsum iam a fructibus cognoscentes, personam suam domesticam nostris seruitiis libenter adicimus et suae circumspectionis consiliis fiducialiter inheremus. 2. Cum igitur eumdem fratrem nuper ad partes Transmarinas ad presentiam nostram transfretare paratum, pro quibusdam arduis excellentiae nostrae negotiis, in quorum executione personam eius utilem et necessariam fore censuimus, a transitu ipso, preter suae uoluntatis propositum, prouiderimus retrahendum et ipsum, licet inuitum, quodammodo in curia uestra propterea mandauerimus aliquamdiu moraturum. 3. Affinitatem uestram requirimus et rogamus attente, mandantes, quatenus negotia predicti fratris in partibus ipsis habere uelitis sic efficaciter et utiliter commendata, ut, dum idem sub protectione nostra consistit, eiusdem negotia continua et uotiua suscipiant incrementa, nosque uobis propterea, qui gratiam dicto fratri faciendam super hoc nobis ascribimus, diligentius obligetis ad grates, et fratrem eumdem, qui famae uestrae uulgaris relator existit, deuotiorem faciatis ad uestra seruitia de deuoto.

notes alpha

    notes int