Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

1253

author

Petrus de Vinea

title

Ep. III 16 (Plene scimus, nec extraneas testium...)

summary

Corrado IV loda un suo fedele romano per avergli dato dimostrazione di lealtà. Lo informa di aver ricevuto i delegati inviati per conto suo e della città di Roma e, dichiarandogli la sua disponibilità verso di lui, lo esorta a proseguire nel suo impegno di fedeltà verso l’Impero.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 504
  • Par. lat. 8563, ff. 49r-49v, M, Pa, Pr, V

teibody

Cuidam nobili de Vrbe, animans eum in fide.

1. Plene scimus, nec extraneas testium probationes exquirimus, quanta sit erga nostri nominis fastigium augmentata tuae procurationis intentio, quantusque successiue refloreat erga culminis nostri fastigia, tuae deuotionis affectus, dum, sicut ipsa rerum experientia docente colligimus, quae nostri honoris sunt, sollicitus expetis et factus quasi iam nobis, de nostrae felicitatis promotione, domesticus, negotia nostra munifice uel magnifice sed prudenter ubilibet, placida cordis et fructuosa operis attentione procuras. 2. Ex hoc igitur nos, facti iam tibi et tuis, quasi per debitum, ad commoda quaelibet applicanda beniuoli,... et..., nuntios tuos, uiros prouidos et sollertes, ex parte tua et senatus populique Romani, nuper ad nostram presentiam destinatos, gratanter recepimus. 3. Qui dum suae legationis officium sollicite, diligenter ac prouide coram nostrae serenitatis aspectibus impleuissent, ecce super capitulis omnibus, quae ipsorum relatio patefacta continuit, expediti, gratiose per nos ad propria remittuntur. 4. Cumque tam nuntii quam cetera, quae ex parte tua et Romanorum omnium nobis successu temporis offerentur, tamquam eorum negotia, quae propria gerimus, gratissima sensibus nostris accedant, circumspectionem tuam, de qua toto corde confidimus, requirimus et hortamur attente, quatenus, firmam fabricans in nostrae magnificentiae liberalitate fiduciam, sic strenuos actus erga honorem nostrum prudenter accommodes, sic industriae laudabile principium, laudabilioribus continuationis semper in antea processibus prosequaris, ut sollicitudinis opera, tanti actoris fulta suffragio, erga te et tuos, ad effundendam amplissimae dexteram nostrae liberalitatis inuitent.

notes alpha

    notes int