
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1243-1244
author
title
Ep. III 32 (Tua nuper ad nos littera...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 542
- Par. lat. 8563, f. 53r, M, Pa, Pr, V
teibody
1. Tua nuper ad nos littera, partim nimiae titulata letitiae, quod feliciter agimus, sed per totum quasi murmuris obumbrata caligine, quod erga te silentio desides uisi fuimus, hactenus extitisse, peruenit. 2. Et quidem, si mentis nostrae constantiam diligenter attenderes, partes gessisset pagina singulas conformes principio et in nullo uenisset protinus rubricata querelis. 3. Illum enim, quem ad te semper habuimus dilectionis affectum, numquam in nobis, teste Deo, uariare posset alteritas, nec accidentium superuenientium qualitas minorare, qui propositum nostrum ea semper erga te gerere intentione disponimus: ut doloris reliquias, si quae de obitu alumpni tui domini... consparsae remanserunt, tam honore quam beneficiis, quae subsidiosa tibi manu promittimus, a nobis merito sublatas agnoscas. 4. Tu igitur, quem sic noui thori mollities sollicite eneruare non debuit, ut sic in totum labores solitos, ad quos te naturaliter exhibuisse debueras, hoc maxime tempore fastidires, de nobis puro corde confidas et spe certa firmaque fiducia nutriaris, quod nos, qui te semper affectu paterno dileximus, effectum operis erga te curabimus adimplere.
notes alpha
notes int